Caeremonialis ordo Romanus ad usum totius seraphici ordinis minorum S. Francisci conventualium jussu reverendissimi patris magistri Jo. Baptistae Costantii de Assisio ... generalis 86

발행: 1759년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

PARs SECUNDA CAP. XXXVII. 237.

cubitorum , latitudinis sexdecim , ac paulo amplius circumquaque pateat ; Manicas habeat longitudine sesqui cubitali , latitudine ab humeris pene cubitali, quae usque ad

manus sensim angustius ducantur. In summa veste , & in extremis Manicis aliquid dumt xat sit acu paululum, ac tenuiter elaboratum; nimius enim labor in his ornandis vanitatem sapit, & levitatem . s. Altare Majus tres habeat gradus, a quorum infimo usque ad Cancellos spatium intersit cubitorum octo, vel saltem quatuor in Ecclesiis Minoribus . Sit autem a solo Scabelli altitudine cubitorum duorum, & unciarum octo, & ad summum decem, Iongitudine cubitorum qui que , vel plurium pro Ecclesiae magnitudine, latitudine vero cubitorum saltem duorum, & unciarum duodecim. Tres autem inter gradus Pradella lignea numeretur, quae a fronte Altaris cubitos duos producta, uncias sexdecim late pateat;altitudo vero singulorum graduum sit unciis odio. 6. Altare Minus sit elevatum cubitis duobus, & unetis octo, longum quatuor cum dimidio, nec minus quatuor, Iatum duobus. Scabellum habeat e tabulis ligneis, Iatitudine cubitorum duorum, altitudine unciarum octo , sed& longius pateat quam Altare, unciis circiter sexdecim.

Nullum foramen , neque fenestella ibi sit, ubi quidquam

asservari, recondivh possit. e . Amictus e tenui tela sit, logitudine cubitorum duorum cum dimidio , Iatitudine autem cubitali, in duobus ejus angulis anterioribus asiuantur funiculi ita longi, ut ante pectus revocari commode queant, & cum ipsis nodus fieri. In medio Crux acu pingatur unciarum duarum, longe ab extremitate, digitis duobus, in parte supperiori, extremitates illius aliquo modesto opere ornari possunt.

S. Ara ex lapide sit longitudinis unciarum viginisti, latitudinis sexdecim , praeter eapsae dimensionem , cui

252쪽

a 8 CAEREM. SERAPH. ORD. MIN. CONU.

cui inserta est, quae Capsa e nucea omnino tabula sit, crassitudine unciarum circiter duarum, aut plurium pro Lapidis crassitudine; non distet a fronte Altaris plusquam spatio unciarum odio: ita verb inserta sit, ut e mensae Altaris superficie parumper extet elevata , ut Sacerdotis tactu dignosci possit; tela denique cerata tegatur, claviculis praedictae capsae confixa.

9. Bursa Corporalium sit quadrata , & latitudinis dimidii circiter cubiti. A fronte sit Cruce, vel alia

sacra Imagine in medio intexta , a tergo etiam ex ea dem materia & colore . Intrinsecus autem serico, aut . tela candida vestiatur.

ro. Calix ita efformetur, ut Cuppa aliquantulum in fundo si angusta, Ac sensim usque ad summum labrum latior fiat. Labrum nullo modo reflectatur, & nodus ita ornatus sit, ut Calix commode accipi valeat, praesertim quando indices ac pollices disjungi nequeunt. Minor ne sit totus Calix, amplitudine in orbem ducta , unciarum quatuordecim, altitudine duodecim. ii. Candelabra habeant basim vel rotundam, vel potius trian ularem , & Crucis basi consormem. Quae ab Acolytis deferuntur minora sint his , quae in Altari collocantur. Erunt autem in Altari Majori sex Candelabra, non plura; & in reliquis quatuor, vel duo. ia. Cingulum ex candido lino , vel tenui cannabe conficiatur, longitudine cubitorum circiter septem, capitibusque ejus flocci ex eadem materia appendantur. Ea autem sorma cinguli, quae cingulo ipsi, ut hinc inde pendeant flocci a lateribus Sacerdotis , duas addit lineas, quibus reipsa cingitur Alba, approbanda non videtur. Ig. Conopaeum Tabernaculi maioris SS. Eucharistiae e materia nobiliori sit, vel alba semper , vel Festivitatibus concolori. In superiore parte crispetur, in fimbriis vero ita dilatetur, ut totum Tabernaculum ob

tegat.

253쪽

PARS SECUNDA CAP. XXXXII. 239

tegat . In extremis tandem oris habeat de more orna tum laciniarum decore contextarum

I . Corporale erit ex tela linea & candida; ab oris autem acus simplici opere punctim solum retortam sit: ad minus longitudine unciarum triginta constet , latitudine totidem; ita vero complicatum, ut nulla ejus extremitas appareat. Crux acu pingi potest in anteriori parte .r 1. Crux in Altari collocanda Imaginem Crucifixi habeat, & praealta emineat Candelabris.16. Dalmatica longa esse potest cubitis duobus,& unciis sexdecim, lata ab humeris cubito uno, & unciis

circiter quatuor, ab extremis oris undique patens cubitis circiter quinque.

r . Gradus in Altari principe ne fiant, nisi duobus cubitis tantum, minusve, si a pariete posteriori illud distet; tuncque ejusmodi gradus unus , vel plures de

center adhiberi poterunt , ita tamen ut circuitus Altaris non impediatur, neque Candelabra super iis posita extra Aram videantur esse; quod esset contra Rubri- eam de Altaris incensatione. In Ara minori gradus unus

sit ligneus, longitudine Altari aequali, latitudine unci rum octo, & totidem altitudine , in quo Candelabra cum

Cruce locanda erunt.18. Hamulae, sue Ampullae non sint ex argento, stamno, aurichalco, aliove metalli genere, sed ex vitro, seu crystallo pellucido, cum decenti operculo. i9. Manipulus tribus constare debet Crucibus, eum cordulis solidioribus ad ligandum .ao. Manutergium pro Missa ex lino tenui contextum, longitudine cubitali, latitudine sesquieubitali constet; ornentur capita laciniis, & fila mentis ejusdem materiae. a I. Mappae Altaris superiores e lino seu cannabe albae sint, nulloque alio colore intextae; tantae longit dinis, ut ab utroque Altaris latere prosundius circiter

254쪽

a o CAEREM. SERAPH. ORD. MIN. CONU. tribus digitis , quam planum Pradellae, demissae sint; tantae

verb latitudinis , ut totam Altaris mensam contegant . Mappae inferiores totam saltem mensam cooperiant. aa. Mappae pro Communione, si supra Cancellos, vel Scamna extendantur, horum longitudinem aequabunt;

aliae vero sint longitudinis trium cubitorum , latitudinis

duorum, capita earum exornari poterunt.

sa. Missale nihil prophani habeat, sed Crucis Insigne , aliave Sancti Titularis Imago in Corio deptista a pareat . Signaculum ejusdem duodenis constet funiculis iericis , longe ita duistis , ut Missalis longitudinem vix

quinque unciis excedant. Eiusdem integumentum ita Ionge de duetum sit, ut ab ima parte octo unciis superet coriaceum Missalis operimentum , in summa vero nihil omnino extet . Lineae sericae circumdent extremitates , laciniae imam partem exornent, subvestiatur tela ejusdem co- Ioris, quo est integumentum.

a . Pallium Altaris , seu Antipendium paulo longius quam Altare ipsum patere debet; eoque altius, ut ab ima parte parumper sub coronide Scabelli, seu Pradel-Iae ejusdem Altaris occultetur. A superiori parte palmum a summo distante laciniis , quas frangias vocant, Orne tur pro qualitate Pallii. In exteriori parte Crux , aut Imago Sancti, cujus nomine dicatum est Altare , aut alia Sacra Effgies in medio assitatur. 23. Patena inaurata undique esse debet, vel si argentea sit, saltem in interiori parte ; labrum extremmum circulare ita tenue sit, ut eo facilε colligi possint fragmenta Sacrae Hostiae. Illam mediam concavitatem habeat, quae amplitudinem labri Calleis fere adaequet. Minor Patena pateat ample in orbem uncias triginta duas. 26. Pelvicula Ampullarum piam speciem exprimat, fundo intrinsecus constet lato & plano, neque ita elaborato, ut minus firme Hamulae impostae haereant.

255쪽

PARS SECUNDA CAP. XXXVII.

a Ia 7. Pyxis pro SS. Sacramento sit argentea intus inaurata etiam in operculo . Pes sit altitudine sex unciarum cum nodo in medio, fundum in orbem tenuiter emineat, Operculum respondeat Pyxidis sor me, quod in medio instar sere Pyramidis extet . Ab uno & altero item latere parvulos , tenuesque uncinos trabeat , qui

bus in circulo apte includatur, & fiat immobile, & in

summo parva Crux collocetur.

28. Planeta more Romano late pateat cubitos circiter duos , longe tres . Fascia quae vel assui solet, vel distingui in ipsa mei Planeta, ut Columnae speciem a tergo, & Crucis ante pectus effingat, lata erit unciis octo ad minimum. Funiculi 3 sive lineae sericae addantur in ea parte, qua pectus tegitur, ita oblongae, ut reduci possint ante pectus ad firmandam Planetam, ne defluat a tergo.a9. Pluviale ad imos usque talos protendatur, longitudine cubitorum trium , & unciarum circiter sex constans, & pro semicirculi ratione late patens. A parte anteriori a summo ad extremum, hinc & inde auri phrygio decoretur ; a posteriori autem parte Caputium Ornatu auriphrygiato , qui anteriori respondeat, habeat. Laciniae , seu frangiae, Romano more, latiores esse de-hent circa Caputium, breviores in oris Pluvialis extremis' Fibula anteriori connecti debet Pluviale , additis binis , seu ternis uncinis maioribus . Globuli laciniati pen, dentes a Caputio non sunt amplius in usu Romani Cleri Saecularis. 1go. Pulvinar pro Missali plenum sit non pluma,

neque lana concisa , sed solida , longe pateat cubito, & paulo amplius, late circiter decem & octo unctis, &ornetur in quatuor angulis laciniatis flocculis, & opere simplici consuatur.3 I. Purificatorium e tela neque tenui , neque

256쪽

erassa nimis sit, & simplici acus opere conficiatur, latitudine , unciarum circiter octodecim ad minimum, longitudine totidem, non minus ; in medio parva Crux

acu pingatur.3 a. Stola cum Planeta colore & materia congruat , longe cubitis circiter sex , ut infra genua proinducatur, late autem unciis sex pateat, laciniae seu frangiae unciarum trium sint. Praeterea Cruces tres de more annectantur eidem, in medio, & in extremis partibus, unaquaeque Crux sit sormae quadratae , quae ab omni pariste unciis circiter tribus constet. Stolae Sacerdotali nihil appendatur ; Diaconali vero ab utraque media eius par- . te duo funiculi cum flocculis laciniatis ad illius recte connectendae usum.

33. Superpelliceuna sit e tela tenui, longitudinis ad medium usque dorsi, latitudinis in extrema parte cubitorum decem , ab humeris circiter quinque, manicis it 1 oblongis, ut crispatae ad medium usque brachii pertingant , quae esse possunt cubito uno cum dimidio, late autem patentibus in orbem cubitis circiter duobus. In ipso ore forma sit potius rotunda, quam quadrata , & Rpectore scindatur. A nulla parte neque nimis affectata artificiosi operis elegantia elaboratum sit, ab humeris prae sertim non specioso artificii ornatu, sed crispis tantum arte saetis, & pinnulis Religioso statui congruis , exorne tur, sericis coloratis vittis e collo penitus exclusis. 34. Tabella Pacis aliquo piae caelaturae ornatu,

puta Imagine Pietatis expressa sit insignis; latitudineque

constet unciarum octo , longitudine duodecim circiter , & a tergo Manubrium habeat eiusdem materiae.

31. Tabella Secretarum non quernea , non nu-cea, neque e ligno subobscuro sit, sed ex abiete, aliave id generis arbore albicanti , ne pagina agglutinata obscurescat. Late aliquanto amplius pateat, quam lon

257쪽

PARS SECUNDA CAP. XXXVII.

ge , cornicibus decore ornata. Pro Festis solemni oribus speciosior esse debet, cum cornicibus auratis, & paginaina justulis impressa litteris, auroque splendentibus. Tela stragula Altaris ad illud. operiendum finitis Missis, longitudine, ac latitudine sit, quae totam illius mensam undique contegat , & paulo amplius , laciniis brevioribus ab omni parte decore cinina, colore sit viridi. I. Thuribulum sit cum quadruplici catenula &operculo: Catenularum autem longitudo sit cubitorum duorum, de unciarum circiter duodecim. 8. Tintinnabulum pro elevatione Sac ramenti,

si appendatur, parieti laterali assi xum haereat, dc appenso seniculo ita longo , ut Minister genuflexus in cornu Epistolae commode illud pulsare possit.. 39. Tunicella Subdiaconi si similis Dalmatica Diaconi , exceptis manicis , quae erunt angustiores &longiores.

o. Uas Hostiarum sit rotundum, latitudine unciarum quatuor, ut Hostiae inde promi commode possint: utile quoque erit laminam plumbeam rotundam serico vestitam Hostiis ipsis super imponere , ut earum curva

tura tollatur.

4 I. Vas pro abstergendis Calicibus , Iavandisque Corporalibus & Purificatoriis aeneum paretur, instar ne l-vis , binis manubriis constans, atque ab uno labro ad aliud cubito uno & unciis octo, pluribusve pro ratione Suppellectilis lavandae, oreque eminenti, per quod, quasi per canalem aqua lotionis inde paulatim in Sacrarium effundi possit: quod vas huic usui tantum sit reservatum. a. Velum Calicis ab omni parte cubito, & unciis duodedim late pateat ; ab oris undique opere serico,

auro, argentoque tenuiter ornatum.

258쪽

- . Velum pro deserenda SS. Eucharistia in Processionibus eiusdem, sit longum sex cubitis , latum ut veli tela , coloris semper albi. s. Velum Subdiaconale longum item cubitis sex, Iatum autem sit, quanta est: veli propria latitudo. 6. Umbella quae super Altare ponitur , undique late pateat , ita ut Altare ipsum, & Sacerdos ibi Celebrans omnino contegantur, qua ille & Altare a pulvere, omnique labente sorde defendantur, ab Altari tamen deincore elata, ut facile quoque purgari queat. 4 . Umbella alia, quae desertur super SS. Eucharistia in in Processionibus , undique habere debet ornatum duplicium fasciarum , quae duodecim circiter unciis longe pendeant; iisquo fasciis consutiae sint ab omni parte fimbriae cum si lamentis satis prolixis, hastile inseratur inter utramque fasciam, quod reis e extendat latera Umbellae ; hastilia item picta paribus inter se spatiis disposita , quibus illa tolli & gestari possit, quatuor, plura vepro eiusdem Umbellae magnitudine supponantur. Color autem albus convenit huic Umbellae; & haec de suppellectili Sacra ex actis Mediolanensis Ecclesiae, ac Thesauro Sacrorum Rituum ad litteram delibata. 3. Umbella serica, vel ex alia pretiosa materia , coloris albi, & figurae rotundae cum decenti hastili in meso; quae facile claudi & aperiri possit, portanda super SS. Eucharistiam , quando ab uno Altare ad aliud ejusdem Ecclesiae transfertur, vel quando deserenda est per Conventus ad Fratres infirmos. Pro debita notitia mensurae Cubiti ponitur sequens

figura s

bDI, qui ex unciis a . consat , Pars uncia tim delineata haec est.

259쪽

PARS SECUNDA CAP. XXXVIII. a 3

CAPUT XXXVIII.

De nitore , o munditia praedictae Sacrae Supellectilis. r. A Liaria bis singulis annis , cum sudum est, a fini-.tis Missis ad Vesperum spoliata sint , 3c Suppedanea item amota , ut sicci aeris sentiant beneficium: quo tempore tum Altaria ipsa unde quaque mundentur, tum Suppedaneorum pars, quae subter est. Cum Mappae mutantur & Pallia , Altaria quoque ipsa mundentur arundinea scopula; tela etiam cerata , quae sacro lapidi haeret, leviter purgqtur , sive lapis sit insertus, sive totum Altare capiens . Quod si aliquo casu accideret, ita

tectum non esse, ob reverentiam Sacri Chrismatis ne spurgetur, tangaturve. 2. Ic Ones cum ornamentis suis , SS. Eucharistiae

Τabernaculum , & quaecumque hujusmodi picta , vel inaurata adjuncta sunt Altaribus; item Umbellae superimpendentes, singulis Mensibus mundentur caudis vulpinis, aut arundinea scopa. Suppedaneum Altaris quotidie mundetur scopa arundinea , si in eo celebranda sit Missa . . Arcula ad sputum excipiendum circumfricetur, & purgetur octavo saltem quoque die; item senestellae Urceolorum eodem tempore bene purgentur. s. Candelabra , Cruces , Thuribula , & reliqua Suppellex argentea, quantum fieri potest, manibus nudis ne contreetetur , sed adhibito panno, aut velo parte, quae argentea non sit, capiatur. Antequam recondatur , excutiatur , si quid pulveris, cerae , aut maculae ac cesserit, & extergatur leviter, adhibito linteo, dc molli panno . Condita autem sit usa quaeque res theca sua,

ne quid sordium accipiat; cum tamen aliquid purgatio

260쪽

avis C FREM. SERAPH. ORD. MIN. CONU.

ne egere visum suerit , palea combusta , adhibito panno lineo , leniter praestabitur . Qiiod si quid valde sit denigratum, puta Thuribulum ignis causa , aut etiam multa cera adhaeserit, in lixivia , cui sal sit admixtum, ebulliente, detergendum erit, adhibito penicillo ex setis suillis consecto : caveatur tamen, ne si quae pars inauratast, aurum vi salis deteratur, & ideo consulantur periti.

decim Sacerdotes Missam celebrant, quintodecimo quoque die , levi manu , aqua tepida laventur, sexto quoque Mense, sepone molliori; tuncque post quartam h rae partem qua maneant in sole, calida lixivi a bene a luantur, adhibendo penicillum aliquem ad seponem amovendum , praesertim ubi fuerit caelatura . Poterit etiam id fieri sursu re cocto, & tunc statim aqua munda bis aut ter abluendi essent. Praestetur autem ab eo, qui in Sacris sit , R in vase ei usui,& lavandis Corporalibus, de suo supra, tantum destinato, quod ex ablutione superis derit, in Sacrarium sundatur. Ubi vero minor sit numerus Sacerdotum , rarius id fieri poterit, ex proportione numeri Sacerdotum, & dierum.

cautione tractetur, qua argentea. Si semper est exposita , octavo quoque die panno lineo tergatur molliter; si recondenda sit, tergatur tunc: poterunt etiam inaurata sapone aut furfure purgari, ut dic tum est de Calicibus.

adhibito panno, ves ferrea summitate capiantur. Si perpetuo usu adhibeantur, terno quoque die a pulvere, &cera, si sorte defluxerit, mundentur ; si reponenda sint, tunc etiam id fiat. Praeterea quarto quoque Mense, si numquam fuerint exposita, abstergantur diligenter pul- Vere pumiceo , aut eo, quem vocant Tripoli quem aestivae Muscae sugiunt adhibito corio bubalinor aut si utrum

que Diuitiam by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION