장음표시 사용
5쪽
7쪽
ΜA N N HE Μ ΙΙ, cura & Sumptibus Societatis literatae
9쪽
PRAEFATIO M vL ΟΜ ED1c1NAR apud Graecos Latinosque auctores non fuit cura postrema. Sicut enim animalia post hominem, ita ars veterina post medicinam secunda est. In equis enim ac mulis & adjumenta belli & pacis ornamenta consistunt. Sed quoniam minus dignitatis videbatur habere professio , quae pecudum promittebat medelam; ideo minus splendidis exercitata, minus eloquentibus collata docetur in libros. Licet proXima aetate & Pelagonio non desuerit, & Columellae abundaverit dicendi facultas. verum alter eorum cum rusticae praecepta conscriberet, Curas animalium levi admonitione perstrinxit: alter omissis signis causisque morborum tam magnae rei fundamenta neglexit. Chi-r0n vero & Absirtus, diligentius cuncta ri-
10쪽
mati, eloquentiae inopia ac sermonis ipsius vilitate sordescunt. Praeterea indigesta & confusa sunt omnia, ut partem aliquam curati O-nis quaerenti necesse sit errare per titulos, cum eisdem passionibus alia remedia in capite, alia inveniantur in fine. Additur etiam, quod studio lucri quaedam ita sunt compotatae potiones, ut pretium enorme contineant,& curae laxatio animalis aestimationem prope videatur aequare: ut plerumque aut parci homines, aut certe prudentes, animalia sua canibus dedant, aut a damnosa curatione
dissimulent. His & talibus rationibus invitatus, cum ab initio aetatis alendorum equorum studio flagrarem, hanc operam non invitus arripui, ut conductis in unum Latinis duntaxat auctoribus universis, adhibitis etiam mutomedicis, & medicis non omissis nam mutomedicinae doctrina ab arte medicinae non adeo in multis discrepat, sed in multis plurimisque consentit) in quantum mediocriatas ingenii patitur, plene ac breviter omnia epitome congererem. Nam si laus prima medicorum est, genus aegritudinis in homine reperire, qui passionem suam & manu potest& voce signare, quanto magis in mutomediaeina necessarium creditur genus aegritudinis