Devimahatmyam Markandeyi Purani sectio Edidit, latinam interpretationem annotationesque adiecit Ludovicus Poley

발행: 1831년

분량: 151페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

s. l.

4쪽

EDIDIT

LATINAM INTERPRETATIONEM ANNOTΑΤIONESQUE

ADIECIT

LUDOVICIIS POLEY.

6쪽

VIRO

EXCELLENTISSIMO ATQUE ILLUSTRISSIIIo

QUO FAUTORE TOTIUS ORIENTIS IMPRIMIS VERO INDICARUM RERUM STUDIA MIRIFICUM CEPERUNT INCREMENTUM

PIO GRATO ET DEVOTO ANIMO

D. D. D.

8쪽

Duo potissimum erant caussae. quae nos ad opus hoc nOStrum. quod Mathan deyi Purani complectitur partem. edendum commoverunt; primum ut Puranorum studium quorum accurata cO-gnitio adhuc desideratur, quantum possemus ex aliqua certe parte promoveremus. deinde vero insignis huius Markando, i Purani sectionis dignitas, quae eo quodammodo iam probatur, quod a Calcuttensibus separatim est edita. Neque sane si carminis amgumentum spectaris, insiliabere eius gravitatem, videtur enim liber omnino propter sententias quas de Indorum religione continet atque cultu. communi et quasi familiari incolarum usui fuisse destinatus. Atque ex religione si auctoritatem libelli consideraris, non inepte illum Bhagavadgilae conseras. Utrumque enim opus, etsi multum eorum diversa est et componendi et tractandi ratio. tamen amplum habent dignumque argumentum atque

sinem, Dec. quamvis ratio, quam alterum teneat ad alterum con

traria debeat videri. dubitari potest, quin hoc suppleat quasi illud

habendaqtie sint ambo tamquam duo religiosae Indorum cognitionis gradus, ex quibus, quum adiumenta. quae ad talium rerum disquisitionem adhiberi possint, paria adhuc sint atque rara, nobis liceat quodammodo, quae inter ea suerint posita coniicere. Disiligod by Cooste

9쪽

Magna enim atque gravi conscientiae potestate. Summo animi ardore. ampla cogitationum copia. neque adeo sine audaci contra ipsos Vedos controversia. Gila ista, animo non minus ex larga naturalium rerum abundantia. quam ex mobilibus istis salicii libusque humanae vitae condicionibus retracto, mentem ad quietam secretamque ab rebus omnibus dei contemplationem ideoqlio ad eius naturam participandam revocat et reducit. qua quidem ex

re imaginem quandam claram extremi illius status, ad quem progredi potest religiosa Indorum cogitatio. accipimus.

Devimahalmyam vero totam pertractat ex Omnibus eius rationibus naturam. agentem aeque illam atque actam aut estitientem essectamque item; omnia cognitionis genera perquiruntur, colliguntur Summa quaeque quae continet ista, rediguntumque ad unam candemque grandem contemplationis sormam. Ex communi Vero atque magna quae apud Indos vigebat animi cultura. insigni ea tum si rorum abundantiam tum si gravitalem eius spectas; ex ista igitur animi cultura coritici queat, utrumque opus et a sorma et ab argumento mirifice

placuisse indigenis; et Gita quidem abstractis istis cogitationibus atque Summarum id carum studio omni denique philosophandi ac docendi ratione, ad nobiles magis genteS quae maiori valebant doctrina pertinebal, Devinia halmyam vero tum quod adsensum popularem accomodatum magis atque epicum est, tum

quod universas cogitationes Singulis quibusdam visibilibus iungit. denique quod largam mythologicam materiam continet, communi

populi menti quin aplius fuerit non dubitandum est. Quare quum in Gita idolistica quasi quies reperiatur. in Devlma- Dissiligod by Corale

10쪽

halmyo regnat ubique multiplex atque quam maxime varius

rerum atque personarum mythologicarum motus ac progressus. nec raro φαντασία. ut graece loquar, transit ad ιρα-ασι in . Sed

de ea re longum sit hic expromere omnia. disserendumque in aliud tempus. quo de Devia eiusque ad religionem mythologiamque rationem sustus loquemur. Scripta vero quae de religione atque cultu Indorum agunt in duas distribuuntur partes, Vedos scilicet. qui quattuor sunt. Rig. I ad schus, Saman et Atharvan nominati; Puranosque

quorum XVIII recensentur.

Pauca quae de hisce sunt nota. tam mullis et tam saepe doctis hominibus repetita sunt, ut singula tantum eademque graviora de iis proferre sufficiat. - Ρurani habendi sunt tanquam narratio, quae orta prima gentium aetate earum vitam continuo solet comitari, et in qua tradita ab antiquis de diis. mundo, rebusque cognitio novis sese adiunxit posteriorum et cogitationi et opinionibus. Ex deiectis vero atque ut ita dicam discissis mentis viribus. quae ad unitatem quandam coniunctionemque tendunt profecti . tum omnia quae ad religionem pertinent culturamve continent, tum quasi initia sunt diversarum doctrinarum, ex quibus multae variaeque prodierunt rotugiosae sectae. Insignes vero sunt liberiori quadam minusque dogmatis subiecta tractandi ratione, nec quum omnis eorum

color religiosus sit, insitiari potest, quin variae isti eorum atque abundanti poesi insint quaedam vere facta, etsi ea sicuti omnia sere apud Indos quae ad personam spectant vel res singulares

ad mythorum speciem evanescere prorsus videantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION