J. van Heekeren, De osteogenesi praeternaturali : cum tabula aenea

발행: 1797년

분량: 139페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

analogia observatorum phaenumst notuna: peti inm, ipsi substituere, boni playsici est, donec nulla stabilitae theoriae contraria observantur. Et sane plura, quae in ossi Um incremento, & vario habitu in aetatis periodis & morbis Dbservantur, nullo alio modo nisi ex Lymphaticor Iam actione explicari possie, egregie docuere NE ID MAN a , s O MMERINO b), VAN MAANEN c , alii, sentiitque jam suo tempore magnus ALBINUs do: quid gCl. BRUGΜAN s in cavis Ciconiae ossibus Vasa lymphatica observavit ; a veri similitudine itaque ad certitudinem fere per Ventum est. OssEA autem, quae proprie ita dici meretur, substantia dura est, atque rigida, constitque eX variis flamentorum ramentis, nullo certo ordine inter se dispositis, quae laminas porosas eT-ciunt, eo quidem magis porosas, quo propius ad medium & eX

, , crescendo serpit eam circumcirca, donec, tota absumta, ejus in locum facin, , cesserit. A o A D. A N N Lib. VI. Cap. I. p. 2O. - OS primum , quum cogno- , , sci potest, cartilaginem esse , eamque in parvulis embr)onibus molli tenero- ., que gelato habitu similem, paullatim deinde confirmari, Cartilagini in Io.. , cum os succe cre. - Propriδm esse Cartilagini , propriam ossi, quae sensibus,, percipiatur, naturam, qua disserunt inter se ab aliis. In cartilagine primor 1, , dia ossea oriri, serpendoque per eam augeri, cartilagine paullatim in os ver- , , sis, aut certe de hoc enim nunc non disputo) ejus in locum fuco: σπτε,, osse V. i=i . pag. 33. - et passim in Icon. OT Eoος.

12쪽

hirema ossis pervenias. Haec substantia in omnibus fere ejusdem est indolis, nec nisi nexu subtilissimorum principiorum differt: ad

quam tamen diversitatem in extremis oblongorum sinibus & in ossibus planis attendatur necesse est, ut nonnullorum morborum,

qui in hisce locis praeprimis observantur, ratio probabilis reddi queat, ut infra patebit.

QUAE arte Chemica ostibus educuntur, rationem Omnium pro prietatum eX ternarum physicarum exhibent. Opacitatem enim,

frangibilitatem, duritiem, vim putredini post mortem resistendi, aliaque facile a maxima Phosphatis Calcis quantitate, quae opeacidorum, calcinationis, aerisve humidioris demonstratur, derivabis; dum hujus proportionem ad gelatinam , quae coctione veslixivio caustico ex ipsis educitur, in divertis morbis, aetatibus, vitae genere & temperamento Variam deprehendes. HAEc vero non ita intelligi velim, aesi mechanice vel ch mice haec principia in ossibus, dum vivunt, inter se jungerentur, vel acsi in Scorbuto, Rachitide, Indurationibus, aliisque morbis sola tantum pars calcarea, Vel gelatina diminueretur, sive auge retur: sed θ contra viribus vitae intimam adeo horum principiorum compositionem atque nexum, nulla arte imitabilem, efformari existimamus, ut in Rachitide V. g. non solum pars calcarea Ie-

sotheatur, sed & nova plane materies ostea a degenerata vasorum

13쪽

s actione secernatur, quae majori quam par est flexilitate pollet.

Applicari hoc meretur ad omnes, quae ex Chemicis in corpore animali experimentis deduci possent, & non raro falso deducuntur, conclusiones. OssA jam, quorum compositionem membranae, adeps, Vasa sanguifera, & absorbentia. nec non elementa vere ostea ingrediuntur, continuo nutriri, consumi, omnibus Oeconomiae organicae

legibus universialibus subjici, ac viribus Vitalibus gaudere, neces , sario ex ipsorum anatomica consideratione sequitur, & ulterius ex effectibus a posteriori nOVimus. NON negamus quidem, exiguam veri ossis vitae essicaciam ese; existimamus tamen, vitam illud vivere, sibi propriam, cujus vero

leges vel agendi modos nondum sati8 cognitos habemus. Contractilitatem autem, quae Vulgo ipsi tribuitur, revera hic adesse vehementer dubitari licet, quum phaenomena obliterationis alveolorum dentium, imminutionis thecae osseae, cui antea fragmentum, in necrosii separatum, inclusum fuit, aliaque ex functione organorum absorbentium, secernenti Um, ea et . , partim ad ossium compositionem pertinentium, partim ipsis accumbentium melius explicari videantur, quam eX contractilitate. EFFECTUs interim Organicae ossium compositionis, unde mox

