V Pars Antiquitatum romanarum siue III tomus inscriptionum [et] monumentorum, quae Romae in saxis [et] marmoribus visuntur

발행: 1600년

분량: 236페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

6쪽

ROSO VIRO FRANCISCO

R o D 1 E R AT in luceni ante biennium sub meo nomine tractatus de Topographia Romana: in quo non ilum veteris urbis typhi videndum Lectoribus proposivi cum suisViclS, insiliS, regionibus,dcillustrioribus aedifici)s, tana publicis quam priuatis, sacris & profanis , sed etiam nouae Ur bis qualis hodie spectatur ) descriptionem Litis exactam inta serui tam scripto , quam pictura, Iastas hanC meam operam non mediocriter conducere hs , qui Romam venturi simi qui tanquam manu ducti, poterunt sine difficultate sin mia, quae in tanta tamque celebri Vrbe notatu digna fiunt, perspicere. Et hic meus conatus tam iis qui in Urbe degunt, quam peregrinis viatoribus iudicatus est utilis. Non enim Omnes ciues exacte norunt quaecunque in ea ciuitate domibus priuatorum asseruantur, aut publice videnda proposita sunt: Et si ea norint, multas tamen fabulas sitis narrationibus immiscent, tam falsas quam ridiculas ut exempli gratia:Pyramidem illam adportam S. Pauli moenibus adhaerentem dicunt Rhemi & Romuli esse se pulchrum inscriptio tamen illa, quae tanti aedifici, continetur fronte, Ostendit C. CE set ii vii. ulonum, vel potius Collemi

uloniam Sacerdotum suisse conditorium Duo illa templa rotunda in foro Romano SS. Cosmae &Damian' sacrata,asserunt Remo quoque & Romulo ab antiquis dicata fuisse.At certum est id esse falsium, sed fuisse delubra Castoaris & Pollucis.

Montem Testaceum vulgus credit conflatum esse ex conagerie vasorum fietilium , quibus peregrinae prouinciae annuas tributorum pecunias Romam in aerarium importabant: Et ideo

7쪽

DEDICATIO.

montem illima clici monte logni terra, quod ea vasa in rei meo moriam ei, sintproiecta. Alij existimariunt molem illam coacer uatam sivisse ex fragmentis fideli luna, quae a figulis reiiciebantur in eum locium, ne alueum Tiberis, ad que habitabat, impedirent. At ego alibi ostendi Circum Olympicum, in quo se eiu uentus cursu, cestu, equitatione dc lueta exercebat, illic suisse ideo non potuisse figulis committi, ut eum in locum excrementa suarum officinarum rei cerent. Quodque exherientia docet urnas illas nouas esse,integras, & ad mortuorum cinereS recondendos accommodatas. Θod meo tempore diliges harum antiquitatum scrutator Antonius Lai rei ius Typographiis detexit. Quid dicam de fabulosa narratione plebis, cur aqua Tiberis Romae sit potabilis, dccisternis clausa ad multos annos seruetur incorrupta: Supra Romam vero breui si alio temporis putresicat.

Miraculum hoc esticium cum admiratione recensent, ante aliquot syctila Patricios dissensione faeta cum Populo, non permisisse plebem haurire aquam ad potum necessariam ex puteis domesticis: Ita pauperes dira siti vexatos ad saneti Pontificis pedes gemebundos proclibuisse, rogantes Vt eius auctoritate reconciliarentur cum Optimatibus d cum Pontifex impetrare non pos set, Vrbanis omnibus puteis maledixit,& Tiberinas aquas consecratas reddidit potabiles. Ex eo tempore puteorum lymphae semifalsis, insipidae, &putidae fastae sint in hodiernum usque diem: Tiberinae vero salubres & sapidae: dc ex quibus omnes bibuntia nobiles qua plebei Speciosa fabula scilicet,& nugis plena cum certii si t ex mixtion e Anienis ni trosi s una in is Tiberi nam aqtiam a putredine vindicari,&ad logum tempus saluberrima cosci uari. Eiusmodi plurima recitatur de statua illa equestri alienea M. Aurelij Antonini, quae erecta est in area Capitolina sit, Ara Coeli: vulgus ait suisse decreto Senatus post tam cuidam Rustico, qui duRoma aGotthis obsideretur multa fecisset ad Urbis liberationem,& barbarorum reptilsionem. Eiusmodi quoq, recitantur no sine risu laistoriae de infinitis statuis colosi eis, quas Gigantum fuisse credui: de vastis illis lapidum molibus Ampnitheatri, quae humeris Angelorum si istentatae sunt impulta a Daemone, dum Ponti- sex in s upplicationibus publicis,ex Laterano templo ad S. Petri fanum, quod est in Vaticano,religiose procederet gestans manibus sacramentum Eucliaristiae. Quae no dicuntur de locis illis subterraneis , quae Catacum

8쪽

ctro illo porphrritico Constantiae Costantini Magni filice, rit,lo ditiae Agnetis:&id vulgariterBacchidicitur conditori u .Qti sistatuissem singula desicribere duplice nugaru Iliade contexere.Ni hil certe est, quod a rerum i imperita plebe no publicetur fabulose: Quibus dum peregrini aures praebent attentas, fastidium illis auia

scultandi nascitur, cum non possint verum a falso discernere: nua gas tamen has commentitias agnoseunt. Haec suit causa, cur dum Romae essem, breuena illam Vrbi descriptione trium diaetaru conscripserim ingratia eorum, qui ex diuersis Italiae Academi)s ad Urbem perlustranda veniebat: existi mauique non parum conducere hs, si omnia quarta publice, quam priuatim habentur ab antiquitate nobis relicta,Ordine concinno enumerare,quae singula essent, quod cuiusu, signum, citius Dei, cuius viri aut mulieris,cuius artificis:quae aedes Acrae,cui Numini destinatae, a quo, & quo tempore dedicatae,quando demolite aut

restauratae: Theatra, Therm se,balnea,cisci,poticus,arcus tritiphataleS,tiora, poteS,sonteS,aquaeduci uS, curiae, pyramides,Obelisci,columnae,&alia eiusmodi, quae vel integra ac thuc stupersunt, vel sieta

miruta,aut solo aequata apparetibus adhuc aliquibus vestigi)s: ex quibus aedificioru sepulcnrortique praestatia& sumptuositas, instagnitudo que&opuletia Romani imperi) iudicari pol. Haec omnia curio homini si praesens ea spectet aut absens si legat) iucundiatate no mediocre adfereti sed maxime spectatori,ad quem uberior fructus accedet: duatiete considerabit veneraliae illius antiquitatatis reliquias admiradas artificu industria inimitabile in sculpedis dc poli edis illis marmoribus ta duris,ut omne chalybis acie retun dou : quod nostri lithotomi quotidie expetitatur,in Ophite, in Ba salte,in Porphiro lapide Aethiopico,&Ludio,aliosque marmoribus Orietatibus in quibus exscinde iis & sculpedis sine fruet u se quo tidie enecat. Videmus tame nihil esse tam dissicile, ingeniosi illi sculptores antiqui no potuerint prqstare Quatum naira simu duspectamus dc merito miramur, qua sedulitate,quibus machinis usi sint in vastorii illorii lapidia molibus subleuadis 3 in erigetidis obeliscis tanti poderis,qui fere omnes ex Aegypto, & rupibus Ae

thiopicis exscissi, impensis incredibilibus Nilo secundo perducti

sunt florna. Haec quicunq3 diligetius Conteptatur, attonitus hae rebit,nescitis 'ua arte, quo ingenio ta Vasta onera potuerint mo ueri tuo mocio extolli integra &per tot incula con sieruari. Quod

9쪽

DEDICATIO.

obeliscum vaticanum suo loco motum, transtulit in mediam illam plateam,quae templo S. Petri, &palatio Pontificum immi net. Illum sane merito nostri faeculi nouum Archimedem possu mus compellare. Dolendum est alios duos obeliscos ex eodem

Thebaico vel O 'hi te lapide fictos qui ad Augusti Mausoleum

fuerant olim adplicati, meoque tempore rupti in via Flaminiata cebant non remansisse integros: potuisset magnus iste vita)sdem conatibus eos rursus erigere, & locis celebribus collocatos proponere spectandos tam ciuibus, quam aduenis: ut ille utrumque cleuauit cimento tenaci fragimenta compingens: Vntim ille non

procul a templo S.Mariς populi,alterum ad aedes Lateranas traias tulit. Inliis omnibus colligendis & delineandis, non sine laude cum me insidasse, meosque labores doctillimis quibus uenon

dis licuisse animaduerterem , ex eorum suasione dc hortatu Topographiae adiungere statueram inscriptiones Omnes, quae inari nous antiquis insculpte passim in Urbe videntur Iamque duo prima volumina in publicum prodierant, bonorum Onaitium applausu non mediocri: restabat adhuc pars maior caelanda

quae morte ingeniosi viri Theodorici Bryij sculptoris I codicias simperfecta relicta erat.Eamque stuppressam reliquissem, nisi amiacorum instinctu eidem manum postremam imponere cogere r. Cum etiam ad hoc opus perficiendum duo Theodori Boi)fiiij Theodorus S Isirael parentis industriam secuti, & no minus pro pensi ad publicam utilitatem Promouendam, ad hoc studium ultro suam operam mihi obtulissent: Quorum beneuolentiam ut amplector, ita quoque mihi fuerit gratissimum eorum auxialio quod reliquum est absoluere.

At ne in instituto progrederer, mouerat me hoc unu quod tam multi graues viri manum iam antea huic Operi adpositissent, prae claramque laudem inde reportarant Vt Cyriacus Anconitanus, Marullus, MaZOchus, Apianus,Amantius, Erri Zus, Guicciandus,porcatius,Sigonius, Mercurialis,Honuistius, LaZius Coligi. Us,BriZonius,TOrrentius,Iulius Roscius, Antiasserius Salamanca Hier, Occo, Oct auianus de Iacobus Stradς, Gabriel Simeo 14,Fonteius, &Iacobonus : Quibus accesserunt Paulus Κnibitis qui Romana omnia manuscripta laabuit,& maiorem parteira eorum quae videntur in Italia. Merula excepit Gallicanas inscriptiones, Pigonius Viennenses Allobrogiu, idena Cnibius de Ricardus ' i latensia.Paraclinus Lugdunenua,HuttichiusMOguntiaca,Velleii

Iaal m

10쪽

Vindelica, Mercator Coloniesia,Viuianus Cliuensia i alij que pluri mi in hoc uenere studii egregiam nauarunt operam.Sed in ter coeuteros opus laude dignissimum ad publicam utilitatem ediderunt viri doctissimi Carolus Clusius, Metellus & alij,qui Martini Silae ih collectiones correctas, & a Iusto Lipsio eleganti supplemento

auctas praelo subiecerunt. Post quorum conatus superfluum mi hi visium est eidem operi manum adponere, ne idem scribere,&cognita omnibus obtrudere iudicarer. Quid enim possem meliaus,quid doctius praestare, quam quod tot tantique viri praestite runt3Sed maximus & eruditissimus Gallorum celebris ille Iose phus Scaliger dicitur Smetiana in manus siumpsisse, &correctio ra publicare velle additis etiam Gallicis inscriptionibus,quae non admodum minori numero esse dicuntur, quam Smetianae. Eas tradiderat Hieronymo Commelino illustrissimi Principis Fride rici 11 11. Electoris Palatini typographo H delbergae, viro docto dc erudito:qui quia superiore anno diem postremum obh t,Scali geranum volumen commissum est clarissimo viro Ioanni Grut tero I.C.Palatino Consiliario,in quibus compone lis& adornania

dis totus nunc versatur. Ne l, tam excellens Opus potuisset in manus venire alterius, qui maiori diligentia, exquisitiore iudicio polleret. Haec dum considerarem exactius, & ab lutos aliorum labores mihi ante oculos proponerem,mirum no est, me incepto labori supersedisse, ne tantos auctores non aequis sequerer pas sibus. Sed ipse Crusius,&Glutterus Melissusque viri acutissimae censurae, pusillanimitatem meam ridentes exhortationibus ina pellunt ad negotium promouendum : Rationem que hanc adiadunt, quod literatis meae inscriptiones nihilominus placere poclerunt licet eadem in medium proferam , quae & alh quod cum scriptis lapidum formas, signa, & figuras adpinxerim: Et id neminem ante me fecisse compertum est praeter Laisterium, qui centum ad summum aedificia, & sepulchra designauit. Roscius circiter ducenta. Sed Rosci, mihi publicanda commissa sunt: cum vir optimus a Pontifice Legatus missus ad Rhoetos in via defunctus est Mediolani, desia aede Sancti Carpophori sepultus.

Si igitur promoueam coeptum ex sententia doctorum, non mihi, opinor, vertetur Vitio : clam eorum iudicium te gis vice obseruem & sequar. Quod si meus Conatus mi nus respondeat multorum expeetationi, in arbitrio erit te ctorum probare mea scripta, vel negligere. Scio tamen Omni buS

SEARCH

MENU NAVIGATION