Institutionum medicinae practicae

발행: 1802년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

5쪽

INSTITUTIONUM MEDICINAE PRACTICE

EDITIO O U A R T A. Octo voluminibus comprehensa, novissime locu pietata opusculo Auctoris ipsius. thelmi thica Argenti Uivi facultate.

7쪽

INSTITUTIONUM

MEDICINAE

AUDITORIBUS SUIS PRAELEGEBAT

DE KANIL FELD,

VOLUMEN PRIMUM.

DE INFLAMMATIONE.

Apud Iosephum Oriandelli, NOMINE

9쪽

LECTORI

o N te mero , nee inconsulto Medicina didu

cia est in Theoreticam, dc 'ractica λn, quarum Prior ea omnia , quae praestari debent , opportunis limedocet , totiusque disciplinae veluti fundamenta jacit; altera universam prope artem complectitur , dc quodammodo aedificii ipsius molem extruit, &complet. Etenim Theoretica penitus tota versatur

in anatonae, physiologia, pathologia, semeiotica , hygiene, & therapeutice generali tradenda, atque

explicanda, non omissa medicamentorum omnium, quae e tribus Naturae regnis promuntur, ordinata,

diligentique recensione. Quia vero prima arti S rudimenta ipsa pertractat, & Tironibus, antequam ad Practicam evehantur, in qua vis bene constituta studiorum universitate exponi solet , Institutionum

etiam Medicarum nomen apud plerosque obtinuit . Haec praeCedat, ut patet, necesse omnino est; sequatur vero altera. Quis enim morbum, ejus caus ias, effectusque mente assequi poterit, aut Opportunis ad umentis corpus integrum servare ; aut labefactatum restituere, de quibus omnibus in Practica proprie agitur, nisii fabricam , dc constructionem hominis viventis, & sani, facultates , vireS , actiones, functionesque naturales prius cognoverit;

nisi salubria, & in lalubria distinxerit, I demum,

quibus signis secunda , atque adversa valetudo internoscatur, quibusque auxiliis utraque egeat, probe didicerit ξ His enim rite praecognitis, planior , certiorque patet aditus ad utiliorem, p3tioremquς Medicinae partem, quae Practica audit quaeque singulorum morborum historiam, & naturam ob oculos ponit, multiplicem eorum Originem expendit,l URSER. I. I. ' iii signa

10쪽

signa peculiaria, & propria cujusque cum dia' ostica, tum prognostica commemorat, singulares elicit, quas vocant, indicationes, dc quae unicuique convenientior curatio sit, ratione, atque experien

tia duce perquirit, dc prudenter docernit, ut sic du plici ossicio tuendae scilicet, & restituendae valetudinis , quoad fieri potest, accuratissime satis fiat .

Haec dein ad aegrotos ipsos translata, quando suam iis adhibet opem, clinica tum appellatur, cui tres aliae qnasi administrae subserviunt, Diae tetice nil rum, Chirurgice , dc Pharmaceutice, prout victu, aut medicamentis utendum ei est. Ex duabus itaque illis Medicinae partibus cum posteriorem tradό- re mihi constitutum sit, eXordiar a Febribus, communistimo videlicet morbi genere, dc ma Xime Obvio, quod non m Ido per se homines saeptissime cor ripit , Uerum cum aliis etiam malis bene multis consociari consuevit. Rem equidem magnam , &perdifficilem mihi sumo, fortasse inconsiderate ni mis, nec satis prospiciens, nostri quid et aleant, bu- meri, quid ferre rectifent: cum in tota hac Medicinae Practicae amplissima provincia nulla ferme aliare S CXtet, quas plane aut obscurior, aut implicatior ista sit ; quod jam ab eo tempore , quo primum

adhuc adolescens medicinam exercere coe i , non

modo sensi , sed ex usu etiam ipso comprobavi . Nam quo plures auctores, qui de febribus scripse

rant, consulebam , eo majoribus, densioribusque te nebris pene involvebar ; adeo discordes, pugnantel-que in statuendis plerumque earum noti9, CaussS , dc curationibus mihi videbantur. Ne C deerant prae terea, qui omnes, easque permultas febres, quales reapse existunt, ad pauca quaedam genera contra here nitebantur, dum contra alii ad multos plura extendebant, multifariam eas dividentes, dc subdividentes, ita ut non leve negotium tot partitionibus

SEARCH

MENU NAVIGATION