14쪽

ad vitalitatem concludimus, in eo praecipue cernitur, quod durante vita, ipsorum elementa constitutiva impediantur, quo minus clicin i ce in se agant, licet caloris gradui non mediocri & continuo humorum astu Xui exposita sint. Attendant iterum ad hoc quicunque de Chemica oleo sarum, terrestrium, salinarum partium mixtione in Corpore vivo adhuc garriunt, ct machinam vivam Chemicae similem sibi fingunt. Praecipuus esst ille principii Vitalis effectus, ut, quidquid in corpore Vi VO reperitur , a mutila partium Chemica actione vel putredine immune servetur, ita ut morbos putridos Vel putredinem numquam, dum Vita supersit., adesse existimemus. Novi equidem, ossa etiam post mortem formam suam nori amittere, & diutissime immutata perstare, verum tune probe siccata sunt, neque debito caloris gradui eX ponuntur: simulac enim contrariae conditiones obtinent, dismatur atque putrescit gelatina, dum, licet diutissime Phosphas Calcis perstet,

tandem S haec in pulverem fatiscat. Neque hic, de quo nunc agimus, principii vitalis effectus solummodo continuae partium appositioni vel privationi, & non interrupto humorum circulo tribuendus est; partium quippe constitutiVarum inconstantia non ita accipienda Videtur, ut non per alj quod tempus fibra ossea persistat. Nos itaque hanc contra omnem Chemicam actionem resistentiam vi vitali compositionis ostium organicae tribuimus. UAR antea de Ostium Vasis diximus, egregie rati0nem exhibent

15쪽

bent admirabilis illius vis vitalis, quae omnium latissime per totum corpuS, perque Omnia corpora organica diffunditur, Vim Reproductivam puta, qua deperdita quibuscumque causis substantia per novam, in ejus locum succrescentem, restauratur.

NoΤ1ssIMA hodie sunt e Xperimenta cel. virorum IR ΕΜ-BLEY e , BONNRTI f , s PALLANZANI gθ, aliurumque. in ins His & frigidi sanguinis animalibus capta: notissima sunt MURRAYΙ δε), Α RN EM ANNI i), aliorumque pericula in animalibus calidi sanguinis instituta ; quae omnia demonstrant, quam late illa Reproductionis facultas pateat. Haec vero in diversis animalibus non solum, sed & in diversiis ipsorum organis

diversimode modificatur, & vario gradu eXjstit. Etenim Natura corporibus organicis eo plus Reproducendi facultatis dedisse vide. tur, quo magis ab homine recedunt, mentis facultatibus minus pollent, vitamque simpliciorem Vivunt: eamdemque normam sequi. tur in diversis corporis organis, sic ut in C. H. eo majori gradu

16쪽

gregenerandi nisus partibus insit, quo minori vitae essicacia gaudeant: epidermis enim & offa omnium facillime restaurantur, si laetionem passa fuerint. NEQUE illa Reproductionis vis in parte abscissa vel laesa essicaciam tantum monstrat, sed & in perfecta sanitate viget; si quidem, quae actione absorbentium auferuntur, partes aliis su pleantur recesse sit; quod alia saltem ratione fieri nequit, nisi per actionem vasorum secernentium, i. e. per Nutritionem. Secretionem autem, Nutritionem & Reproductionem pro analogis Oeconomiae animalis functionibus, eidem vi vitali tribuendis, salutare non duo bitamus. Etenim organa, quae in tribus hisce casibus agunt, simi vasorum ultimi fines, qui pro Varia, quam affectant, intima

compositione, & pro diverso, cui subjiciuntur, stimulo modo

partes membranaceas, modo cartilagincas, modo osseas, modo bilem, modo semen e riuant. Eateor equidem, artem an atomi.

cum nequaquam ad illud persectionis culmen pervenisse, ut intimam illam vasorum compossitionem ita cognitam habeamus, ut ab illa ad cujusque organi functionem mOX concludere liceat: ne. que etiam diversam stimulorum rationem, qua ad determinatum tantum agendi modum vasa incitantur, probe perspicimus. Dubitandum sane, an fieri possit, fore ut umquam diversam illam modificationis stincturae & stimulorum rationem perspiciamus: sicut mina in Physicis disciplinis omnibus in sola

