Genera insectorum Linnaei et Fabricii iconibus illustrata

발행: 1789년

분량: 184페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Eximium surgΕR1 opus sinentiae ento mologicae conspectum, & Insectorum historiae compendium exhibens, hos ante tredecim annos divulgatum, non solum per Germaniam Omnem, sed ab exteris quoque, quibus leutonica lingua Conscriptum opus innotuit, una laude fuit acceptum: nec sane miraberis applausum illum a doctis pariter ac indoctis profectum, si1 9 consilii ambitum & limpidorum fontilina illo tempore penuriam conssideraveris, etsi & plura & quaedam etiam graviora reprehendenda in illo agnoveris. Inde Vero ab isto tempore mirum quantum aucta ac ditata fuit scientia ento- mologica; elapsi decennii ultima, hujus priora, histra, praestantistinias quas Vocant Monographias, observationes diligentissimas, systemata ingeniosissima, collectiones splendidissimas tulere. Omnis hi loriae naturalis amor in Ento mologiam unam quasi conversa videbatur; insectorum & uberrimas & pretiosissimas utinam &Optime digestas collectiones possidere; illud idem fere omnium studium; huc certatim docti indoctique convenere. Accessit operum opusculorumque, partim bonorum, mediocrium partim, partim futilium immensus numerus, in dies eXeruditorum diariis, promptuariis, actis litterariis Societatum augendus, ita ut Velea saltem quae Germania tulit colligere ac digerere herculeus labor videri posset. Non Vero Germanos tantum Helvetosque fervor iste entomologicuS Occupavit :egregii enim , quosque inter primarios jure numeraveris, Entomologi, per Bri Onniam, Daniam , Sueciam Galliamque & in Belgio egstitere ; artifices porro germani, britanni, batavique qui eXimia arte iconibus Insectorum, eam & fidem

2 elegantiam conciliarunt, ut si Conchyliologicum REGENFUssII , botanicum ΕΗRETII OpUS eXCipias, coetera cuncta in Historia naturali acta, longo post se intervallo relinquant. Quae omnia ultro prosequi vetant praefationis angusti limites: cuivis autem in scientiae nostrae Historia litteraria vel mediocriter versato assertorum veritas facile, Ut opinor, patebit. Quis ignoret nomina, merita, collectiones Virorum celeberrimorum J. C. & O. Fr. Fabricii, O. Fr. Mullari, modestri, Thunber ii, Sparmanni, funibit, Dritryi, Smenthmanni, Rarlustii, Seppii, Crameri, Stolli Scopoli, Fui fuini, Gotaii, Forserorum, Palla sit, Paneteri, Schi eri illiri, Ber si si feri, Asperi, Laicharti ii, Schrankii, Gerningit, aliorumque multorum i Horum omnium studio ac labore insigniter crevit Insectorum cognitio; multa emendata, mutata multa inde in ista scientia. Quare non eum nunc esse SulZeriano Operi perfectionis gradum, qui ante tredecim annos fuit, nemini du

bium erit. .

182쪽

Cum porro Sulgeri opus ad ductum systematis LINNAEANI , illo tempore si non ab omnibus, a plurimis certe adoptati ', cuique illustrando potissimum operam impendit noster, elaboratum fuit, novum inde nuperioribus annis accessit incon modum, cum FABRIcii Viri illustr. Systema hodie plurimis magis arrideret. Ab isto enim systemate novam scientiae elatomologicae periodum constituere facile licebit. Magnus ille vir, praeceptoris sinimi, LINNAEI , ingenio & arte bene innutritus, cujus etiam sub oculis systematis sui partem, multum annuente illo, elaborasse ferunt, felici fruens occassione lustrandi collectiones ditissimas Brittaniae imprimiS naturae artisque dotibus quas vel optare poterat omnibus ditatus, systema construYit caeteris omnibus & accuratius multo & plenius, in quo sane, nec phialosophiam nec ingenii acumen LINNAEI , solam forsan pei spicuitatem desiderareS. Dissicultas autem ista magis a nobis quam a Systematis ratione pendere videtur. Juvenibus jam Systemate Linnaeano imbutis, accuratior partium oris cognitio minuS necessaria videbatur, ideoque quoad magnam partem negligebatur. Hinc difficultast Hinc factum est, ut vel optimus quisque sintomologus, post apparitionem Systematis Fabriciani, accuratiorem sibi harum partium cognitionem comparare COgebatur, id quod, profectiore aetate multo minore fit cum alacritate & facilitate, quam in juvenili. Praeterea Systematis Fabriciani ratio primo intuitu dissicilior videtur , quam reVera est. Saltem si paulo serius rem aggredimur, varia artificia edocemur , quibus cognitio oris partium vel & in minutistimis quibusvis insectis muti tum sublevatur, & ita magna pars dissicultatis tollitur. Nostrum. sane hoc loco non est, quae Systemati Fabriciano propria sint pro-EXius eXplicare, ejus ve vel fundamenta vel ipsam constructionem dijudicare, cum peritorum omnium de illo unum sit judicium, ejusque praestantia multum certe illo confirmetur, quod etsi initio dissicilius atque abstrusius videatur,. tamen indies a pluribus adoptetur. Quo igitur facilior reddatur Systematis hujus cognitio,. quo periti antiquius DNNAEI Systema , recentiusque Fabricii melius inter se comparare possint: quo tandem tyrones ac indocti opere adjuventur , cujus auXilio Characteres generum Insectorum a magnis istis Naturae scrutatoribus constitutos sensubus quasi percipere

Valeant, nostrum hunc fascepimus, laborem.' Quorum e numero et ego eram, et etiamnum honori mihi dueo publice et palam profiteri, me LINNAEI ingenium et sagaeitatem, qua non solum Infecta , sed omnia illi nota corpora naturalia disposuit, admirari, et quidem indies magis admirari, qnoties ego majorem corporum naturalium cognitionem adipiscor. Et si in posterum in disponendis corporibus naturalibuς aliquid boni agetur, id nonnisi sequendo leges suas peragi poterit. . . Adsunt quidem et inter nos, qui vana gloria ducti, famae ejus detrectare student, quorum e riuileio in holanicis MEDICUS vir alias peritissimus, sed contra Linia in quammaxiine iniquus et ni iniis arrogans, eminet, quique suam contra divi LINNAEI manes invidiam non germanis solum, sed exteris etiam gentibus impertire studet. At certe nihil juvabunt clamores ejus. Neque idcirco germanorum gens apud extero I despicietur, cum pro uno detrectatore Linnaei, sexcenties alii exstent, qui meritis ejus justum honorem tribuunt, honο-

remque sumn non in destruendis aliorum cogitatis sed in excolendis et emendandis illis, vel in exhibendis melioribus, Pon L.

183쪽

Finem vero propositum rectissima Via nos adsecuturos putavimus, si potius LINNAE I& Fabricii quam nostris uteremur verbis; isque sane maXimus in elaborando opere labor fuit conquirere undique omnium generum, novissimorum etiam quae continet

PABRICII Mantissa, sive ipsa, ut dicunt, Originalia, sive fidas delineationes. In eo labore egregie me summorum Virorum benevolentia adjutum fuisse, laetus profiteor; inprimis vero ex ditissimis summi AANKsi1 thesauris delineationes e Ximias

accepi, unde Operi meo haud leve ornamentum accessit; PAN ZERo etiam, Naturae

scrutatori apud Nor imbergenses inclytissimo, gratias solvo debitas de Communicatis praestantissime delineatis generum quorundam speciminibus. Sic in publicum prodit opus, plus viginti plane novis non speciebus, sed generibus, egregie depictis Ornatum. Genera FABRICII quatuor adhuc nobis desunt, e quibus Rhinomacerem pro-Xime accepturum me spero, duorum aliorum ab Ill.Forskolit e X itinere orientali reportatorum in Daniae collectione quadam, unica forsan quae Europa possidet eXemplaria latent. Singulari benevolentia FABRI cII Viri illustris . adjutus Entomologis icones Characterum classium magni viri, rem diu sane avidissime ab ipsis desideratam, offero. Characteres isti sub ipsis FABR1 11 oculis in proprios usus, a minusquidem perito artifice , tabulis aeneis parvis insculpti erant, quarum ectypa Vir Cl. benevole nobiscum Communicavit, publicique juris eas facere permisit. Junctim illas unicae tabulae accuratissime insculpi curavimus, & quamvis quaedam in illis clariora esse possent, nihilominus magni videntur momenti, peritisque acceptissimas fore confido. uod utilitatem operis nostri attinet, ea ut opinor, haud ita angustis, ut primo intuitu existimari posset, limitibus inclusa erit. si quidem arbitror, juvenem , cui nec ingenium nec sensis hebetes natura dedit, cuique non deest scientiae amor discendique CupiditaS, LINNAEI, FABRICHque Systematibus, hujusque Philosophia entomologica instructum, adjutumque hoc nostro opere, brevi tempore, facilique labore, probam& quam dicunt systematica1n insectorum cognitionem poste adipisci; illud enim, quod non omnes quos philosophia ento mologica habet artis termini iconibus nostris

