Ad sanctiss. D.N. Gregorium 15. Pont. Max. Bernardini Bernardinij. Oratio habita dum eidem reipublicæ Lucensis nomine obedientiam præstaret, vna cum Stephano Bonuisio, & Andreæ Sbarra, pridie Non. Maij, 1621

발행: 1621년

분량: 9페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

Imprimatum . .

Si videbitur Reuerendis . P. Mag. Sae. PM.Apφλ P. Episcopus de Curte Vice .

2쪽

V O D publicis omnium

votis expetitum , atquς intimis, apud Deum, Ecclesiae lacrimis, flagitatum est, ut eum sibi Vicarium eligeret, ex omnibus,qualem deceret esse virum , omnibus imperat rum ; Illud sane,pro eo , ac exoPtatum fuerat , cumulatissime persectum videmus,duni

te BEATISSIME PATER ) in isto solio

Maiestatis, & quodam veluti in Coelo collocatum , ex hac nostra humilitate, tamquam e terris, hodierna primum die, suspicimus,& Ueneramur; Vt mirandum minime sit, si desiderijs, voluptas, ubiq. respondeat; Ne que enim par est, ubi vota omnium suerant, sortitas exitum votis,laetitiam esse paucorum. Neminem uspiam arbitramur esse, qui de tua ad Pontificatum ascensione, non gaudeat i

3쪽

omnes hominum ordines, omnes Terrarum Orae; Regna, Prouinciς, Dominatus omnes , qui te honore isto dignissimum ante censuerant, sito deinde tempore, delatum tibi cum intellexerint, & meritis erga se tuis, & suo de te iudicio, satis omnino saetiim csse laetantur;

Et hunc quidem iustissimum gaudij sensum ,

de singulis plane regionibus augurari nos faciunt, virtutes tuae, & par muneri Pontificio, dignitas'; Verum de Senatu, Populoq. Lucensi, certo prosteri iubent , & nostrorum

res & voces, plaususq. populares, dc gratiae immortali Deo iam redditae; Et haec ipsa legatio, quam nuper , eius voluntatis expri-inendae causa suscepimus; Vtinam hodie,pro Maiestate tui nominis suilineamus. Plane , Senatus noster, hoc saltem nomine, sibi praecaeteris plaudit, in hac hominum gratulatione communi; quod, cum pleriq. alis Principes, opibus ei,& Imperio praestent,omnium , Certe , primus esse voluit, huius significatione laetitiae: Optarem hic ego, Reipublicae Lucens, sicut unum est cor, sic quoque unam linguam esse, ut, ante sanctissimos tuos pro uoluta pedes, sensum illum aequissimae vo-

4쪽

luptatis, non per interpretes animi sui , sed ipsa, per se , sui pectoris arbitra testaretur;

Nunc Ueroicum me, omnium nomine, delegerint, Vt muneris eius subeam vices; Gratu

lor primum mihi, dicendum esse, in hoc t tius Orbis Augustissimo T heatro,apud eum,

Cuius , quantum animos terret Maiestate stiblimitas , tantum facilitate instaurat humanitas; Gratulor Romanae huic Urbi, Principem illum, quem aluit tandiu , atque educauit in sinu, & veluti manu duxit, per omnes honorum gladiaci , ad culmρri excolsissimum dignitatis ; Gratulor Patriae tuae, & nomine , & quod caput est) omine, bonorum omnium altrici Bononiae, parentiq. Pontificum maximae, quae, Ut olim, tibi gloriae duxit,cum te filium, & alumnum suum, Pastorem quoque,ac Patrem Venerata est,ita nunc, ad reliquos houores suos , factam esse pulcherrimam accessionem videt, quod, eumdem te, Pastorem Populorum omnium, Unique, secundum Deo, Principem videt; Gr tutor maioribus tuis, qui, quamquam antiqua , primaria, planeq. sita nobilitate praestarent, Nunc, etiam a te, lucem adiungunt

5쪽

accipiuut immortalitatis . Gratulor silmmorum retro Pontificum iudicio , qui septentiam , prudentiamq. tuam, maximis parem muneribus censuerunt; Gregorio xiij. qui te Romani Senatoris a latere vosuit esse, hoc est,

munus labire illud, quod idem ipse Ponti- sex primum Romae sebierat ; Clementi viij. qui te Romanae Auditorem Rotae , in qua, idem ipse fuerat aliquando Iudex , instituit; Paulo postremum V. qui te, grauissima legatione perfunctam, sacra purpura cohone Isauit: Gram a Cardinalium Senatui, qui tanta consensione, sub ipsa prima initia Comitiorum,summam tibi potestatem sepientissime decreuerunt, Vt Optime declarauerint, & qualis eorum cstet , quam explorata,tuae Virtutis Opinio. & quam

certus accederet , Diuini spiritus . tibi sivit, gium deserenti assatus Gratulor Christi nar Reipublicae uniuersae quod eum sit semia Pontificem, cuius ubiq. 1 ctata virtus est; Prudentia falli nescia,& sellere vicissim ignarrasmelicitas Iustitia quam nihil inflectat Muniticentia cum delectu meliorum sine deselecta caritas; Humana seueritas ue Benigna Matinas, Religio, Pietas, quae simul omnia,

