Colloquia anatomica, physiologica, atque chemica, quaestionibus et responsis ...

발행: 1810년

분량: 248페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

BE PARTIBUS VIRORUΜ GENITALIBUS.

e. Quae communia de testibus observas R. Testiculi in abdomine utroque latere

super musculo psoas per aliquot menses siti, peritonaeo teguntur, tunicam inde excipiunt, paulatim delabuntur, et, praeter tunicam peritonaei peritonaeum prae se deserues, per annulum abdominis sub ligamen- toto artii transeunt, atque in scrotum d acendunt. Vasa et nervi ex abdomine secum deserunt. Apud annulum abdominis, postquam testiculus descensus est, parteci ter sellarumqtae inhaerescunt prope ad testiculum, atque fimiculum permaticum faciunt. Integumenta scrotum constituunt, oujus media parte septum est, quod sacculum separatum utrique testicis facit. Intra scrotum tunica aginalis est, quae so mata est peritonaeo, quod prae testiculo descendit, eumque in scroto solute circumdat. Intra tunicam vaginalem est tunica albuginea, quae testiculo inhaeret, eique velamentum dat arctum, estque tunica peritonaeo in abdomine derivata. Ex superficie

232쪽

ejus exteriore humor exudat, qui simul cum humore tunica vaginali essus testiculum lubricum servat, ut locum mutet injuriasque fugiat. e. Quae structura testiculis est λR. Testiculus ovatus est atque paululum planus, a parte posteriore funiculo permatico innexus est, ab aliis partibus solutus, et tunica vaginali facile circumdatus est. In parte testiculi posteriore epididymis est, quae etiam tunica albuginea contegitur. Te iaculus ex substantia cellulari, quae adipe

caret, atque vasorum Congerie componitur.

Arteriae permaticae in partem testiculi posteriorem intrant. Quarum ramuli extremi in tela reticulata, quae septa exigua sormat, subtilissime flexuosi dispersi sunt circum origines tubulorum seminiferorum, Semenque Secernunt, quod tubuli seminiferi excipiunt, atque in transitu quodanis1odo melius reddunt. Tubuli seminiseri inter septa membranacea in fasciculis perexiguis conorum

forma glomerantur, quorum apice retrorsum spectant. Ε tubulis convolutis totidem Vasa recta partem testiculi posteriorem versus tendunt, ibique tandem inter sese com-

233쪽

Genitatibus. 207

municant, atque rete vasculosum testis faci--t, ex quo vasa efferentia enascuntur. V a esserentia in conos vasculosos convolo

tur, qui inter se substantia cenulari innexi Paulatim conjunguntur, atque in epidi mudem coeunt, quae huc et illuc voluta amplior fit, et rectior denique vas deserens

nominatur

. Quid dicis de vasis deferentibus

R. Ab utroque testiculo vas deserens aliadum albumque in funiculo spermatico inv lutum ascendit in abdomen, deinde utrumque latere suo extra perito eum in pelvim tendit Cervicem vesicae versus, atque in vesiculam seminalem demiat. . Dic mihi situm atque structuram Vesicularum seminalium. R. Illae tres digitos transversos longae, unum latae, inter vesicam et intestinum rectum sitae, Parte anteriore Convergunt, o teriore recedunt. Vesicula utriusque lateris huc et illuc valde convoluta est, substantiaeellulari circumdata, intus villosa cellulasque format, per canalem eundem simul cum vase deferente humorem suum in Methram

234쪽

q08 De Partibus Virorum

sversum longi glandulam prostatam obliquo simul percurrunt, et utroque latere capitis gallinaginis in principio urethrae terminantur. l. Quis situs est et structura glandulae Prostatae λR. Glandula prostata cervicem Vesicae, initiumque urethrae, cingit, utroque latere' um emittit, formamque cordis repraese 1- .at apice ureth.m versus posito spongiosa

humoremque albidum secernit, qui per ductus duodecim in urethram ad caput gallina-ginis infunditur. e. Quibus co nodis testiculi, vesiculae

seminales, et glandula prostata, inserviunt R. Testiculi semen secemunt, quod Vasa deserentia ope musculorum cremasterum in vesiculas seminales transmittunt, ibi semen detinetur, atque miscetur muco, inde, cum opus est, vi vesicularum insita contrahendi, et auxilio musculorum vicinorum expellitur

in urethram, ubi humore glandula prostata essus miscetur, inde ejicitur. e. Quae de pene praecipue notanda sunt

R. enis constat e corporibus cavernosis duobus, et corpore spongioso methrae. In

Parte rueriore integumenta Praeputium se

235쪽

Genitalibus. 209

inant, corpora omnia tria contegunt. Co

Pora Cavernos ex ossibus ischii et pubis oriuntur, simul jacent, substantia ligamentissimili obteguntur, quae inter ea septum facit, atque cellulas innumeras intus format,

quae inter se communicant. Corpus Spongiosum urethrae infra inter duo corpora Cavernosa penis situm est, iisque annectitur; parte posteriore bulbum urethrae, anteriore

glandem penis facit, cellulas etiam intus habet. Glans sensu acutissimo praedita est. e. Quid de urethra observandum est λ R. Urethra a vesica initium capit, perque corpus spongiosum percurrit nunc plenior nunc compressior, atque in apice penis patescit intust membrana delicatissima obtegitur, sub qua glandulae numerosae Sitae Sunt, quae mucum per ductus sive lacunas in urethram infundunt, ut a stimulo urinae

defendatur. Arteriae inter cellulas ramosae sunt, Sanguinemque in cellulas fundunt, quo tument, penem majorem et rigidum reddunt. Venae iteriun causa rigiditatis submota, a guinem ex cellulis penis excipiunt, et sine impedimento inserunt. 3

