Constitutiones, et decreta sacrae Florentinae Vniuersitatis theologorum. Vna cum illius primaeua origine, ... Omnia olim simul collecta, ac primo in lucem edita sub decanatu ... Fidelis de Corsettis ... Nunc denuo aucta, et accuratius recognita, deca

발행: 1683년

분량: 180페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

Ioannes Baptista Patigius sacri Ord. Praedicat. x i, nyBenedictus Borgiottius Carmelita. i . . t i ou .s IHyppolitus Tonellius Clericus Florentinus. Franciscus Bensactus sacri ind. Eremitarum S. August. t Valentinus Caleto larius Abbas Vallumbrosanus. Matthetiis Stroaetius Canonicus Florentinus. 1 -i-lAndreas Qv ratinus Cononicus Florent. Π Henricus de Noris Ord. Eremit. S. August. 'muIqannes Paulus Bimbaccius Vallumbros. iIoannes Iacobus Mescolus Clericus Florent. Caetera Privilegia autem quibus per participationem videtur frui inter alia,de quibus non habetur memoria . nostrum minui Florent.Collegium praedicti Diplomatis Imper. & Bulli Leo nis X. Sum. Pont. robor hic non adducuntur, praeter ea quae . conceduntur in si Decretalium cap. de Magist. lib. I. cap. r. & cap. de priuileg. ac ea quae statuit sac. Trid. Synod.sess 3.de

sess .a s. cap: a. & alijs in locis ad fauorem studiorum Generat. Univers. Collegiorum,Doctorum,& Scholariorum quia de facili colligi possunt ex Sum. Pone. Bullis, & Constit Apost. nec non ex Authoribus qui de Iure Doctoratus & Magistror. statu agunt, praecipuE Bened. Pereyra Soc.Iesu lib. I. Elucid.Theol. i Morat. De legidi elucidat s. s s. per tot. & lib.8. Acad. q. . Unde ad ipsas nostras Constit. & Decreta accedimus sine Capitularu multiplicatione. Quibus positis cum aurentica subscriptione duodecim praefat. PP. Magistr. & nominibus omnia aliorum viventium PP. Doctorum uniuers. ponetur Syllabus DD. Episcop. & Arctaiepisc. Florent. qui hoc nostrum Collet a primordio, usque ad nostros dies decorarunt,uel ope, vel pa-fectura ; Postinodum album PH. Decanorum quorum inuetu-tur in nostris monumentis recordatio,& demum longe amplior enarratio Illustrium Virorum qui ex illa prodi erui, vitaque sunt

functi l udabili, non quidem omnium,sed eorii, de quibus suit

possibile notitiaui adipisci opportunam. l

32쪽

i NCIPIUNT CONSTITUTIONES, ET DECRETA VNs UERSITATIS :F LOR E N T in E

UM ante omnia Diuma opitulante gratia luee nostra Theologorum uniuersitas , S. DIONYSIUM Areopagitam tamquam sbi patronum, &aduo catum in Cras a sui primatua origine religiosε dein legerit a Statuimus , & ordinamus singulis annis post semim dicti Prote ris D. Decanum pro impore existentem in die S. Lucae conuocare teneri omnes Magistros Theologos in sua Ecclesia, quibus congregatis, volumus a Iuniori Theologo Vnivcrsit. cantari Missam ea maiori, qua fieri poterit solemnitate de Spiritu raneis eum eoi Iectat B. R. ct s. movit, nomi Protectoris; cuius ministri erunt Baccalauis reus Conuentus pro Diacono, Ne Magister Studentium pro Subdiacono, si hoe commode fieri ponit s sin aut assumantur duo ex grauioribus PP. Monasterii: Infra Missarum autemi solemnia post offertorium, mandamus haberi orationem ab aliquo, cui D. Decanus demandauerit de sacrae Theologiae laudibus ,& expleto sacro. con regatis a D. Deeano m aliquo decenti loco omnibus Collegii Magistris. D. Decanus dicet, P. Adiutorium notisum in nomine Domini P R.IH feei M. P Sit nomen Domine benedic Ium. N. Ex hoe, ste. Oremus. Actiones nonras, quaesumus Domine, 'ran praeueni, diadisoando proserpinre , is euncta nostra oratio, di operiuro, a te semper incipia at, di per te eaptasniatur. PerChristum,cte. Amen. - a dicta D. Decanus proponet electionem nour Decani, quo

elictu censeatur suo ossicio lanctus, & ab illo absolutus, i

curus

33쪽

cuius signum stat in de loco assurgen Tenia Rectoratus exu tur, Sigilli &hbtum Capitulorum Universit. Cto porriget, qui morE Sacerdotum iurabit in pectore super obsertianciam prisdictomni pittadroenainane formam. Ego Magister x in meanumtori Iectas να- almι Olugis Florentini ponse et , et sidetem os erua/oiam , horum omnium 'tutorum, di hin e Vmaersitu meo ostio durante pro υμ

risus tueri, galernare.

Moxq: Tenia, sigillo,&IM' C pitulor. receptis locum D.D

cani conscendens si quid habet pro augumento et commodo -Vniuersititerminandum proponet, quibus determinatis acco pta conuenientis resectione ex bellarijs, vel similibus ab eo, qui Decanatus ossicio nuper functus fuerit praeparata, omnes d propri reumantur, i id:

. De ks, qui ιn Deeanum eligi delent. OVoniam huius Universit. Patres tamquam unius corporis membra Omnes censentur, ideo etiam omnes in Decanum eligi poterunt, dummodo vel de lacerta conuicti, vel etiam su- specti non abiurauerint. etiam si post actam poenitentiam ad omnia r stituti fuerint, vel aliqua grauiora infamiae nota criminosi non appareant. Qui vero ultra vigesimum secundum milli area Florentia dia pera mansurus repetritur, nec valeat saltem bis in anno sui D anatus publicis iunctionibus interesse, scilicet in electione Decani,&in Anniuersario pro Patribus defunctis celebrando eo anno excusari poterit, & ut primum Florentiam reuersus sum rit tempore electionis proponatur, & si Patribus placuerit eligatur . ' Quod si per accidens quis reperiatur in C pitulo inter Pi'. ad electionem noui Decani licet distet longe a Florentia ultra vigesimum secundum millia repossit, , imo cibeat elisi in Decanum eo anno, quod si contrarium sa-

34쪽

ctum fuerit, totum sit irritum, & inane o. Quia vero saepe contingit, eligendum absentem esse, ideo tene tur Procancestarius per aliquot dies ante Congregationem , stilicet circa Kalendas Octobris per literas absentium voluntates explorare, & sic illi per Procancellarium admoniti statim illum certiorem reddant an velint, &possint, necne, quod si

hoc neglexerint, vel quacunque alia de causa responsum non dederint tamquam non acceptantes habeantur, de soluant pecuniam , ut insta a non acceptantibus soluendam.

Modus autem electionis Decani talis erit, ut is Magister, in Decanum eligendus proponatur, qui inter ipsos Univers. Magist. nondum Decanatus officio iunctus prius in ipsa Uniu. incorporatus suerit, quod si contigerit omnes PP. dicto officio sunctos esse, ille denuo eligatur, qui primus erit inter omnes, qui vero rite, & legitime sic electus, scilicet per unanimem voluntatem maioris partis PPVollegii explicandam per secreta suffragia renunciauerit, &causam huius renunciationis probabilem e xposuerit, audiatur, & soluat decem nummos aureos Vis . niuers. PP. senioribus prae sentibus viginti tribus, ac Decano

- praeterito dispensandos,censeaturq; tamquam suo officio su . ctus, & alius eligatur donec aliquis tantum munus susceperit. Quod si infra quindecim dies admonitus dictam pecuniaesum-- mam non solucrit, ipso facto ab hac Univers. tanqua indignus abrasus, & exclusus absq; alia declaratione intelligatur, neque iterum assumatur nisi unanimi omnium ,& singulorum PP. vo. luntate per vota secreta explicanda, & nisi praenominatum a

ri pondus, non soluerit. Ir . i V Italo

Considerantes ' autem quantum omnibus , & praecipue nostrae Vniuersit. Patribus inuigilandum omni Lura , & diligentia sit,& ne aliquis nisi iusta de causa abradatur a nostro Theologor. Catalogo, ideo statuimus, ut Illustrisi. & Reuerendissi. D. Archiepisc. & Episc., licet Congregationi: nostrae nequeant lintereste, nec alij de nostro Collegio in posterum abradantur sub poena,vt qui aliter praesumpserint ipli abradantur . .

35쪽

ELectus D. Decanus statim si praesens fuerit Insignia sui Deea-

natus luscipiat;si vero absens, qui pro absente accepta uerit tamquam Prodecanus ea omnia exequatur, quae exequi ten rc tur si esset Decanus cuius partes erunt potissimum hanc Florenti pain Universit. Patrum Theologorum pro viribus tueri, exaltare, & augere, statiitorii obseruantiam custodire, puncta laureandis tribuere,suffragia a Patribus reddita distincte numerare, & numerata intueri, & quod ab illis approbatum, vel reprobatum suerit significare. Primus locus, & pri ia sedes ei legitime concedatur. Ipse solus quandocunque voluerit, & res poposterit PP. Theologorum Vniuers. conuocare, & conuocatam dimittere poterit, caete- 'rorum vero nullus nisi sit Prodecanus, vel de eius mandato, &ob id non Iicebit D.Deeano absq; urgenti necessitate diu extra Ciuitatem Florentiae commorari, quod si diebus plurimis ab-cile necessitetur, alterum ex PP. Theologis pro libito in ' - decanum constituat, idq; per patentes literas Sigillo Universitatis munitas, & aliis significet, quod si secus secerit omni pe-n cuniarum distributione illo anno soluenda pro qualibet causa omnino priuetur, & tune temporis antiquior Theologus vices Decanigerat donec ipse reuersus suerit.

Omnem pecuniam quomodolibet huic Universitati debitam ipse i solus recipiet, fideliterque viginti tribus Magistris Theologi . senioribus proemibus,& non alias ex equo disipdset,sibi vero se

. ri ver duplicem portionem reseruet, quod quidem possit etiam - meri per Procanceu. quicquid vero communibus sumptibus . si factum.suerit, ideae communi massa Lbtrahat, hoc autem nu- quam attentare praesumat, nisi de consensu omnium, vel saltem maioris partis Theologorum, quod si secus secerit, totum a

36쪽

quod factum fuerit propriis sumptibus secisse videatur. Apud ipsum Sigillum, Tenia,Sὶ liber Statutorum semper conse uetur, desi ex his quidpiam, vel perdiderit, vel vitiati permiserit propriis sumptibus damnum totum resarcite teneatur, quod si neglexerit per duos inenses ab Vui uerlitate absque alia declaratione iudicetur abrasimTenetur insuperAnniuersari illis Pri Theologorum ordine, quo infra celebrandum, & in diet S. Lucae, ut supra,Vniuersit. conuocare pro noui Decani electione, quod si in hoc negligens fuerit, post praedictum diem

suo officio lanctum esse cetis eatur, & quod faciendum attentaverit irritum omnino existimetur, praeter quam Patres infratres dies conuocare ad nouum Decanum eligendum, modo quo supra, soluetque toti Univers. distribuendos quinque m. mos aureos, quod si non soluerit cogatur omni meliori in do,& tandem ab Vniuers. abradaturr Similiter nisi infra tres dies post festum S. Lucae nouum Decanum eligendum curauerit, ipso facto ab Univer exclusus absq; alia declaratione habeatur,neq; iterum uniri possis,nisi de unanimi omnium PP. Theol. consensu, & primus vel senior Theologus,PP. omnes ad noui Decani electionem congregare te bitti si quq fiet cum solemni Missa, csterisq; supra positis non tamen obligetur ad huius. modi resectionem faciendam.

Si accidat 'autem, quod quacumq; de causa. D. Decanus esset exclusus, & abrasus, vel ad apicem Dignitatis Ecclesiasticae

assumptus, vel .vita lanctus, &c. tune in omnibus Antiquior in Collegium, Decani vices gerat in omnibus usque ad tempus proximae suturae electionis alterius Decani nisi hoc accidae paulo post iam secutae electionis. tunc namque ad nouam et monem esset deuenenidum. Non tenebitur tamen tunc antiquior Magister, qui in praedictis , vel consimilibus casibus D. Decani vices obtinuerit ad res tionem saccariam, neque ad expensas Anniuersarij,si tunc temporis acciderit , sed solummodo sex libras argenteas vel ad summum aureum nummum procera de ptopxio suo aere tenebitur expendere. CAE

37쪽

ELectio Procaneellarii hoe ordine habeatur, Unus ex Patribus

Theologis ad libitum Domini Decani nominatus,& a mai ri PatrumTheologorum parte approbatus per annum officium

Procancellarij nostri Collegii sortietur , ad quem pertinebit

omnes scripturas quomodocunque ad hanc uniuersitatem spe- stantes fideliter,accurateq; apud se retinere, ordinationes staturaq; a Magistris pro tempore innovatas conscriber Omnium Doctoruin Magistrorum nomina in registro communi suo ordine disponere, gesta aPP. Theologis patrata post mortem cuiuscunq; adnotare Universitati publice procedenti assistere, &curare,ut in omnibus,& semper seruetur caput de praecedentia Magi si rorum omniaque simul cum D. Decano operari , quae . hu c Vniuersitati, vel quid commodi, vel utilitatis honoris ueasrre posse cognouerit, habito tamen semper pro rei magni tudine aliorum ρP. consilio, nihilq; sponte operetur, sed ali rum voluntate cognita, quod semper fiet per vota secreta , ut cuilibet quicquid senserit liberius aperire liceat,id aute quod maior, parti Theologorum visum fuerit seinper exequatur . quod si secus fecerit tam ipse,quam D. Decantis pro rei magni tudine ab Uniuerstate corrigantur, & ab illis attentatum irri tum , & vanum semper existimetur. Procancellarius non discedat Florentia etiam tempore Quadragesimali diu alibi permansurus sine licentia D. Decani,qua habita alterum ex Patribus sui officii locum tenentem eo temp. re proponat a D. Decano approbandum, alioquin duplici distributione in proximum dispensanda priuetur. Si vero non fuerit ex participantibus teneatur soluere unum stutum aureum ipsi Dccano, quod si hoc negligeret, etiam abra'

uone a Collegio puniri p ossit.

38쪽

Habeat apud se capsulam in qua omnia ad uniuersitatem spectantia fideliter seruet, quicquid autem, vel eius incuria , vel Hegligentia amissum,vel vitiatum suerit, propriis sumptibus resarcire cogatur, & renuens pro rei in agnitudine corrigatur, etiam si opus fuerit abrasione a Collegio. Expleto autem anno itervin si D Decano visum fuerit confirmari poterit idem Procancellarius ab Uniueisitate, modo quo si Pra,sin minus statim omnia,quae apud se retinebat fideliter se cessori consignabit insa tres dies sub paena qua supra.

De Anniuersaris Celebrando .

SIngulo quoque Anno in mense Ianuarii Anniuersarium pro

omnibus Vniuersitatis Patribus de iunciis celebretur solemniter, ideo D. Decanus pro Altaris ornamento, atque pergula toprouideat cereos, seu luminaria numero ad minus vigintiquatuor, conuocetq; omnes Universitatis DP. Theologos, &Baccalaureos in sui Conuentus Ecclesia,vel quacumque alia , qui omnes vocati conuenire, missamq; pro Patribus defunctis

celebrare,& Responsorio post Missa in imiorem solemniter decantando interesse debebunt nullusq; ab hoc pietatis ossicio excipiatur, nisi absentia viginti duo millia passuum, vel infirmi tatis, vel grauioris negocij impedimento detineatur Universitati exposito,&persegreta suffragia approbato , alioquin distributione pecuniae eo anno Occurrenti priuetur.

Ad Responsorium autem in fine Missae,& versum tibera me Domin singuli Magistri bini,& bini iuxta ordinem in capite de praeis cedentia procedant,cereumque valoris unius Iulii a D. Decano prouisum in manibus accensum habeant' quod si eidem Res ponsorio non interfuerint semiliter destituantur eadem distributione; Responsorioque completo , Fcretroque a iuniori Theologo,qui Missam decantauit,aqua Benedicta, & incenso

39쪽

consperso,ab aliquo Universitatis Theologo, quam magis D. Dccano videatur, disputatio de Theologicis Theorematibus habebitur,nullusq; ab hoc munere excipiatur, sed statim paIere teneatur, ius legittimum aliquod assignauerit impedimen. tum , quod erit approbandum a D. Decano, & duobus Patribus Magistris Senioribus,tunc temporis praesentibus octoqueris minus Theologica Theoremata proponantur, scilicet duo ex quolibet libro Magistri Sententiaris,quq magis defensanti vid butur,contra quq argumentabuntur solii Magistri deCollegio. Sed quoniam Dei fauente gratia non solum ex Mendicantibus ordinibus, sed etiam ex Canonicis Saecularibus Presbiteris,&Monasticis Religionibus Patres Theologi in hoc almo Collegio praesulgent,ideo ut omnis tollatur inter ipsos altercandi occasio idcm ordo in arguendo seruandus erit , qui usque modo seruatus est, scilicet, ut quatuor arguentes sint, duo ex ordinibus Mendicantibus,unus ex Presbiteris,scularibus, & unus ex Monastico Ordine, qui arguant secundum ordinem cuiusque Aggregarionis in Collegio': Si quid discriminis exortum

suerit totum prudentiar, &dilcretioni D. Decani remittatur, cuius determinationi standum erit.

Quod si adsint alii Doctores Theologi a praediistis,quicumque illisnt, qui contra Theoremata praedicta arguere velint,Magister defendens respondere minime dedignabitur,& ne multis altercationibus Patres Theologi strepitibus,& clamoribus pertur bentur cum primum D. Decantis verbo, vel signo silentium imia uerit,statim omnes quiescent,solutionemq; omnium dissicublatum ab ipso humaniter, & benigne ut par est recipient. Si vero is cui tale munus disputandi iniunctum fuerit subire recusauerit per tres annos continuos priuetur participatione omnium pecuniarum,quae in nostra Uniuersdistribui solent;Sed si non sit ex participatibus teneatur soluere unum scutum, appli- canduin et,qui tale munus disputandi susceperit,&si in hoc negligens reperiatur,elongetur a Collegio; quod si rith,reetξq; segesserit,& munus sibi imposili libenter susceperit insignit gra-

40쪽

titudinis volumus ei dari unum scutum , ac pro impressione Conclusionum, seu THorem iram deccm libras , & toriam is hoc trahendum ex communi massa nouissime dispensanda equibus omnibus compictis, omnes Magistri Dominum Decanum in locum praeparatu incomitentur, & monetam unius iiiiij pro expentis factis eidem soluant,nedum qui interfuerunt, verum etiam qui legitime impediti, Anniuersario interesse non potuerunt,sub poena priuationis pecuniarum, quae pruno loco dispensandae erunt, quae ipsi D. Dccano tribuentur. Sedentes igitur omnibus in suis locis dicet D. Dccanus : P. Adiu- torium nostrum in nomine Domini. Ili. Ivi feeit, die. Interroget D. Decanus an Anno elapso qui iram ex nostrae Univers. PRex hac vita decesserit, & pro eis fiat supplicatio cum Psalmo De profundis, in fine cuius dicatur a D. Decano P. A porta inferi . R. Erucidici, Requiescant in pace. R. Amen P. Domine exau da orationem meam. R. Et Humor meus, cte. V. Dominus vos, heum . R. Et camoiritu tuo. i Oremus. Aborae, quaesumus Domine, Animas famulorum tuorum me torum, ab omni υι uis deoctorum, υt in resurrectionis gIoria inter Sannios , ct electos tuas refusitatι respireM. Per Christum, di Admoneatque unumquemq; ad tres Missas pro singulo Vniuers.

defuncto celebrandas teneri horteturque omnes ne id munus praetermittere velint. scientes. quod ea mensura qua mensi fue- .. rint remetietur eis: hortetur quoque omnes PP.verbi grauioribus,&ornatis ad horum incretorum obseruantiam eorum

maxime unde Diuinus cultus, & ipsius Vniuersitatis decus praecipue pendet. . Tandem siquid pro Univers. conseruatione, & incremento proponendum erit,ab eodem D. Decano proponatur: quod etiam , fiet quandocumque necessitas congregandi poposcerit. Quibus omnibus expletis sumatur charitativa resectio,qus debctesie per modum ' pratidi j a D. Decano omni inodestia inc-diocri sumptu praeparata, in fine cuius dicatura in Decano, P. Sit namen Domini benedicium. R. Ex hoe,cte. Et sic omnos cum pace ad propria reuertantur . C. .

SEARCH

MENU NAVIGATION