Divi Isidori hispalensis episcopi opera Philippi Secundi... : emendata. nunc denuo diligentissime correcta, atque aliquibus oposculis appendicis loco aucta : tomus primus

발행: 1778년

분량: 794페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

DIVI ISIDORI

HISPALENSIS EPISCOPI

OPERAPHII ΙΡΡΙ SECUNDI

CATHOLICI REGIS IUSSU

E VETUSTIS EXEMILARIBUS

EMENDATA. .

ATQUE ALIQUIBUS

OPUSCULIS APPENDICIS

LOCO AUCTA.

TOMUS PRIMUS.

TYPIS, ET EXPENSIS BAETHOLOMAEI ULLO A

APUD MONASTERIUM CONCEPTIONIS HIERONYΜIANAE -

NNO DOMINI M. DCC. L XXVIII.

6쪽

PARS PRIOR,

IN QUA GRAMMATICA, ET HISTORICA,

Etymologiarum lib. XX. Pag. SI Differentiarum libri. II. 4 6

De Natura rerum liber. I. 86

Chronicon. I 2I

De Viris illustribus, cum S. Ildesonsi libello. Is De ortu, & Obitu Patrum. 182Gotthorum , Wandalorum , & Suevorum historia cum Gotthorum Regum , & Toletanorum Antistitum cata

8쪽

HISPALENSIS EPISCOPI

OPERUM EDITIONEM

BREUIS EDITORIS

PRAEFATI O.

PAUCIS TE VOLO, LECTOR BENEVOLE. SANCTISSIMI PATRIS,

atque Clarissimi Hispaniarum Doctoris Isidori opera Omnia quotquot eXtant, quaeque eruditorum Virorum Sententia genuinuS ejusdem sunt foetus, tuae, ac publicae omnium utilitati libens offero. Neque meam qualemcumque operam in hac editione adornanda cuivis ingratam futuram puto. Id quod vel inde mihi satis persuasum habeo, quoniam per duo sere aecula, ab anno scilicet MDCXVII. nullus, quod sciam, recudenda curarit. Exigebat sane Auctoris nobilissimi omnigena, ac praeclarissima doctrina , ut quemadmodum ab omnibus jure merito praedicatur, ita omnium manibus diu noctiique tereretur. Verum id qui fieri potest, nisi exemplaria abundent3 Eapropter ipsorum desiderium , quod Donoris toto orbe celeri bratissimi magnum nomen augebat , ad noVam quamdam, eamque accuratissimam, elaborandam editionem, Eruditorum omnium , Hispanorum praesertim , animos sollicitabat, per' tentabatque. Nec tamen propterea fuit, qui opera, & industria sua publicis votis satisfaceret. Haec autem Omnia animadver tens ego , simulque verens ne inde Hispanorum genti dede Coris aliquid accederet, hanc editionem, quanta potui diligemtia, ac Studio, & aggressus sum, & perficere curaVi. Et quidem vehementer amabam non solum Isidori opera jam olim excussa denuo optimis characteribus, aliisque Oren mentis, quae ad typographum spectant, praedita in medium Producere; verum etiam, undique collatis Veteribus manuscripii , emendatiora, auctiora, illustrioraque publici juris facere. Sed animi vim repressit , tum rei magnitudo facultases meaSSUr

9쪽

perans, cum ejusdem mei conatus spes Vel Omnino jam ex pleta , Vel non nisi aegre nimis eXplenda. Nemo enim nescit,

quanta cura , & diligentia , accedente Philippi IL Hispaniarum Principis Augustissimi speciali mandato, Viri ex tota