236쪽

eto De Partibus Aeminarum

E. Quibus hemicis principiis semen

constat

R. Constat ex aqua plurima, mucilagine, Phosphat calcis, et soda. e. Quomodo haec parare possumus R. Acido oxymuriatico in semen infuso, aliquid colore albo concidit mucilagini la..chrymarum simile. Semen ad gradum caloris sexagesimum aeri expositum per paucos dies crystallos hosphatis calcis, et postea, aere humido crystallos carbonatis so-dae, demittit. Ex seminis centum partibus, nonaginta quae sunt, sex mucilaginis, tres hosphatis calcis, atque una sodao. Acidum carbonicum adventitium videtur. DE PARTIBU FoΕΜINARUM GENITALIBUS.

. Quae de vesica et urethra foeminae observas λR. Vesica foeminis latior est, glandula prostata caret. Urethra plenior est, digito

237쪽

Gemtalibus. Eli

que duos transversos longa, lacunis instructa, e quibus mucus essunditur. e. Quid de situ uteri atque structura inmemoria tenendum est λR Uterus est inter vesicam rectumque intestinum positus, iisque adhaeret, locum Vero in gravidis mutat. In foeminis non praegnantibus ad formam pyri paululum plani accedit, fundo sursum posito, cervice ejus deorsum potiusque antrorsum, quae in os uteri sive os incae in vagina pendulum desinit. eritonaeum uterum obtegit et utroque latere ejus duplex ligamenta lata facit, quae lateribus pelvis uterum connectunt, atque inter laminas duas tubas allopianas,

ovaria, Vasa, nemos, ligamentaque rotunda, sustentat. Uterus ex substantia carnosa bene compacta, et sine dubio musculosa, Vasisque sanguineis ac nervis instructi, constat. Cavum uteri triangulum est, et eXiguum tres vias habet, quibus aditus patet, scilicet, duas tubas Fallopianas, atque os uteri membrana villosa extremis vasorum referta intus

obtegitur. In ejus cervice rugae tum oblu

238쪽

21 et De Partibus Foeminarum

quae tum transversae sunt, inter quas finiculi existunt, qui mucum essundunt. . Quae de ligamentis rotundis, variis, et tubis Fallopianis observari debenti R. Ligamentum rotundum ex angulis uteri prope fundum utrinque oritur, atque exfibris musculosis, vasis, et nervis, membrana cellulari involutis constat, inde oblique ad annulum abdominis tendit, egreditur, atque in inguinibus et pube evanescit. OVarium utroque latere uteri a sindo digitum transversum abest, sub peritonaeo insidet in parte posteriore ligamenti lati figura ejus oblonga est, et plana, atque in magnitudine varia pro Aeminae aetate, partubusque. Intus componitur ex Vasis, ne vis. et vesiculis sive ovis substantia ceu lari albida circumdatis. bae allopianae duae in cavum uteri utrinque hiant per ora perexigua inde uir que conVoluta versus latera pelvis tendit, major majorque sit, dum prope finem ejus iteruna compressior subito est, atque in fimbriis desinit, quae ovario ejusdem lateris Vucinae sunt,

239쪽

et quis situs atque structura Vagina Sunt λR. Vagina a cervice uteri ad partes eX- ternas usque extenta, inter vesicam et ure-mram ante, atque intestinum rectum pone Sita est, cum quibus substantia cellulari conia nectitur. ars ejus superior cervicem uteri

cingit, eique fortiter adhaeret os uteri in vaginam ibi prominet. Structura vaginae est musculosa, et mem-hrana meosa intus obtegitur, sub qua sollieuli plurimi siti sunt, mucumque ad canalem lubricandum Gndunt. Ea membrana facilis et soluta in virginibus rugas innumeras varie dispositas facit, quae tamen post aliquot partus fere evaneSCunt. e. Quibus coniniodis hae partes inserviunt R. agina exitum menstruis, et foetui etiam justo tempore dat, penem quoque in coitu admittit. Uterus semen masculinum excipit, vique sui propria in tubam allo- Dianam impellit, quae hoc tempore fimbriis ovarium ejusdem lateris prehendit, quo semen in contactum ovi fertur quodcunque ovum semine masculino Stimulatum, aula

240쪽

sti De Nervis Abdominis, Peloi'

tim tumet, crescit, paucosque dies peritonaeum perrumpit, mox tuba allopiana recipitur, atque transmittitur in uterum, ubi sensim evolvitvi', vivescit, et menses novem post foetus in lucem editur.

e. Qui nervi in visceribus abdominis di Perguntur λR. a vagum in abdomen cum oesophago descendit. a sinistrum super cardiam, dextrum infra serpit illud interiori sive superiori lateri ventriculi, hoc posteriori sive inferiori, per surculos innumeros distribuitur: utrumque latere suo ventriculi ad pylorum usque tendit, atque per junctiones plurimas plexum coronarium facit, ex quo rami quidam ad ganglion semilanare mit

tuntur.

Nervus planehniciis uterque in ramulos numerosos dividitur, expanditur, cumque suo pare lateris alterius, et cum surculis etiam paris vagi co nunicat; quorum S u

SEARCH

MENU NAVIGATION