17쪽

eontemplatione eorum, quae fiunt, acquiescendum est, ct ex hisce ad Naturae legum constantiam conclusio facienda, dum, si quis ultra procedere cupit, errorum opinionumque praejudicatarum labyrintho continuo magis inplicatur; sic praecipue in explicatione Physices oeconomiae organicae errorum ille fons evitandus est, nec, cum probabilia sequi tantum liceat, ultra, quam quo sana analogia nos ducit, progrediendum. Naturae ergo ductum sequi oportet, ejusque agendi leges perscrutare; si earum ratio quaeratur, ignorantiam fateri non dedecet: haec enim aliorum mechanicis Chemicisque hypothesibus longe praeponenda videtur. VERUM , cum mihi nequaquam animus sit, totius virium vitalium theoriae defensionem hic loci suscipere, sussciat attendi sse ad Reproductionis vim, quana analogam cum Nutritione &Secretione ponimus. Hanc in sanitate quoad ossa, quorum nunc

tantum sermo est, satis demonstrare videntur mutationes, quas

ita diversa aetate vel vitae genere subire observantur. Quantum enim embryonis cartilaginosa ossa ab adultorum vel decrepitorum iisdem non solum magnitudine, forma eYterna, aliisque physicis proprietatibus, sed etiam intima elementorum compositione distent , cuique hodie innotescit : et jam cecidere omnes Edongationis fibrarum mechanicae, vel Elasticitatis, vel Interposit-tionis theoriae. Statuimus ergo, in sanitate Osia Continuo absor. hentibus organis c sumi, Vi vero vasorum secernenuum , quibus

18쪽

proprie Reproductionis facultas inest, amissas moleculas restaurari. Neque ut ab hac sententia deflectamur nos movent dissicultates, quae Vulgo contra solidorum absorbilonem & vim reproductivam agitantur.

SATIs jam probasse mihi videor, regenerandi facultatem in ossibus sanis adesse, ipsorum quo vastis esse tribuendam, quae suapse structura S peculiari ossibus allati sanguinis stimulo ita modificantur, & ad privum agendi modum incitamur. Ut, dum sanitas perstat, numquam non materies ossea generatur, quae tamen differt in insantia, adulta aetate, senectute &o.: mutationes hasce descrip. sit in Osteologia sua Cl. so ΜΜΕRING ck).

CUM autem Omnes vires vitales vario oe multiplici modo interturbari possunt, atque ex iis turbationibus morbi oriri solent, intelligitur, vasorum etiam Regenerationis vel Nutritionis facultatem in ossibus a multiplici causa imminui, incitari & modificari diversimode posse. Omnes illas Reproductionis aberrationes eX ponere, arduum foret atque longum: unam earum hic loci tantum considerare oportet, quae in morbosa materiae osseae generatione consistit. Scilicet ut in iisdem C. H. organis se-

19쪽

eundum sanitatem semper partes ejusdem naturae formantur, sice contra Occasione morbi moleculae osseae morbosae majori copia et praeter naturam in ossibus creari non rarum est. Plinc Indurationes, Tumores, Callus. INDURATION Es post inflammationem, suppurationem perio- stet vel ipsius ossis substantiae, & separationem partium mortuarum fas ct Oriuntur, totuΠaque per Os diffunduntur, ita ut in vul

neribus & laesionibus violentioribus non solum Callus in loco affecto nascatur, verum & hic, & totum os per longitudinem intumescat & summam eboris duritiem acquirat.

NEQUE necesse est, ut illas Indurationes semper praecedant vehemens inflammatio, suppuratio, ulcus, atque haec mala producentes cach extae vel morbosae depositiones: etenim non raro omnium illorum causae non adeo magna vi pollent, ut dicta mala producere valeant: tunc ergo absque hisce praegressis ossa intumescere atque indurari posse, ita ut tota cavitas medullaris tollatur, docent descriptiones & tabulae R UYsCHO Ib, aliorumque; atque eXemplaria in Thesauris ossium morbosorum obvia.

20쪽

OSSA, quae Rachitide, aliave de causa emollita fuere, &spongiosa facta hanc mollitiem deponere, & cum eborea compage commutare aliquando, demon strarunt CL s0NN m ,

alique. UBICUMQUE igitur Vel causa externa internaVe non adeo Valide agit, ut inflammationem illam, quam suppuratio, ulcus, Vel Nec rosis sequuntur, creare valeant; vel ubi haec ipsa mala stimulos tales Vasiis, materiem osseam secernentibus, exhibent, in illis casibus, dico, aequilibrium inter materiem appostain & absorptam tali modo turbabitur, ut major quantitas adtione vasorum ad os pertinentium secernatur, quam pet vasa lymphatica resorbeatur, i. e. creabitur Induratio ossis, quae major Vel minor erit pro ratione temporis & essicaciae, quibus hi stimuli agunt, vel etiam Pio ratione vis vitalis, qua vasa illa gaudent, & stimulis obediendis apta sunt. TAL 1s autem major materiae osseae secretio vel totum os, vel tantum ejus partem Volumine adauget; & in exteriore, vel in ipsius interiore incipit & latius serpit. Stimulus nempe morbosus omnia simul ossis vasa, vel non nulla tantum ad actionem morbosam incitat. Hinc est, quod quaedam ossa volumine non videantur m DO Callo pag. I 6.

SEARCH

MENU NAVIGATION