장음표시 사용
3쪽
IΝCARCERATA, RELOTOMIA FELICITER CURATA,
CONSENSU ILLUSTRIS MEDICORUM ORDINIS
PRO SVΜMIS IN MEDICINA ET CHIRURGIA HONORIBUS
PLACIDAE ERUDlTORUM DISQUISITIONI
TRAIECTI AD VIADRI , E TYPOGRAPHEO WINTERIANO.
5쪽
egari vix ac ne vix quidem potest, Chirurgiam, artem hanc humano generi salutarem valde, et in conseruatione eius unice Occupatam, in magnum omnino hodie fastigium perfectionis eleuatam esse. Euidenternamque admodum apparet, eam non ampliuS, post-
6쪽
4quam, ut meruit, denuo rite excoli coepit, mechanico tantum opificii instar exercitio, vel vagis ratiocinationibus, sed principiis certis ex Anatomia praesertim et Physiologia depromtis, inniti et dummodo manus exercitata cum scientia sussicienti in uno eodemque subiecto felici connubio coniungantur, permultos aegrotoS, maXimiS quamuis et primo intuitu incurabilibus affectibus obnoxios, praeter spem
fere pristinae sanitati res fi tui et ex orci quasi faucibus eripi posse. Exultant hinc merito veri Aesculapii filii gaudentque cum illis reliqui, quorum saluti tamessicaciter inseruit. Inter rationeS Vero, quae felicitatem hanc, prae multis aliis artibus et scientiis Chirurgiae inuidendam, contulerunt, haud infima reputari debet, quod summi in arte viri, adminiculis requisitis ad illam elaborandam sussicienter instructi, non tantum in theoria firma stabilienda
7쪽
omnes intenderint neruos, sed, quod caput rei est,eXperientiae, tanquam iudici rerum optimo et ad
eruenda naturae arcana maXime necessariae, autoritatem conciliarint debitam. Huius autem auxilio caussae, progressias, symptomata morborum externorum et appropriata cuique remedia pedetentim quasi innotuerunt, et ratiocinatione sana in consortium vocata, cognitio hucusque manca in certitudinem fere, saltem quoad plurima, prouecta est. Inutile quidem et a proposito nostro alienum foret, assertionem hanc longiore deductione probare, dum cuilibet vel tantillum in re medica versato nec mini mum super hac re dubium superesse potest. Obse uationum nempe fidarum et memorabilium praestantia in aprico posita et omnibus cordatioribus nil magis in voto est, quam ut casus insolentiores grauiores, praeprimis dum post summam adhibitam
8쪽
6 curam, inopinato quasi, felici successu donantur,
publici iuris fiant nec tenebris obliuionis demandentur, qui aliis in similibus versantibus circumstantiis ad sanitatem recuperandam conferre possint. Ex horum censu obseruationem hanc, quam Tibi
L. B. sisto, esse, nemo, ni fallor, inficias ibit, dummodo ad magnitudinem enormem duplicis huius he niae in carceratae, ad symptomata periculosissima et reliqua obstacula haud leuia toties mortem minita tia, qua par est, attentione reflexerit; hinc sine ulterioribus ambagibus ad rem ipsam me accingam. HI-
9쪽
temperamenti mere sanguinei, cum alio fratre gemello laute educatus et post obitum parentum diuitum sui quasi iuris factus, variiS, quae aetatem hanc inconstantem plerumque concomitari solent, dissipationibus indulgens, inprimis veneri nimium litans, ab ipsa demum infantia tumorem gestauit in inguine dextro, paruum omnino, ViX dolentem, et pro lubitu reponendum. Incommodum CX inde proueniens, prout exigua substitit protuberantia haec, tam leuidense fuit, ut nec parentum, nec i psius, dum iam
adolesceret, attentionem meruerit, USqUC quo paU-cis abhinc annis, Una cum reliquo corpore obeso
immo pinguissimo facto, maiorem in modum increscens, aegrotum, praeprimiS ob dissicultates in motione corporiS enataS haud leueS, inquietum quodammodo redderet. MonorChiS vero natus fuit, altero nempe testiculo, Vitio naturae subinde occurrente, in abdomine abscondito. De salute propria uuenis generosus, annorum circiter viginti octo, habitus torosi, et caeterum sanissimi,
10쪽
8 minus certe, quam deCet, sollicitus, malum, quod leuitate sua imposuit, adeo spreuit, ut viX antea, quam symptomata grauiora, dolor nimirum in hernia acutissimus in abdomine colicus, cum tensione magna tumoris herniosi totiuS quanti, vomitus et suppressio alui, quae incarcerationem saltem incipientem indigitabant, subito et maxima cum vehementia instarent, de praesidiis, quibus a tanto periculo liberaretur, serio cogitaret. In hisce nempe constitutus angustiis meam qualemcunque prima vice implorauit opem, initio mensis Aprilis, anni 1771. Caussam symptomatum, quo affligebatur vix contemnendorum mihi sciscitanti ultro monstrabat herniam hanc, minorem quidem, quam breui postea facta fuit, insignem vero iam dum, immo ex maioribus, quos unquam videre mihi contigit. In admiratio nem rapuit bifurcatio eius singularis; ex unica enim radice, siue communi tumore in inguine, duo proficiscebantur crura, quorum unum more consueto
scrotum petebat, alterum vero in regione inguinis laterali et huic vicina anteriore superiore parte femoris supra musculum rectum cruris et reliquos ei adiacentes situm erat. Totus tumor herniosuS, tensus omnino et tactui vix cedenS tangebatur, quae