6쪽

qui velit exprimere, dicat, Vno verbo, GREGORIvs. Quid hic ego commemorem eximia dexteritatem tua , omnibus exploratam, 8c, hac potissimum tempestate necessariam,

ad pacem ubiq. pulcherrimam stabiliendam

Cum pGsertim , ante paucos annos, praeclarum adeo illius specimen dederis Eo nimirum tempore , quo, non dum ad shmmum hoc imperium euectus, non tanta, quantum nunc auctoritate communitus, inter duos potentissimos exercitus pacem statuere potuisti. Gratularer ad intactilum tibi Η ΜR PATER)quod, satis viderem factum , meritis tuis, sitis omnium votis , satis muneri Pontificio, satis honori qui te honor ambire cupidius

consueuit, quam caeteri mortalium,honores

ipsos ambire solent si quidem honorem a te, etiam honor expectat.) Gratularer haec, inquam , omnia , si tibi quoq.4 aetiam intelli-grem satis, qui, cum honores Oneri ducere litus sis , in gradu isto altissimo constit

tus , Vides, quantum tibi pondus incumbat, quae vero pondus integant, ornamenta, perinde non curas ; sed parendum omnino filii, imperanti,tam apertis Indichs, Deo, qui munera, lacet natura grauissima, leuiora tamen

7쪽

iubendo facit: Quamq. allevabit oneris huius partem, amor omnium erga te maximus,&, ab una tua Voluntate , pendentes animi

populorum: Allevabunt Uirtutes tuae, quae tanto sunt magis , oneri substinendo pares, quanto se esse minus intelligunt: Allevabit virorum Principum,gratulatione non minor alacritas, qui tibi se, tuasq. opes, in rebus arduis, sere promptissimas pollicentur; Vtinam, ut voluntate , sic viribus, Lucensis nostra Respublica valeret, quanto libentius, tuis

quantum, quantum est,tuum est, s B. ME pATER; in Nimirum, haec Vrbs, quae primis ipsis Christianae Religionis initijs ; Prima inter Aetruriae Ciuitates, lucem Euangelicae verita tis a pexit, unde potissimum fert acceptum, quod Qta nunc ex illis auliquissimae, ac dulcissimae sitae libertatis beneficio fruitur) haec, inquam, ipsa Vrbs, eo libentius , hoc etiam tempore, fidem, quam prima suscepit, prima testatur , Ac tibi, Petri , vicem gerenti, opem, operamq. suam, vires, animos, se guinem ipsum, offert, ac vitam. Sic enim Senatus ipse, Populusq. Lucensis testatui,

Dum per nos AD SANCTISSIMOS TUOS

8쪽

TUOI PEDES ADVOLVITUR LAETABUNDUS , TIBIQUE LEGI IMO PETRI SUCCESSORI, OPTIMO, MAXIMO PONTIFICI, DEI IPTIMI, ET MAXIMI PERSONAM SUBSTINENTI, DEBITAM OBEDIENTIAM, SINCERE, AT EX ANIMO PRAESTAT, AC PRAESTITVRVM, SEMPER, IN POSTERUM, CONSTANTISSIME POLLICETUR. Tu pro tua , qua potes huma nitate , pollesq. Senatum, ac Rempublicam

Lucensem, excipe procliuius , ac tuere ; Vt enim hanc recentem Romae voluptatem amamus; Vt incrementa Religionis diligimus; Ut Orbis terrarum decus , ac salutem amplificari, cum primis, Optamus, Ut quietem , tranquillitatem, ocium, Ubiq. locorum statui , ac vigere percupimus, ita precamur Caesi, terrarumq. moderatorem, ut tes cuius saluti publica salus innititur in incolu

9쪽

SECRETARIVS APOSTOLICUS

DOMESTICUS VREGORII XV. SUMMI PONT.

nomine in haec 'Derba respondit.

O BILIS Lucensis Res publica optima custos eius,

in Summos Pontifices, atq, hanc Sanctam Sedem ob seruantiae, & deuotionis, quam a MaioribusPer manus traditam ad hanc usque diem singulari Dei beneficio conseruauit, nunc ad S. D. I. per vos suos nobiles Oratores venerabunda de more accedit; & post exhibitum gratulationis officium de ipsius ad Summi Aposto, latus fastigium euectione, coram hoc amplissimo Christianae Reipublicae Senatu debitam eius Sanctitati , & huic Sanctae Apostolicae sedi sincere , & exanimo Praestat Obeθdientiam; cui quidem perpetuae suae obedientiae, ut merito ipsa vestra Respublica, acceptum reseri, quod hactenus suae libertatis be- neficio

SEARCH

MENU NAVIGATION