장음표시 사용
621쪽
LAP Viii qui Toletanae Ecclesiae Primatum fatentur. Sunt ii quidem Pontifices Maximi, supremi Reges, Cardinales Eminenti Dsimi, Illustrissimi Archiepiscopi, & Episcopi, Ecclesiae Hispaniarum doctissimae, eaeque seu simul congregatae, seu sim gulae separatim suis in Capitulis , homines eruditione, a que doctrina toto, quam late patet , orbe tam ob insignes animi dotes, quam ob inclytum genus celeberrimi, homines inter nostrorum Censores temporum facile subtilissimi, qui nil non nasute distringunt. Si homines isti omnes tanta in dignitate constituti, praeclarisque adeo meritis praediti, prudentum opinione, ampliores viri, fideque integra digni, de quo ambigi certe non potest , habentur , iidem omnes Toletani Primatus testes sunt. Quod si utrumque jus clamat pro hujusmodi testibus, ecquis tantae auctoritatis erit, ut iisdem adversetur tXXVIII. Antequam opus meum ad umbilicum pe duco , id mihi arrogo , ut bona cum venia Hispalensi Ecclesiae consilium praebeam : etenim manifesto vitio detecto , quod argumento inest, cui locupletissime satisfeci, aliisque praeterea multis in ejus Memoriali obviis ; necnon re contestata, quae jure repugnans videri poterat , porro id mihi optimum videtur opportune consulere, quod Divino Spiritu institutore didici. Consilium certe istud tametsi maxime attendi debeat , utpote a Divina Sapientia pronunciatum,
tamen referre totum nequeo a res enim est cum Ecclesia
praestantissima gravissimaque , nempe Hispalensi . Partem eam dumtaXat proferam , qua nihil detraham aestimationi illi, quam & apud omnes jure sibi collegit, & ipse obsequem
ter , summaque cum reverentia profiteor; parte alia praetermissa , qua detrimentum eidem inferrem. Enimvero si meum erga illam obsequium sententiae hujus partem ut ne Proseram jubet ; aequitas causae, quam defendo, non patitur, ut totam sileam.
XXIX. Quod vero consilium Hispalensi praebere comstitui, quarto Ecclesiastici capiti acceptum refero : Non comEα 9.ao. Iradicas mrbo eteritatis ullo modo. Hoc est : Non contradicas
factis, aut dictis, aut scriptis, aut quacunque alia ratione veritati Primatus Ecclesiae Toletanae. Veritati , quam aD serunt Summi Pontifices. Veritati , quam Oecumenica Concilia fatentur. Veritati, quam Catholici totius orbis
622쪽
Reges assirmant. Veritati, quam observari mandant Omnes horum leges Regnorum , atque iterata Regum D, Plomata . Veritati, quam Eminentissimi Cardinales testantur. Veritati , quam Ecclesiae omnes Hispaniae , & publice , & privatim praedicant. Veritati , quam multa, &aperta comprobant monumenta. Veritati. quam ratio comvincit. Veritati, quam auctoritas tuetur. Veritati, quam Apostolici Legati sententia detrectare omnes prohibentur. Veritati, quam universus terrarum orbis non ignorat. V ritati , quam Hispanienses assirmant , Galli non negant, Germani testantur, fatentur Itali , Flandri tradunt, ponunt Scoti , Hollandi credunt. Veritati igitur adeo certae non contradicat Hispalensis Ecclesia. Et sane, si contest tam adeo veritatem ea negat , ac testimoniis a ratione adeo , rectaque fide abhorrentibus refellit , inani huic IDMri par praemium, apertum dedecus instituto suo, notam honori praestantissimo inustam , maximeque venerabili decori pudorem incussum assequetur.
623쪽
uuanta Primatus HispanaaΠιm antiquitas tribuenda flu Ecclesia Toletanae.