IHispania doctissimi, conquisitis hinc inde non per totam tantum Hispaniam, sed etiam per universam fere Italiam antiquis codicibus, singuli partes singulas ad trutinam revocanteS, Omnia tandem Sancti Isidori scripta, quae inveniri potuerunt, &emendarunt, & sellectis annotationibus illustrarunt. ΙHinc prodiit anno MDYCIX. editio Regio nomine insignita, quam Joannes Grialius Vir clarissimus aliorum perfunctus laboribus, adjectis quoque suis, Philippo III. jam tunc regnanti nuncupatam

in vulgus emisit. Regiam hanc editionem Optimam quidem, atque aliis etiam posterioribus anteponendam asserunt Eruditi;

non tamen numeriS Omnibus absolutam arbitrantur. Certaim

dum adhuc, & novo labore insudandum clamant, ut Isidorus, qua par est gloria & decore , procedat in publicum. At di cunt , non faciunt: Isidorus interim pene latet, atque in dies magis, magisque desideratur. Igitur quod per me licet, quodque a me, & observantia in Isidorum, & publicae utilitatis amor exigunt, id praesto: eamdem ipsam videlicet Regiam editionem integram, illustriori forma digestam, elegantioribus characteribus, & nitida cha

ta , id est, optimis typis quae typographi sunt partes conspia

cuam iterum in medium profero. Neque tibi, Lector Benevole , aliud a me exquirendum putes At soriasis, plura sunt, inquies, Isidori nomine inscripta opuscula, quae frustra in Regia editione quaeras. Ex his nonnulla sparsim ab aliquibus fuere in lucem edita; reliqua adhuc in Ecclesiarum Archiviis, vel Cham tutariis delitescunt. Sunt plane; eademque tibi nunc exhibeo Appendicis loco. Qua in re conjecturae meae effectu ipso conmprobatae luculentum habes testimonii .ReVera enim nec labori , nec sumptui peperci, Ut omnia ea requirerem, quae noVam editionem uberiorem , locupletioremque redderent. Accepi

itaque hinc inde apographa varia Sancti Isidori nomine insignita. sed ea a Viris doctis in trutinam reVocata, apocripha in enta fuere fere omnia. Edidi nihilominus & in studiosorum gratiam

10쪽

tiam, & in eruditorum exercitationem. Itaque singulorum seriem , addita breVi censura, ConteXam.

Primum obtinet locum Liber quartus Sententiarum, qui hactenus a nonnullis ob aliquorum codicum Isidori nomen pia serentium fidem, tanquam ejusdem Sancti Doctoris genuinum opus fuit habitus. At jam ut spurium habendum dubitabit nemo , qui libros quinque Sententiarum a Tajone CaeSaraURUStDno Episcopo collectas, atque a Continuatore Hispaniae Sacrae Tom. 3I. noVissime in lucem editos attente legerit. Excerptus namque inde est quartus hic liber, ut cuique conserenti patebit. Atque ut id facili negotio perspici valeat, singulis capitibus amnotatur quodnam eX quonam Tajonis libro, & capite sit desumptum. ObServantur praeterea lectiones Variae, & alicubi non perpetua: Sententiarum series alioquin sibi utrinque colis,

rentes. Quae omnia ad SS. Patrum Augustini, & Gregorii op xa , e quibus Tajo libros compilavit suos, illustranda plurimum

Sequuntur Duo alia Sententiarum capitula: quorum primum ex Divo Gregorio super Ezechielem ad verbum est depromptum ; alterum ex Iuliani Pomerii De Vita contemplativa lib. 3. capitibus 3 4 9. & I O. InVenitur hocce opus inter Sancti Prosperi Aquitanici scripta; eidemque longo tempore a permultis scriptoribus fuit assertum. N unc ab omnibus Pomerio Vendibcatur. Videantur hac de re Isidorus noster de Viris illustribus cap. 2 3. & Cl. Ceillerius Tom. 1s. Histoire Generale des Amtor. Ecclesiastiq. de Iuliano Pomerio disserens. Tertio loco subnexui opusculum hoc titulo, Exhortatio humilitatis , quod Sancto Martino Braccarensi Episcopo adscribitur, editumque est inter ejusdem opera Tom. I s. Hispaniae Sacrae a Doctis. FloreZio. Abjudicandus similiter est Isidoro nostro Sermo , qui S quitur , De Corpore, , Sanguine Domini in Pascha; cum idem Sit Omnino cum Homil. v 11. Sancti Caesarii Arelatensis , De Paschate. Vid. Biblioth. PP. Tom. a. column. 277. Edit. PD

Adduntur carmina quaedam Bibliothecae Sancti Isidori ap-Pς0 λ , quae Tom. 9. Hispan. Sacr. edita fuerunt hac inscriptio

SEARCH

MENU NAVIGATION