장음표시 사용
3쪽
ARCHIBALDI DAVIDSON, S. S. T. P. P.
ET COLLEGIT GLASG. PRAEFECTI INEC NON,
AMPLISSIΜI SENATUS ACADEMICI CONSENSU,
NOBILISSIMI FACULTATIS DICAE DECRETO:
su-ISQUE IN ΜEDICINA HONORIBUs AC PRIVILEGIIS RITE ET LEGITIME CONSEQUENDIS,
IN COMITIIS UNIVERSITATIS GLASGUENSIS,
AD DIEM XXII. APRILIS, HORA LOCOQUE SOLITIS.
5쪽
HASCE UDIORUM PRIMITIAsAMICITIAE ET OBSERVANTIAE PEREXIGUUM TESTIMONIUM SACRAs UULT
6쪽
Avertit morbos, metuenda pericula pellit.
7쪽
Quoae et quantas strages teter ille dirusque morbu8, variola nimirum, in omnibus Europae partibus hactenus ediderit, memorare, profecto nunc omnino SUPerVacaneum foret. Et quamvis morbi saevitia viri ejus insitione aliquando sit mitigata, Verun- tamen disputatum est, neque adhuc inter Omnes conVenit, Utrum inde contagio non potius multiplicata, ideoque, dum Paucorum hominum miseria sublevatur, generalis calamitas latius diffusa, sit. Verum, etiamsi nullus hujusmodi effectus ab ea proveniret, nihilominus hoc certum atque Com-
8쪽
pertum est, eam hodie apud homines quosdam etiam urbaniores humanioresque non nunquam male audire, a plebe autem plerumque omnino repudiari. Ad hoc confirmandum, ipse testari possum, magistratum quendam unius Angliae comitatuum, cohortis tunc ibi diversantis Praefectum, qui complures militum materia insitiva inficiendos voluit, nuper Summa Pertinacia OPPugnasse. Saevo huic malo seXcentos in hac insula adhuc quotannis SuccUmbere, nuper plane demonstratum est teStimonio unius Senatorum nostratium, Scilicet, clari WILBΕRFORCE. In Londino, anno proXime lapso, quatuor millia hominum solum hoc morbo
perempta e8se, OStendit. Hinc si verum est in Londino octingena millia hominum contineri, et nonagies centena millia omnem Angliam incolere, morbumque nUmCrum Pro rata parte majorem e medio tolle
re, quod admodum verisimile est,) en quadraginta quatuor millia hominum ab
9쪽
hoc morbo quotannis extinctat Atque hinc quanta sit jactura humani generis per totum Orbem terrarum, facile patet. Quantum igitur beneficium, quantam felicitatem deis rivandum est a nupero faustoque invento ingeniosi et jure celeberrimi Jennerit Atque si antiqui, quicunque civis vitam Ser-VASSet, eum Summis honoribus atque dignitatibus assecerunt, quaenam Praemia, qui nam honores, ejus meritis respondebunt, qui, morbo leni, et periculi prorsus immuni, in locum gravissimi, periculosissimi, orbisque nostri tamdiu depopulatoris, Suffecto,
tot homines morti praematurae eripuit, po SterOSque adversus eum adeo tutos reddidit, ut tandem nobis affulgeat 8pes, tempore haud longo elapso, variolas a cohorte ma lorum, quibus genus humanum obnoxium est, prorsus abactum iri. Ad variolam vaccinam, cujus Summam praestantiam et utilitatem dissertationis hujusce materiam Selegi, me alludere, manifestum est. Ad
10쪽
DE VARIOLA VACCINA . hanc rem indagandam hinc adductus sum, quia paucis abhinc annis, iteratis periculis factis, morbum efficacem atque lenem eSSe, futuramque Variolarum accessionem certis sime prohibere, laetissimus cogno i. Verum prius quam propositum ingrediar, morbi historiam ab Origine repetere videtur, Scriptorum, igitur, qui de hoc morbo tractarunt, praecipue Vero Jenneri, Observationes in auxilium meum Saepe Vocare cogar. Et quoniam mihi videtur, Ut postea demonstrare conabor, Solum deSiderandum esse criterion, quo Veri morbi praesentia dignoscatur, assectus quoque Spurii, quem materia vaccina tempore morbi inidoneo adhibita gignit, historiam tradam. De hac tentaminis parte fusius diSseram, hactenus enim nimis neglecta eSt, et causa esse Videtur curvariolae vaccinae insitio quibusdam vilis habeatur.