I. II. Sunt ιγ at eis Principis Apostolorum repetunt Toletanum tar tum , quae opinio, licet non constans st, nota est i ia abilis . II l. IV. Septem Episeopos in Hispaniam mustos ab SS. Apostolis Petro , Ur Paulo te καν literae Gregorii VII. V. V l. Conpctura valde ptabilis , quod Priniatiis Hispaniarum constitutus fuerit ab bis septem Epycopis. VIL Alia firmior conjectura ex Actis Concilii Nicaeni , cui csius praeerat 3 nam
Z ubives impetrant Apostolicum loco Patriar e , quia ab Alexandrino multum erant dissiti. Itaque Hispani, qui multo magis Roma aberant nisi P triarcham babudent, haud dubie pro eodem impe invio fudisset ι preces. VIIL Abberitana S nodus memorat primam Sedem, quae Priniatum innuit. IX. X. XI. Testimonia βppesunt e Romanis Pontificibus anu Sisicium, quae omittuntur, ut sepe dictum si is, Primatum Hispaniarum abfirmetia. XII. Sola re patensis ex Eccle iis Vspaniaram negat Primatum, aliae nostr negant , sed disputant , quanam in Sede olim fuerit. XIII. XIV. cincilium Nicenum mandu bnodum Natiomalem apud P triarcham congregari. Prima Nationalis Hupaniarum Toleti habita est Uo.mmo. Igitur ibidem Primatus erat. X V. Nationalia deinde cimnia Concilia Toleti fiant habita , quod firmius προ-
XVI. IErberitanum non potuit ibidem celebrari vigente adhuc presioue ne Ecclesiae. XVII. Cordubensis Di copi cavis iterum expensitur 3 cum Nicaeno enim Comcisio concinit , adstruitque Primatum Toletanum. XVIII. Dre tribuitur Apostolicae institutio ni Tutimus Ptimatus. XIX. Ex Nicaeno Concilio , allirique veterum mo mentis quidquid bilem Primatis proprium , in Toletam aperte ranspicitur : contra vero nihil eorum in aliis Hispaniarum Episcopis. X X. Oeconomica administratio totius Ecclesiae Monarchie instar exhibetur. XXI. XXII. Tuletanae urbis antiqua praestantia , ex auctoribus grata fimis. XXIII. XXIV. Eadem urbs cum Romana urbe consertur , euemque Reliagione , minitar quodammodo similis de monstratur. XXV. Drfrictio Toletanae Sedis amplior ceteris, Romana dumtaxat excepta, quic- nulla comparatio es, praeminiam epindem Sessis evincit.
624쪽
XXVI. Caeteris omnibus Gubulci orbis Ecclesiis pratare Tolet-- Aumres tr dunt, est' secundam esse post Rammam. XXVII. XXUII l. Idem auctoritaribus etiam firmioribus roboratur. XXIX. XXX. Memoriale Hi sensis EHesiae , aliorum ae latio se
runt in causa, cur Toletani Priniatus veritas magis, metiris v ccinspicua red
I. TFUcusque processeram, quin etiam propermeram pero aperta viarum, quum satis jam lactum per me eLset suscepto muneri, quod eram pollicitus suturum scopum
laboris mei ; cui limites jam saepe memoratos circumscripsi, haud agitans mente altiores, ac remotiores caesas: dOCere, ac probare contentus , quod Ecclesia Toletana Hispaniarum Primas extiterit ab aevo Gothorum Regum, &ab Saracenis ex urbe pulsis. Quam rem assequutum me eL se unt prudentes homines , qui meum hunc conatum ULderunt , de quorum ingenii, atque judicii maturitate nulla suspicio esse potest , ut assentatores, aut inconsiderati dici possuit. Quum ex argumentis ad meum institutum adductis nonnulla conjecturae minime contemnendae in causa fuerint, unde si quis sedulo, atque attente nostra perlegenSinferre posset , remotiorem multo antiquitatem nos animo agitasse. mihimet persuasum fuit , ut meam penitus memtem aperirem. Tum in memoriam redii cujusdam sentemtiae doctissimi Oratoris Quintiliani, quam legere me commemini apud Ioannem de Solorzano. Non sunt , inquit, preces, ubi negandi libertas non es. Quare constitui hoc operi caput adjungere, quod munus, fateor , negotium mihi facesset, quia documentorum copia me deficit , quorum validitate argumenta valeant inhaerere , auctoritate ratio inniti , ac veritate Opinio nostra sulciri. At quoniam vir obediens victorias loquitur, ut Spiritus Sanctus nos docet, summopere appeto, ac spero suturum, ut noVam hanc si sequar victoriam, adeoque quidquid scriptum per me suerit , utpote ab obedientia profieiscens non unicam, at multas 'loquatur victorias. II. Toletani hujus Primatus initia constituere non si persedeo ι is enim sum qui ab hoc temporis momento cinpio iis accenseri , qui rem istam quam fieri potuit attem ius examinarunt , atque initium accuratius indagarunt. Horum sollicitudo, ac diligens indagatio ut teneatur, a
625쪽
CAP ' debent , quae olim posteris commendabat Illustrissimus Garsias de Lo sa , tumquum vindicandum eumdem suscepit , quumque singularia ejus merita ipsum designacis sὸὸ1.rio Tolet nam Sedem. Qui accuratius, inquit, Delesis
n. cineas p ag. Toletanae Trimatum probequuti simi , Romae; a Divo Petro Ap solorum Principe institutum , ortumque a1 rmant. Hanc ego vetustatem constituo, hanc ad defendendam aggredior, quam plane opinionem omnino nihil discrepare assirmo ab eorum sententia, qui Divum Iacobum hanc volunt Sedem posuis. se: si enim constaret sententia ista, Ecclesia, & Primatus Hispaniarum haud dubie rudis, & informis, ut ita dicam, remansit a quippe quae Divi Iacobi praedicationis tempore tam angusto non potuit insermari. Quae porro conclusio felix aeque, ac prior Videbitur, utpote quae destituta tam firmis, tam claris, tam patentibus argumentis, quibus ea apparuit stipata quod pro mea ingenuitate libentissime fateor saltem rationibus non caret , quae illam fatis prob bilem reddunt, ejusque probabilitatem manifestim te evim
ΙΙΙ. Quum magnum excitare mediter aedificium , stabile firmumque fundamentum ponam oportet: Hispalensis enim Ecclesia tam praefracte Primatum oppugnat , ut neminimum quidem initium permittat , ultimum lapidem ex hoc aedificio nitens evellere, quo ejusdem instaurandi spe omni decidamus: idque assequutam se esse credit docendo, quod nullus unquam Primatus fuerit in Hispaniis: moribseram sic plagam infligens uno ictu Ecclesiis omnibus, quae suum jus expertae olim sunt, praeclaram adeo dignitatem sibimet vendicaturae. Quamobrem ab ultima antiquitate initia repetam necesse est , nam validis , firmisque positis fundamentis , aedificium eXtruere, quod meditor, potero, ejusque firmitate Toletani Primatus veritatem tueri.
IV. Nostrae Historiae tradunt , Iacobum Apostolum, postquam Euangelium Hispaniensibus annunciavit, fulgurisque instar totam Peninsulam est emensus , Jerosolymam migrasse comitibus sibi adjunctis septem iis Discipulis , qui Roma optime in rebus ad Fidem, ac Religionem spectantibus instituti, modulumque edocti, quo Ecclesia erat aedificanda , ab Apostolo Petro fuerant in Hispaniam missi ut Catholicam Religionem foverent, augerent , constabit,
626쪽
rent, quae Divi Jacobi praedicatione quin radices altissimas jecerit dubitatio nulla est , quod enim vulgo dicitur septem dumtaxat Discipulos fuisse conversos numerum spectare illorum reor, qui Apostolum Ierosolymam tendentem sunt 1cquuti. Septem vero Episcopos Roma missos a Divo Petro testis est major exceptione omni Papa Gregorius Septimus , qui suis in literis traditis ad Reges Hispani rum Alphonsum VI. Castellae, & Legionis , & Sanctium Primum Aragoniae, apertissime id amrmat his verbis: S ptem Episcopos ab Urbe Ro11ia ad instruendos Hispaniae Apulos a Petro , o mi A directos suile , qui, destructa idolo atria, Christianitatem jundan erunt , RIligionem planta verum , Ordiuta , o ODium in D inis cultibus agendis ostenderimi, o Ecclesias dedicaCre, etsi a diligentia non ignorat. V. EX hoc documento constat, . per Divum Petrum imstructos fuisse septem Discipulos, quos Episcopos consecratos in Hispaniam misit , ubi tanquam Nationales eXcepti humanissime inchoatum munus a praeceptore Iacobo Apostolo amplificarunt, altius , & penitus Religionem defiX
