Apparatus medicaminum, nosocomiis ac generatim curationi aegrotorum pauperum maxime accommodus. Auctus et editus ab Aloysio Careno

발행: 1801년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

illa Repetitor publicus Chymiae , Materia

medicae, ac Pharmaceuticae. Atque hic, quod argumentum tanti momenti vel non satis eXplicatum hactenus, Vel non eXhaustum

reputaret, induxit in antinum rem laudabilissimam facere, ut librum conscriberet , quis ni tam salutari accurata diligentia , et ne cessaria copia Usponderet, cujus argumentum hic subjicimuS. Dubium non est, quin in Pharmacopaeis

usui Noso comiorum et pauperum destinatis Primum sit, sumtibus parcere et Oeconomiae inservire, quae tamen, uti Marabeutas recto et ingenue dicit, nec stricta nimis et suo limia te circumscripta sit. Inhumanum nempe est et durum saluti pauperum avare nimis ConSuere, non viliori salute ditiorum, praesertim quod pauperes utili et duro saepe labore et opera hominum societati commendentur, cui

inserviunt. Itaque aciem suam Omnem Coantendit, ut remedia aut omnino inutilia, aut quae ab aliis minoris pretii , ejusdem tamen

Virtutis efficaciae sum ci facile possent, e re medica excluderet. Sic moschum CXemPl. gr. sua Pharmacopaea inutilem et superfluum MotaVit, quod et non sine magno sum tu ha- ri , et per alia remedia ejusdem Virtutis ,

12쪽

viliori impensa, repraesentari possit, qualia sunt stimulantia aliqua potentissima et dissu sibilia , quae suo in opere percensuit, o Pium, camphoram , sinapim , aetherem sulphuricum, ammoniacam, Carbo natem ammoniacae simplicem, vel cum oleo foetido Cornu Cervi et alia plura. Cornu quidem Cervi magna olei foetidi penetrabilissimi copia, quod

continet, medicinam in primis stimulantem et diffusibilem exhibet, quae Si non e Xaequat . proxime tamen ad vim Moschi accedit, actionemque stabilem et permanentem CXSeerit, quod usus et experientia quotidiana demonstrat. Multa etiam remedia unius ejus demque generis Proposuit , summo medicorum eo inmodo, uti pro vario regionum, circumstantiarum , casuum et temperamentorUm

discrimine hoc vel illo potius uta 'tur, POSt- habitis exoticis, pretio caris, indigenis multo vilioribus. Quippe usus chinae eX. gr. Guariarum e china praeparationum paucis casibus circumscribi potest, quum alia remedia magis obvia, nec minoris efficaciae et dispendii minimi, in subsidium et utilitatem aegrO- tantium in ejus vicem subrogari possint, id quod eruditus Auctor demonstravit in excel

13쪽

Libriani auctor in tres partes divisit. Pars prima complectitur remedia, quae dicunt sim plicia, et quae jam Parata commercio Pro stant . secunda remedia recenset parata et composita, quae per longum templa S conser vari possunt; tertia demum Parte medicamenta continentur praeParata et composita , quae in ipso usus momento conflari debent, nec diu durant.

Prima pars indicem seu catalogum exh;-het remediorum simplicium, et quae jam Prae- Parata ProstAnt, nec tantum vocabula indicavit officinalia et Litinae ana, notatis Partibus iis, quae Vel in ipso medicamine adhibentur , Vel praeparationi magis necessariae

sunt, sed nomina etiam Vernacula addit auctor , non Praetermissa Vegetabilium , quae adhiberi debent, aetate, simplicium solo Patrio , aut unde ad nos advehantur, descriptione, nolis, signis, et qua ratione haec ab illis facilius distinguantur, quae perfecta, quan vera aut falsa aut adulterata sint, nominatis praesertim remediis iis , quae fraudi magis obnoxia sunt, et quae Ob Pretium majus et

utilitatem suam pernosse ut plurimum refert.