repraesententur , nec specierum differentiae omnes notentur, haud sane offendet peritum quemquam, qui intuitiva potissimarum partium cognitione instructus, levioribus, ad illas facile referendis, supersedere poterit: & cum ipsa Philosophia entomologica nil nisi ab accuratis observationibus naturae sit abstractum aliquod, illustrabitur

ea quoque Optime eX ipsa naturae observatione. Fateor equidem, magis quodammodo necessarium utilioremque me suscepturum fuisse laborem, si instrumenta cibaria pΑs Rica1 generum delineanda curassem: at impedimento fuit tabularum jam dudum confectarum constructio in iisque servatus ordo, quem mutare non licuit: inde etiam confusio quaedam nata, quod nempe genera quaedam unius elastis in tabulis nostris longo disjungantur intervallo. Cum enim Completam, quousque liceret omnium LINNAEI, FABRIcuque generum seriem dare constitu-

184쪽

tum nobis esset, a Sulaero autem Fabriciana omnia, quaedam etiam.tum genera tum subdivisiones LINNAEI omissis essent, ista ut Supplementa operi jungere, noviSque tabulis, servato quantum licebat ordine systematico, insculpi necesse fuit Novae istae tabulae simul testimonio erunt artis indies majorem persectionis gra

dum adipiscentis artificis praestantissimi Rhellei hemii qui ipse summo & prorsus singulari in Entomologiam amore ducitur; per aestatem ipse cum liberis I omni familia lectissimisque amicis Insecta colligit, & quidquid ad manus venit diligenter delineat,

ita ut quotidiana hac eXercitatione Oculus manusque ejus mirandam & facilitatem &in delineando fidem attigerint. Uberrima ejus & numerosissima iconum collectio selectissima quaevis & pulcherrima continet, tum quoad fidem, tum quoad colores cum primariis omnium gentium laboribus comparanda. In primis habitus ille naturalis Insectorum a Schellenbergio pictorum, cuncta quae hucusque videre licuit longe superat. Lepidopterorum larvas fere omnes antea a solis Vindobonensibus enumeratas ipse collegit ac depinxit simul cum aliis pluribus hucusque prorsus ignotis. Hujus optimi viri opera adjutus, quondam, gratum forsan Entomologis opus

paraturum me spero; Omnium nempe generum FABRICII instrumentorum cibariorum caeterorumque characterum icones, quibus ad systematicam Insectorum cognitionem Introductio accedet. Ad operis hujus perfectionem plurima sane requiruntur. non deerit vero tum artificis, tum mea etiam diligentia. Jactis quamvis jamjam ejus fundamentis, divulgationis tempus ob consilii ambitum ac naturam nullo modo detanire valeo.

At praefationi finem imponere non possum, quin sanctam recolam memoriam amici optimi integerrimi b. FuESS LINI, Manibusque viri summi gratias agendo pietatis officium solvam. FuESS LINUM nostrum cultorem, fautorem, adjutorem priuiantissimum summumque historiae naturalis, inprimis Vero Entomologiae, non per patriam solum, sed Germaniam omnem, editis praeclaris scriptis, fuisse, sciatis velim Brittanni Gallique & quicunque alius haecce lecturus erit. magnam Vitae suae, magnam rei familiaris, non lautae, ct ob summam liberalitatem etiam angustae , partem juventutis Vir s , Valetudinem Historiae naturalis studio consuin sit. Ρraemia jam digna laturus lIpsius hujus operis editio prior magna ex parte ipsi1 debetur, coetera priora recentioraque Opera& opuscula ejus satis superque in Entomologia peritiam summam intimamque testantur , &, ni familiae cura, ni valetudo infirma obstetissent majora etiam gravioraque sane exhibuisset. Nec inter ultima beati Viri merita. referenda erit singularis cura qua patriae juvenibus historiae naturalis amorem instillavit, auxit, confirmavit, quorum e numero & me fuisse laetus profiteor.

Sit illi terra levis l

SEARCH

MENU NAVIGATION