장음표시 사용
4쪽
Ab Anno IL GREGORII XU. usque ad Annum III.
URBANI VIII. stilicet ab Anno 1622. usque ad Annum I626. TYPIS, ET SUMPTIBUS DE MAINΛRDIssUPERIORUM FACULTATE. ET PRiv I LEGIO IANCTI III MI.
6쪽
Eminentis , est Reverendis o Prinei
IOANNES MAI NAR DI FELICITATEM.
magnisque me beneficiis devinxisti, nulla mihi proseao acrior haesit animo cogitάtio , quam
7쪽
ut publico aliquo testimonio, quantum benignitati Tuae debeam, omni S declararem. Ue rum, ut qui tenuiore fortuna utar, vehemerrtebdolebam , omnem mihi interclusam esse viam, qua huic desiderio meo satisfacerem . Opportune tandem ea sese obtulit occasio, qua si mi
nus pro AMPLITUDINE TUA, Tuorumque
in me magnitudine meritorum, pro mea Certe
optima in Te voluntate, & observantia, ac pro iis , quae suppetunt , viribus remunerari Te possim aliquo munere. Cum enim Tomi Quinti Collectionis Apostolicarum Constitutionum Pars Quinta meis impressa formis edenda esset in lucem , illam clarissimo Nomini Tuo consecrandam decrevi , quae firmissimi , quo me tueris, patrocinii Tui, summique, quo ego Te prosequor , obsequii veluti testis prodiret in publicum . Neque Uero hic , quemadmodum
ii solent, qui magni alicujus Viri, & Illustris
Nomen libris suis inscribunt, abstinere me propterea profitebor tuis laudibus praedicandis, quod eas existimem Epistola comprehendi non posse . Nam qui ita agunt, ii magnitudinem
argumenti sui videntur deprimere, quasi Campum , quo expatiari sibi liceret, si nacti essent ampliorem, eas laudes pro dignitate se persequi posse confiderent . Ego vero de tuis laudibus
8쪽
ideo mihi tacendum existimo, quod ne prolixissimo quidem commentario intelligam eas me posse complecti. Illud tamen tacitus nullo modo praeterire possum, quantus Vir ipse sis, ex
BENEDICTI XIV. judicio gravissimo ac ma
ximo, quemvis facile posse coniicere: qui dispe tiendis virtuti praemiis Te praefecerit , eamque Reipublicae partem tibi mandaverit, qua
rite recteque administranda salus universae Reipublicae continetur. Quo quidem munere obeundo summa semper eminuit integritas
Tua & iustitia & fides : qui Te nec importinnis precibus , si quae ab eo quod aequum est
alieniores videantur , eXpugnari , vel crebris salutationibus servilique obsequio demulceri patiaris , Virorumque doctrina , & probitate , praestantium postulationes ultro beneficiis tuis antecapere soleas . Ρraeterea Sapientissimus PONTIFEX , propter summam OmniS ante ctae vitae Tuae innocentiam . probatamque
diu multumque singularem prudentiam Tuam, qui sibi omnium carissimi esse debent Nepotes suos curae dc institutioni Tuae optimo
consilio mandavit . quo quidem nullum m jus argumentum esse puto , prudentissimum
Ρrincipem eas omnes in Te deprehendisse virtutes , quibus assidua Tui consuetudine
9쪽
expetendum maxime sit imbui nobilissimorum adolescentum ingenia . Quamobrem de Tuis laudibus , quas vel animi Tui respuit magnitudo , vel oratio mea satis assequi posse desperat, silendum mihi esse ratus , Te , quod
superest, oro obtestorque, ut hoc munusculum
aequo libentique animo excipias : quod si tibi
gratum fuisse intellexero; ex ea, quae semper ad hunc diem meo animo insedit, cogitatione declarandi summam in Te meam voluntatem& observantiam , profecto mihi videbor se ctum esse amplissimum consequutus . Vale.
10쪽
Quorum Bullae in hae Tomi Quinti
Parte Quinta continen3ur. GREGORIUS XU. An. i 622. habet Const.LIX. Pag. .