14쪽

α Denique usum eorum et sormam docet, modum et do ses exhibendi; variasque animadversiones Medicis, Chirurgis, et Pharmaco-Paeis utiles admiscet , qua ratione et medicamina praeparata et composita Pertractavit.

Tribus his partibus monita Auctoris ge

neratim praecedunt, quae nec Medicis, nec Chirurgis , aut Pharmacopaeis ignorari deis

bent, quod Praeparationem, conservationem, et praescriptionem et Opportuniorem usum diversorum medicaminum respiciunt.

Praeparationum chymicarum nomina an liqua servavit, ut Deilius ab omnibus intelligeretur, CXPre S sis etiam recentioribus vocabulis , quae rerum ipsarum naturam melius

explicant. Pondera non signis medicorum usitatis, sed literis expressit, quam regulam Praescriptionum medici sequi certe deberent, Praecipue in medicinis heroicis, in quibus error aut signum ambiguum et male intellectum funestum persaepe effectum peperit. Finem operis tabellae utilissimae ires complectuntur, quarum prima copiam salium,

15쪽

quam certa aquae quantitas dissolvit . indi cat. Secunda demonstrat, qua ratione Phariam acopaea sua ad USU IN NOS Ocomiorum castren

sium quam utilissime reduci et adaptari po sit. Tabella tertia modurn et normam exhibet, formandae et conficiendae Pharmaco Poeae, quae Omni hominum generi et toti na, tioni apto esse usui possit, citatis etiam pharmacopaeis melioribus, quae in Promtu sunt, et consuli possunt. In omnibus fere praeparationibus, quae

Pharmacopaea Sua continentur, A Uctor simplicitatem, diligentiam, et praeciSionem magna cum laude conjunxit. Actum ageret, si quis Doctor Chymiae, qui artem PharmacOPaeorum practicam ignorat , aut Pharmacopaeus , qui Chymiam non funditus callet,

Pharmacopaeam conscriberet. Certe LMqra- bellius opus suum ad unguem elaborasse videri potest, quod et ipse pharmaceutices et artis ejus practicae a longo jam tempore experientis sirrius sit , in qua praesertim Ticini studio Chymiae theoreticae et practicae Permultos annos incubuit, id quod variae ab ipso editae lucubrationes testantur b) , in qui-

16쪽

bus, quid et quantum in Analysi Chymica

polleat , luculenter ostendit, ut taceam, qua Π-ias ille cognitiones practicas in Noso contio Ticinensi, in quo Clinicam sub viro celeberis rimo Praeceptore meo amantissimo Pros. Petro Frankio per decem fere annos frequentare non destitit, in usu ipso et applicatione rein mediorum non potuit non adquirere. Praesens editio duabus aliis, quarum una duos ab hinc anteos Brixiae, altera Venetiis

superiori anno Prodiit, eo praestat , quod non tantum infinitis: quibus illae scatebant, mendis typographicis perpurgata, sed plurimis etiam accessionibus maXimam partem ab Auctore cum editore communicatis auctior et locupletior multo in lucem emittitur. Vindobonae calend. Mart. MDC I.

17쪽

PRAEFATIO

Ao animi studio , quo semper exarsi erghpia, ut dicitur, instituta, in id pro viribus constanter incubui, ut labores, curasque meas in eorum utilitatem converterem. Hinc quindecim abhinc annis inclyto hujus urbis nos o- comto a opere et animo addictus, eo semper

Haro tribus γ amptius abhinc annis Ticini acrilebam. Inchoata duobus abhinc annis ibidem editio hujus operis vix ud quinque circ ter folia Pervenerat, 'cum ob de orandum Patrim metis infortunium Dol ipso manuscrimo deperdito inter Ni debuit. Huc ad Chemiae 9 Pharmaciae docendiare munus honesti a/mis conditronibus adductus novam estitionem in hoc typogrames susceρi , novo ρciens νο σCO Iato, iis tamen retentis ut cilitis editioso ri, quos retineri commo- ροισrant.

18쪽

spectavi, ut si quid ingenio valerem, si quid periculi facerem, id totum in subsidium Pau

perum infirmorum, simulque in nos oconatorum emolumentum redundaret. Hanc Voluntatem meam, hunc animi mei conatum Sin minus efficacem, certe sincerum testari possunt innumera, quae Pro Variis circumstantiis suscipere volui, eXperimenta, et in lucem edita opuscula mea, quaecumque demum ea sint, certe fidissita

mi interpretes animi mei Id vero potissimum facere aggressus sum in comparanda ratione medicamentorum, et formularum sive Processuum, cum Probe intelligerem, ab hae pendere plurimum oeconomiae piarum institutionum emolumentum, qUin ex altera parte quidpiam detrimenti caperet Vis, et actio medicamentorum ad infirmorum

valetudinem recuperandam apprime neceSSAria. Fec enim ita oeconomiae consulendum CSSeputabam , ut minus consuleretUr aegrotorum

saluti, quae cum sit praecipuus hujusmodi institutorum ScOPUS, sane Postulat, ut huic illa subserViat. Siquidem inhumanum est oeconomiae titulo nimis avare pauperum saluti consulere, cum et ipsi homines sint nobis similes et eo-

19쪽

rii in maxima Pars magis ne eessariis et laborio iis societatis ossiciis idetineatur. Quare rea haec tam difficilis, bonoque publico necessaria, viris committi deberet instructis Perfecta re. rum peritia, ac Sincero erga pauperes humanitatis sensu ; nunquam vero iis fidendum , qui vel necessariis cognitionibus careant, Vel quo rum animum nulla Vel exigua tangit pauperum cura. Quid enim ab his expectandum, nisi ut in oeconomica piorum institutorum ratione augenda vel inanis gloriolae, vel rerum

suarum atagendarum studio ducantur, crudeliquodam fastu de Oeconomiae incremento , quemcumque demum eXitum habitura ea sit, unice contenti, nihil Vero de pauperum aegro, Tum salute, vel non nisi simulate solliciti. Ab horum ego consilio semper ab suisse

testor de aegrorum Salute cum Oeconomiae ratione conjungenda sollicitus , ac sic animo comparatus curam hanc Semper Suscepi, qURe cumque mihi occasio se obtulit de hac re scribendi. Id praestixi cum hujus Ticinensis lycei

Professor Carminatius Pharmacopeam quam dam collegii Londinensis medicorum jam UePis editam quibusdam adnotationibus et anim-Bdversionibus augendam mihi tradidit , iis 'dumque adaucιam typis Ticini vulgavit. Quas

20쪽

quidem animadversiones adprobatas Peritorum judicio fuisse gavisus sum, Eodem animo occasionem libenter Rrripui, quam mihi praebuit pro gramma a Pa triotica Mediolanensium societate propositum, de contexenda in usum pauperum PhaTmacopea. Hanc et ego composui , et quantum mihi licuit prae angustia temporis, quod Serius ad id animum induxerim, pro viribus ingenii mei conatus sum sine dispendio salutis

aegrorum Oeconomicam medicamentorum ra

tionem exponere. Quod quidem laboris genus sibi gratum fuisse clarissima societas judicio suo, Praemioquo monstravito Eam dem viam pariter tenui cum vir cla Tiss. Frankius, quo tempore hujus Nos oconaticlinicen administraret, ejusdemque regimen teneret, re mature perpensa, adhibitisque , indicto medicorum, et chirurgorum Nosocomit

Congressu, eorum coimiliis ac conventione simul facta circa medicamentorum numerum re

tinendum,. mihi Provinciam concredidit, ut Corum aPParatum simpliciori, et utiliori quadam ratione componerem. Quod quidem eXe-

'cutus sum, typisque ad usum Nosocomii Ti-

SEARCH

MENU NAVIGATION