Raimundi Lullii philosophi acutissimi fasciculus aureus, in quo continentur Testamentum novissimum integrum cum elucidatione vocabulorum ejus. Vade mecum. Compendium de transmutatione animæ metallorum pro media parte ex antiquo exemplari auctum. De c

발행: 1630년

분량: 436페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

PRAEF ATIO. Larium addidimus , ut ommaexplicat-ω-oscerentur. Earbutem excus at seculum: obscuritatem hominum ingratitudo, mastita,

o Philosophorum confiuetudo : qui ignauum vulgin, homine uesiceleratos asanctis scien tiarumpenetrabilibus arcuerunt. Dicit assiquis me inepte facere , quod hos authores publico , quorum interdum Theophrasin Parace*us, cui me totum dedidi, non adeo honese meminit. Ego vero minime temere feci ,sed consito certo, ut o huius doctrina , perfectio,

Veritas, atque compendiosa experientia , ori . Drum molesta prolixit S , incertae rerumpraeparationes, artesque imperfectae a lectoribus a nimaduerti meliin possent: utque appareat non noua Theophraseum omnia confituisse: tamet sinoua multa inuenit edis natura comprehen .sa,a veteribus primum fideliter ostensa, Ophcsis deinde turpiter obscurata , e tenebris eruit, purgauit,s omnibu'ι bonis sedulis iligentibus

in lucem produxit. Vos rogo, atque oro,ut se hos autores dili genter euoluatis,quos vestro nomini dedico, or scribo: se alios meliores, Hermetem, Geberum , Morienum, Bonum: o inprimis Theo pueroum Paracelsum caterv anteponatis, persaliique non taxtum distendo magni euadere:

12쪽

sedetiam disicipulis vestri anguine, es virtutibus generosissimis exemplo diligentiae fu-

ct laboris. PYon hoc vos unquam poenitebit: quoniam si in huiusmodiscriptoribuου exercitati eratis , asielerata nebulonum turba, cui dulce eis decipere,iuti eritis es quod ego magno meo malo didici dum non auri argentis faciendi gratia,ut nouistis dardore quodam Medicinae verae confiequendae hanc artem magnis sumptibus,multis annis luribuου molestiis cuilibet credens in errorum nebris exercui vos optimo compendio consequemini. Intelligetis

longe alium Philosophorum sensum esse, quam

ut eum percipiant vel Thrason gloriose, vel imperiti,auarcturpes circumforanei: quosβnctissima isti mentia nunquam in penetrahasi intromittet. Dei enim donum se quare a Deo alienos merito asecreti uis procul abigit. Bene valete , or meum erga vosudium bonam in partem accipite. Argentorati Idib. M. M. D. LXXI. NOMEM

13쪽

NOMEN CLATURA

LIBRORVM RAIMVNDI LV LL II, quos ipse citat in Tesa mento Nouissimo.

Testamentum nouissimum. Liber Mercuriorum.

Epistola Rai mundi ad Regem.

Liber Atramentorum. Liber LuciS.Codicillus. Apertorium. Liber Experimentorum. Liber artis Matrimonialis. Origo nostrorum argentorum vivorum vegeςabilium.

Ars magna. Lumen artis.

Magica Ray mundi.

Testamentum.

De Quanta essentia. De Anima metallorum. Anima artis. Lucidarium super Testamentum. Practica Sermocinalis operis minoris. Opus margaritarum. Lumen Solis. Theorica testamenti. Liber de conseruatione vitae humanae.

14쪽

Liber abbreviationum. Liber de intentione A ichimistarum. Liber principiorum naturae.

Liber limus lapidis.

Vade mecum.

Epistola abbreviationis. Liber Proprietatum. Liber Additionum. Liber de intentione artis Magicae. Liber de m odo practicandi. Libet Lapidarius dictus. Liber aquarum condimentalium. De Gemmarum compositione.

15쪽

DE LAPIDE PHILOSO

phorum carmen A. de S. ad Guilhelmum Blancum. Corpus Apollineo riuum dissoluimus igne, Spiritin visat, quo uit ante lapis. Huius ct e mediis trahimus penetralibus aurum, Egra quod a matris sordibus aera leuat. Semine natali postquamseiunximus ossa, Hac consanguinea deinde lavamus aqua. Nascitur ex illis parios induta colores Ales, ct in caelum candida facta volat. Tum nos igne nouo depingimus istius alas, Lacte coloratas imbuimusi flust, AH, quod eIt reliquum,cum sanguine pascimus illam, Mulciberis rabiem donec adulta ferat. Hanc voluίrem Guilhelmessam ter maximus Hermes Dixit,o hoc toto non habet orbe parem.

Lectori. Si pulcrum est veterum monimenta recondita nosse,

Etsophia antiquae sensa repostastequi: Cur non laudetur tenebris qui dicit ab imis, Et profert longo scriptas ulm die

Scribere non magis est pulchrum,quam scripta tueri Urseruare animam quam dare,non minus e t. Qiprimum cribunt,reserunt virtutis horioremea bdita qui profert sicripta,laboris opus. Qua multissicatuit Morieni ars Chemica nodis. Bernardi Treuiri clarior exit ope. Quo quia te donat Vallensis munere,debes

Propensium in te animum flumerestem leaA

16쪽

Qv ID EST

Lapis'

Es Mercurim Ebm,rubem quoque, απι Sum,ouitesa media cum pinguedine vitis. Alius respondit. Recipe Te dinem Solis cum pinguedine vitis, Iuro altissimo,dixi verum,ne lura licet. TEST

17쪽

TESTAMENTI N

VISSIMI RAIMUNDI LVLLII GMaioricani, Regi Canolo dicati. LiBER PRIMUS.

Vna ad nos venisti, dilectissime fili, ac Princeps, in tali casu oc mortis articulo valdei quieuit anima mea , cum a te, paternam antiquam tui pa tris illustrissimi amicitiam, quam per dedignationem interruperam, recuperatam intelligerem. Ideo,mi Carolo dilecte, te in filium sapientiae dilectissi naum, ut fidei Catholicae ampliatorem eligam. Et ut rebelles eiusdem sacrae fidei expellere possis, ct alia alta peragere, tibi magisteriuria per nos multis librorum voluminibus, sub philosophica occultatione diffusum, clare, completeque tradam. Et tamen ea, quae tibi declarand5 dixero, ex parte summi creatoris admoneo,Vt tam secretate quam poteris retineas, ne thesaurum istum indignis dispergas, ct Deus iudicium a te deposcat. Accipe igitur in nomine sanctae Trinitatisci aeternae Unitatis Vinum rubeum, quod liquo

18쪽

rem lunariae appellamus, nigrum nigrius ni pro vocamus. Fili per hoc elucidatur tibi capitulum libri Mercuriorum, quod incipit : Tu recipies de liquore lunariae quantum Vis, oc in principio nostri accurtatorii. Recipe nigrum nigrius nigro, Ec destilla totam aquam ardentem in baIneo, od illam rectificabis quousque sine phlegmate fit. Quod cognosces quando comburit petiam lich propter sui ardorem, quod facies in quinque vicibus , quandoque in tribus. Fili in hoc declaratur tibi clausula nostrae Epistolae tuo Illustrissimo patri missae, in clausula , quae dicit: Et hoc in secunda Vice contingere solet. ct in canone qui incipit : Multi arbitrantur usque ad septimam rectificari, sed dico tibi quod ter sufficit. Et cum habueris tale signum diuidas illam in

duas partes, α Vnam partem serua pro cxeando menstruo , α cum alia parte abstrahas animam

a terra per modum quem tibi dicam, fili modus est,quod tu destilles phlegma, quousque maneat ad modum picis liquidae : ct tunc pone superil tam de aqua quam rectificasti tantum, quod supernatet materiam tribus digitis. Ecbene clauso vase pone in fimo vel balneo in digestione per sex dies. postea destilla pro fistro in cineribus calidis totam aquam in qua est anima. postea auge ignem aliquantum re abstrahe oleum re serua. Et postea infunde de alia aqua vi prius, ct pone in putrefactione per sex dies Vt prius : ct postea destilla pro filixo, in cineribus Vt prius , primo

abstrahendo aquam, postea oleum : &sic continua magisterium per eundem modum, quous

Quοςxtraxeris totam animam a terra. Serua illa

19쪽

quia est aqua animata: serua oleum pro tinctura. Fili per hoc elucidatur liber Atramentorum in illa parte quae dicit: Illam aquam diuide in duas partes. Et in illa quae dicit,Serua oleum pro tiΠ-δtura. in libro Lucis mercuriorum. Postea terram siccam Eo induratam accipe, oc in vase bene clauso sustinens ignem pone , ct da sibi ignem calcinationis , quousque terra albescat. Fili in Dei amore rogo , noli hoc secretum reuelare. Terra nostra dealbata,&sal depuratum per ingenium artistae. Et per hoc elucidatur clausula libri Lucis mercuriorum, quae incipit : Calcina per duos dies cum igne sublimationis. Et super talem terram debes fili, dare animam quae est in aqua reseruata. Fili modus est iste. Accipe terram albam ct depuratam ct scias pondus, ct pone in Vitro , ct super eam infunde octauam partem aquae animatae vase optime clauso, ct pone in balneo nostro per tres dies, quousque videas spiritum condensatum ardentem in balneo, ct illum rectificabis, quo Vsque sine phlegmate sit. Tunc superposito alembico extrahe humiditatem sine gustu, quia anima amplexata est spiritum qui est in ea parte. Et per hoc elucidatur tibi caput, quod est in libro Lucis mercuriorum, quod in ei pit : Vnus spiritus intrat alium. Et imbibe secundo cum septima parte aquae animatae, ct digere ut prius, ct destilla humiditatem.Tertio imbibas cum sexta parte, α digere dc destilla humiditatem. Quarto infunde quintam partem aquas animatae,Vt supra. Quinto des quartam partem,ta digere ut scis. Et continua cum quarta parte

temper digerendo dc abstrahendo humiditatem,

20쪽

qtio usque terra nostra sit praegnans & alba. Fili per hoc elucidatur tibi capitulum nostri Coditaeilli in titulati Illustrissimo patri tuo, quod inci pit Partus nostrae terrae. Fili, scias quod istud cataput est generale ad omnem sublimationem mer curiorum. Tunc accipe terram praegnantem, &pone in vase sublimatorio lutato oc bene clauso in igne tertii gradus per Viginti quatuor horas: . sublima purum ab impuro. Et sic habebis,fili, vegetabilem mercurium sublimatum , clarum,

resplendentem in sale mirabili. Fili, scias quod philosophi Ec nos appellamus id proprie , sulphur vegetabile, fal armoniacum, sulphur notastrum,sulphur naturae,&etiana multa alia nonai na imponimus sibi Fili, cum Dei adiutorio illud fulphur potest mirabiliter accurtari. Et modus talis est, quod accipias picem nostram liquidam, de illam pone in cucurbita in igne tertij gradus, ct extrahes oleum quousque sicca remaneat ter ra & combusta Fili, calcina, Vt te docui, re depura terram, sic separa sal ab ea : ct super illam daquartam partem spiritus qui est in secunda aqua, α digere ut supra extrahendo postea humiditatem .s erato da quartam partem, ct digere, ct ex icca, ut prius, quousque terra sit praegnans. S1nnum erit quod amplius nil destillabit. Sublimavi prius,&habebis vegetabile sulphur.mundii naci purum, & eiusdem Virtutis cum primo. Filicum Dei timore moneo, ne hoc excellentissimuaccurtamentum alicui reveles. Fili, spiritum a ouae secundae debes extrahere post destillationem primae,& memorare quod rectricatur a ter xa, super terram dealbatam. Fili, per hoc elu

SEARCH

MENU NAVIGATION