runt, ordinem & ossicium Ecclesiae tradentes. Tametsi amtem uno eodemque tempore Ecclesiastica Hierarchia non Perficeretur, ea quippe primordia tres tantum ordines hubuerunt , Diaconos, Presbyteros, & Episcopos minime tamen est dubium , quin Apostoli rebus omnibus imbuti a Divino Spiritu, mirabilem Ecclesiae ordinem norint, quam alii inseriores gradus , aliaeque Superiores dignitates comstituere debebant ; atque eadem quae divinitus fuerant imstituti cum iis communicarint, quos varias in Orbis partes mittere consueverunt , eosdem scilicet docendo Ecclesiam , esse Monarchiam , ejusdemque administrationem Mona
chicam constare oportere Episcopis , & Archiepiscopis, aut Metropolitis, Primatibus, seu Patriarchis, & supremo omnium Capite Pontifice Summo, Christi Jesu Vicario, ac
Divi Petri Succes re , penes quem futura erat suprema potestas , cui omnes tanquam Praeposito obsecundarent.
Quocirca necessario fatendum est, septem illos Episcopos, quum in Hispaniis Christi Ecclesiam fundaverunt , Fidei nostrae Μysteria praedicantes, ac regimen disponentes juXta Divi Petri praecepta, aut constituisse , aut declarasse, aut confirmasse ordinem , ac regimen totius Hispaniensis E Fffs 2 ci
627쪽
clesiae spectabili ea cum varietate ordinum, ac dignitatum omnium ab inferiori usque ad majorem, Patriarchae scilicet, seu PrimatiS. VI. Magnam hanc congruentiam confirmat Scriptorum gravissimorum opinio , quibus cum erudito Emmanuele
Schel stratio, Pagioque doctissimo constat. Nunt ipsi, Asricanam Ecclesiam ab nullo Apostolorum , seu per se , seu per aliquem e suis Discipulis ab se illam ob causam eo missis fuisse fundatam , ad duo siquidem lapsa erant sec la , ut iidem tradunt , quum ea in Regione stabilita fuit
Ecclesia. Quod egomet vertere in discrimen non ausima, at sententiis tantorum hominum fidem haud negans , ita mecum dissero. Africana Ecclesia ab ipsis primordiis totam praesetulit Hierarchicam formam cum ordinum , ac
dignitatum discrimine usque ad Primatem . quem Hispalensis Ecclesia fuisse autumat Carthaginensem Episcopum: fundatio autem istaec, neque ex Apostolis, neque ex Apostolorum saltem Discipulis ullum habet parentem, qui Episcopus ordinatus ad eam erigendam , ac stabiliendam E cletiam praescribendumque majoris , minorisve dignitatis ordinem missus fuerit. Ecclesiam vero Hispaniensem ipso ab Apostolo Iacobo , ab ipso Principe Apostolorum Petro fundatam, septemque a Discipulis ordinatis Episcopis, qui optimis imbuti praeceptis demandata sibi provincia plene fuerunt defuncti, atque Idol latria exterminata Hispaniem sem plantaverunt Ecclesiam, hanc ab iisdem informem ADque capite, ac Primate relictam esse quis credat i Difficu, ter id quidem persuasum ulli erit. Quare admodum rati ni consentaneum est judicare , quod Primatus dignitas ab ipsis Ecclesiae primordiis in Hispaniis fuerit constituta. VII. Conjecturam aliam exhibent Acta Nicaenae SP odi, ut Primatum extitisse in Hispaniis ab ipso landatae Hispaniensis Ecclesiae principio demonstremus: si enim a te Nicaenam Synodum Primatus extitit in Hispaniis , qui
majorem, quam cogitari possit, vetustatem neget, is proprio arbitratu , & contra aequum omne ita sentit. Quamd i autem conjecturam ex 36. capite educo. Dicuntur ibi AEthiopes efflagitasse , ut sibimet Patres Concilii Patriarcham concederent , quippe quibus gravis admodum erat Patriarchalis Sedis Alexandrinae nimia distantia . Quae qui-Disitigod by Corale
628쪽
quidem petitio tametsi magna eX parte aequa visa est, non tamen idcirco Patres novum concedere Patriarcham Voluerunt ; non enim AleXandrino auctoritatem eripiendam Α
chiepiscopos ordinandi censuerunt , nihilo minus aliquem constituere decreverunt , ad quem expeditior esset aditus, ob vitanda incommoda , quae dilatio secum trahit , eumque Catholicum appellarunt. Sit tameu Concilii verba sunt, apud eos loco Tutriarchae, qui appellitur Catholicus. Quae quum ita sint, dicam quod sentio : AEthiopes igitur de petendo Patriarcha quo carebant , cogitarint ; Hispani autem , si eodem carerent, non adverterint i Dissitum , ac difficile Alexandriam iter AEthiopes, ut sibi caverent, monuerit Rinmam Vero longe majus intervallum , ac difficultas itineris Hispanis minime persuaserit, ut cautum sibi vellent i Gravissimo illi , Sanctissimoque congressui Episcopus Cord bensis Osius praeerat , postulata AEtiopum audiebat , Pro Hispania non petiit, si eadem Patriarcha, sive eo qui lim jus eXpleret partes carebat i Alii aliud sentiant , equidem nullus dubito, quin ea tempestate nil eorum Hispaniae desuerit, quae ad Ecclesiae regimen eXpedirent. VIII. Huc accedit auctoritas non vulgaris Illyberit, nae Synodi , quae gravissimorum auctorum sententia, quos laudavimus, celebrata est anno tertio quarti saeculi , quibuscum convenit Ecclesiae Hispalensi . Caeterum ad maj rem verborum perspicuitatem, intelligentiam , atque efficaciam nosse oportet , Primatem Ecclesiam appellari consuevisse primam Cathedram, aut primam Sedem; eam siquidem Ecclesiam reliquae omnes ex eadem proVincia praepositam omnibus cognoscebant. Quibus possitis verba prOmam Illyberitanae Synodi ex decreto s8. Placuit ubique, o marime in eo loco, in quo prima Cathedra Episcopatus constituta es, ut interrogarentur hi , qui communicatorias literas Iradunt, an omnia recte habeant. Patet igitur, primis iis temporibus
in Hispania non defuisse primam Episcopatus Cathedram, quae erat Primas, atque hujusmodi a Patribus Concilii omnibus habebatur. Quocirca liquido constat, quum temporis Illyberitanum Concilium est habitum, dignitatem Pr,matis in Hispania ignotam non fuisse, & nonnullis in Peninsulae hujus Ecclesiis fuisse cognitam. IX. Nisi Summorum Decretales Pontificum eX tercem
629쪽
tum octoginta primis annis petere prohiberer, abundarem iis testibus, quibus, firmissimis veluti fundamentis hoc superimponere aedificium posshm. Sixti enim secundi decretum proferrem eX Gratiani Decreto, quod primo in Conciliorum volumine editionis quam sequor , laudatur. SAquis, ejusdem Decreti verba sunt, puta verit se a proprio Μωιropolitano gra vari, ad Trimatem Dietcseos, aut penes tinnersalis Eccle fur Tupam iudicetur. Jam docui idque minus eruditorum gratia) Paroecias appellari olim consuevisse, quas ipsi dicimus Dioeceses , ac Dioecesim pro Regni totius Ecclesiis accipi consuevisse; ita ut iis temporibus Dioecesis Hispaniae perinde esset, atque Ecclesiae Hispaniarum. Verba Sixti ΙΙ. thesin videntur innuere quod nempe in Regnis foret Praesul totius Dioecestos Primas: neque est, cur H, spania eXcipi debeat in re Catholicae Ecclesiae publica .X. Possent praeterea plura ex epistola Pontificis e Ddem afferri ad Episcopos, ut dicitur, Hispaniae conscripta, quae habetur in laudato Conciliorum volumine. EX eadem colligitur aliquid inter illos Episcopos, & Primatem dissidii fuisse; quare Pontifex hortatur, ut capiti Obsequantur,& adhaereant, si1cut Apostoli constituerant. Verba ipsemet
audiamus , attendi enim debent. Hortamur s , moncinus, flagitamus, ut a tramite vololicae insistitionis nequaquam recedatis , nec a capite disideatis; sed fidem, ordinationem, quam Apostoli, Apostolici statuerunt, absque hastatione teneatis. Haec Divi Sixti verba cum iis Divi Gregorii septimi , quae adnumerum quartum attulimus, consentire, praeniareque, ut
ita dicam, sibi invicem manus videntur dici posse: namque Divus Sixtus fidem , ordinationem, atque institutionem Ecclesiae tradit Hispanos ab Apostolis , virisque Apostolicis accepisse hi autem hauddubie sunt septem Episcopi a Divo Petro missi, . de quibus loquitur Gregorius VII.
XI. Dummodo allata verba aliquantulum considerentur, rationis ejus Veritas in apricum Veniet , quam cona
mur elicere. In Hispaniis quin Praesul esset aliorum caput, juxta Divi Sixti epistolam dubitari non potest: si cnim socus esset , id est nisi hisce in Regnis Praesul extitisset aliis Praepositus Episcopis, neque dissidium ortum esset, neque eos Pontifex fuisset hortatus , ut a capite ne dissiderent. Praeterea manifestum sit Hierarchicam distributionem, atque
630쪽
ordinem Ecclesiae Hispaniensis ab ipsis Apostolis instituta , fuisse, seu per se, seu per Viros ab se delegatos. Quocirca is Praesul, qui capitis Ecclesiae Hispanae dignitate sulgebat, sive ab ipsis Apostolis , sive ab Apostolicis illis viris fuerat ea in dignitate constitutus: siquidem Apostolici illi viri
erant missi, ut Euangelium annunciarent, Ecclesiae regimen instituerent cum omnibus gradibus, ac dignitatibus , quae aliis in provinciis aut constituta fuerant, aut tum temporiSconstituebantur , ut Hispaniarum Ecclesia Catholicis provinciis caeteris omnino esset similis. Quae quum ita sint, quumqtie nullus dubitare audeat, quin caput Ecclesiae Η, spanae sit Primas , liquido constat, quod aevo Divi Sixti secundi , nempe Redemtionis anno circiter 26O. Primatus dignitas in Hispaniis jam erat. Quod sane procederet; nisi hujusmodi testimoniis , quemadmodum dixi , uti essem prohibitus a quare promissis stare cupio , tametsi in praesentia negare possem ad ea teneri. XII. Quanquam id testimonium, aliaque eidem eXc ptioni obnoXia praetereo ; tamen probabilibus satis rationbbus est demonstratum, concedi oportere Primatus dignit tem in Hispaniis ab ipsa Ecclesiae constitutione , ac so ma . Hac in re persuasionibus haud necesse habeo, Hispalensis quippe Ecclesia una id negat, riliquis vero scriptor,bus Hispaniae nobiscum constat s controversia enim , in quam aliae fuerunt immissae, erat: Cuinam ea dignitas comveniret. Non me praeterit, Illustrissimum Marca Parisie sem Archiepiscopum doctissimum controversiae hujus fundamentum posuisse sua in quaestione de Lugdunens1 Primatu in appendice ad Synodum Claromontanam ; quum vero eX nostris auctoribus, quem ego viderim, nullus j
ret in ejus Verba, missum eum facimus.
XIII. Operosius id quidem multo est persuadere, quod
Ecclesia , & Praesul Toletanus superiori ea dignitate uterentur . Superiorem diXi , quod spectat ad reliquos omnes Episcopos, ac Metropolitas Hispaniae; supremum quippe totius Catholici orbis Caput, omniumque mundi Ecclesiarum quidem certe est Summus Romanus Pontifex . Primum hujus rei argumentum duco ex decreto Nicaeni Concilii, quod in Hispania evulgatum ab Osio Hispani omnes , Ε clesia Hispalensi teste , obsequenter venerati sunt , Uspam
