Disputatio ... de longitudine brachii .

발행: 1802년

분량: 31페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Si MULATQUE hanc rem, inter Tribus Scoticas, perscrutabamur, copiae militares, a Provincia Dumhisiense sustentatae, in Arce Edinensi stationariae fuere, et potesttate nobis facta, operibus Bruntonis, agminis coactoris, usi sumus; a quo, sequentes mensuras Scotorum ad eam cohortem pertinentium, accepimus eorum nempe ad illo emensorum. Milites, ab illo, indiscriminatim dimensi fuere. Lictor enim, ad qua munera versaretur, ignorabat.

22쪽

Length of the anfirmentiones Men's Arms, M.

NAM ES.

Stature.

Jolin Lechie,

Robert Jardine,

dergeant Newall,

P. A. Cameron,

Sergeant Brunton,

Thomas Jardine,

James Grant,

Samuel Nicholson,

IO '

Walter Illach,

George Anderson,

23쪽

MENfURAE, a nobis, haud aliter atque a Domino White, factae sunt. Brachia, a se, in hunc moduin mensa esse, dicit. I tooh the solioWing method, to mealare the larearm. I applied a pair of Callopers, to the extremit' of the elbow, and to the loruer extremity of the ulna, where it is joined to the wrist, by whicli, the tength may be ac- cura tely ob taliae d. But it is not so ea sy to find the tengili , of the os humani, in the living su est. I contented my- self with applying one end of the Callopers, to the ex- tremi ty of the elbo , and the other just below the acro- mion; the distance gave the tength of the os humeri, to- gether, with the thichness of the ulna at iis upper part .

Ex superiore albo, nonnulla exempla monstrari possent, quae cum illis columnae Africanorum Domini White, notatione dignissimis, comparari liceret. In generales, non autem in speciales resfactas, nobis incumbendum est. Ad stabiliendum rem factam generalem, quantum testimonium ante oculos accipere jus est, proceritatem hominum, etiamque longitudinem antebrachiorum, utriusque columnae Domini White, nec non Calidoniorum, adjecimus, et altitudinem hominum longitudine antebrachii dividendo, sequentem

invenimus exitum. Pedes. Antebrachium.

Scoli, i a Pollices

longum

24쪽

AD easdem resiactas diversimodi prospiciendum, observare liceat; superiores mensuras, singules duobus poli cibus ante- brachii Scoti, duodecim pollices altitudinis corporis; Africani, undecim, Europaei, tredecim, tribuere. BRAces10M Scoti medium esse inter Europaeum et Africanum, secundum, Dominum White, atque ita, quare exceptionem modulo ejus generosi eis ciat, hoc in causa esse, notemus. Aliae regiones, verisimile est, alias exceptiones praebent. SI antebrachium longum, personam humanam, ei Simiae assimilet; humerus longus, e contra, ei tali humero possidenti, haud paulo plus virilitatis tribuere oporteret; infeliciter autem, ineptitudinem quandem cuique motioni impertit, et etiam quiescens, humerus longus, deformitate nauseat. Cel. Pictorem J. Gratiam Armigerum, de hac re, allocutus, sententiam meam non solum corroboravit, sed etiam, quasi evidentia collateralis de veritate ejus animadvertebat, Statuam Apollinis Belvidere, haud parum elegantiae suae, ex brevitate humeri, deducere. Rem autem quam minutissime investigare, supervacaneum fuisset Domi uus White, sicut antea observavimus, ullum esse discrimen inter humeros Europaeos Africanosque non assirmat.

S 1 etiam similitudinis proportio, inter brachia Asricani et Simiae a natura constituta esset; ea proportio, in hac parte, quae Simiam ad vivum discribit, nempe in longitudine manus

insigni, aparuisset. Magni autem momenti notandum est, manum Africani, secundum observationes nostras, ea Scotoxum esse breviorem.

25쪽

LONG1ssIMA Africani a nobis unquam mensa, fuit manus nrioi viventis apud Leith; homines sex pedes alti, quae 8ς pollices, a proceTu Styloides Ulia se, ad extremitatem medii digiti porrexit. ἡ

Haec manus eodem modo cum iis Scotorum, multae

quarum longiores sunt, pretita fuit. Ex his praemissis sequeis ferri potest, ut, si variatio jn una parte brachii, a normae mensurarum, ab indiginis Africae, aliquam portionum gloriosae praestantiae hominis auferat; Scoti similiter, in eadem sorte implicati sunt. Gentem humanam opinione Domini White, de gradatione, non obstante, inter eos populos, quodlibet dignitatis suae amisisse, dici non potest. Si enim virtus in bello partem aliquam dignitatis nominis humani constituat, ab hostibus fama eorum petenda sit; an non boni sint cives, toto mundo notissimum est. Et dum etiam ut rustici, humiles occusationes, montes super natales, prosequuntur, eos invenimus verbis auctoris elegantis, in alia occasione, uti,) possessing the virtves os simplicity, without the vices of ignorance '

Systema Gradationis a Domino White, talibus viris non pertimescenda; et ejus doctrina, uno in loco tanta impletur errore in omnibus falsa possit. iMENfURAs Africanorum, in possessione nostra, enumerando, asserre lectori, moram nequaquam nobis est; quoniam Proportiones earum aggregatae, ab iis ex libro Domini Whitea nobis jamjam deductis, Leviter dissentiunt. -A Lectore inmemoriam revocabitur, Dominum White, Africano sex pedes alto, antebrachium Iet pollices longum, nos autem

26쪽

Africano ejusdem staturae, antebrachium pollicis minus, attribuisse. De hac disserentia tam minuta nil disputandum; praesertim quando in utriusque exemplis. demonstrandum antebrachia Africanorum, iis Europaeorum quibus comparata sunt, longiora fuisse. .. De re hanc reddimus rationem. INFANTIs tres pedes alti, antebrachium, ad quinque pollices in longitudinem solummodo crescit. Haec longitudo justa proportione, i pollicis, minor est; et si antebrachium infantile columnis Europaeorum Domini White, qui ad justam et perfectam aetatem et magnitudinem creverunt, comparem US.

ITA, quod ab hoc generoso, quasi privilegium ornatum Europaei imperiosi spectatur, in imbecillitate pueritiae consummatissimum sit. Haec brachii, infantilis brevitas usque

ad pubertatem perstat, cum natura navante, systema universum evolvitur, et ad proportionem virilem prope perventum est. PosT hanc aetatem amplificatio staturae tardescit; incrementum autem partium harum systematis, quae ad altitudinem corporis humani non attinent, brachii nempe, nasi, &c. eadem ratione non tardatur; et ita, consensus partium uni

versarum gradatim perficitur. LEX naturae, qua incrementum corporis in hunc modum limitatur atque in ordinem redigitur; in cura, quacum Vitalia ab ilia primum formantur, primum absolvuntur; atquς optime sospitantur, omnino nititur. Omnes hae partes

27쪽

intra truncum corporis sitae sunt. -Jrunci autem incremen

tum, partibus ejus sibi invicem incumbentibus, seque invicem deprimentibus, impeditur; qua de causa, etiamque propter

quantitatem alimenti definitam in-Systema receptam, corpus, quod ad staturam, tempore perpetuum fit. Tunc temporis, nutrimenti quod supervacaneum sit, iis partibus, quarum incrementum non cohibetur; brachiis nempe, naso, Sc. impertitur. REs haec notabilis, a Physiologis, ut opinor, nondum Observata, iis quorum negotia vel voluntas, proportionem vel incrementum Insantium observare induxit, plane apparuit.

Propter diis cultatem brachia Infantium satis curta depingendi, haud clam Pi forem haec res est; etiamque Sartore

palam, ad quem crebro aditur, ad producendum manicas praetextarum puerilium, etiamsi nulla mutatio, quoad altitudinem eorum, accidit; et fere inter omnes de re hacce constat, quantum nasum, aliaque faciei lineamenta attinet. Haec observatione digna est, praesertim in puellis, quarum vultus saepe mutatur etiamque promovetur, postquam corpus altitudinem ad plenum attegisset. QUIN ETIAM, philosophiae inductiones, ad eandem determinationem spectant. Si enim reputetur, posituram corporis recubantem, vel aliis verbis, eam corporis posituram quae compressioni obstat, incremento ejus maxime propitiam ecth; tunc inter omnes constabit, partes compressione maxime solutas, totas ex omnibus esse quae usque crescunt, cum Natura, Cmnium operum summo prope peracto, opes ulterioris incrementi tardare instituit.

28쪽

AD hanc ideam amplius illustrandum, quod ad animalium

incrementum equi nempe propria cura aliti: Partes posteriores et anteriores equi alternatim amplificantur, et tandem cervix crescit, et ita venustas Animalis perficitur. Ab Equis autem ad opus agendum praemature versatis, vel male nutritis, magnitudo idonea nunquam attingitur: partes tardennon compressae, videlicet cauda, Aures, Dentes, et Caput, ultra debitam proportionem crescunt, et ad deformitatem

animalis magnopere conferunt. OBSERVATIONES antecedentes nunc causam replicare

superioris longitudinis brachii Africani applicemus. SUB Zona Fervida, juventus utriusque sexus pubertatem

maturius quam in Europa attingunt, et hac aetate, ut supra diximus, corporis incrementum cohibetur, quoiu intervallum diuturnius, ad incrementum partium non Compresiarum in Africa, quam in Europa, praebet, et si in montem revolvetur, brachium, ante pubertatem trunco minus, tempore pubertatis autem, et postea, majus crescere, causa longitudinis superioris brachii Africani ita explicatur. CUM sententiam hominum communem, de re aliqua obtinere nos penes sit, infinitis argumentis anteferenda. Nunc accidit, hanc opinionem universalem de re qualibet, fine ulla amphibologia, adeo certe adipisci non posse, quam de ea, de qua nunc agimus. Omnes terrarum incolae, ad humanitatem instrictuae, multaeque serae nationes, Europaeus

29쪽

2Ipolitus, et Asricanus incultus seque testimonium perhibent, antebrachium longitudine superans, id esse quod formam decet: et nihil formosum potest, quod aliquem ex gradu dejicit. Dignitas virium naturalium cum pulchἔitudine personae a La fore conjungitur; et opinionem antiquorum de hac re adipiscere, ad sequentes mensuras exemplorum Statuarum respicimus, ad quas explorandas, a celeberrimo pictore Iohanne Gratiam, Armigero praedicto, adjuvatuS sum. Altitudo Statuarum. Longitudo. Anubrachii

Apollo Pedes. Pol. Humeri Pollices. Pollico.

Belvidere, 6

Gladiator Repellens, 6

Coelestis, q

Venus

de Medicis, S

30쪽

22 Ex superiore Columna notandum est. Antiquos, quandocunque insignem et ornatum virum estingere voluerint, Apollinem nempe, antebrachium ultra quod nobis notum est Europaei, et usque ad Africani .proportionem, produx- iste; et quum infamem aut degenerem personam effingere statuerunt, Faunum nempe Saltantem, brachium ad inis fantilem proportionem contraxisse; atque ita injuriam contra Africanum molitam, vindicarunt. Si noctis imago supra Africanum a natura signetur, etiamum homo est. ΕΥ adeo solicita est Natura, dignitatem omnium varietatum formae humanae ex sequare; ut quando Europaeus ab illa, hanc confessionem exprimere conetur; formam, nempe, virilem in Africano obrutescere; illum, ut nobis antea visum est, etiam ad suam personam, propter refutationem, remittit.

A NON brachia Veneris de Medicis, antiquae vel hodiernae structurae sint, una cum Hone non percontabimur. Proposito presenti sat est, quod perelegantia sint, et brachia formosarum puellarum nostratis quod ad formam et proportionem iis confimilia esse. MULIERIB Us Europaeis quinque pedes altis, antebrachium duntaxat Pollicis longum a Domino White attributum est. Antebrachia feminina non equidem, in proportione, sicut ea virorum, adeo longa sunt; incrementum enim mulierum citius perficitur, fere autem pollice longiora sunt quam ab illo proponitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION