J. van Heekeren, De osteogenesi praeternaturali : cum tabula aenea

발행: 1797년

분량: 139페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

in hoc motu impediunt, vel tenerrimas ejusdem fibrillas pungendo irritant, varias eo loci turbas eXcitant, quae ob magnam, quae inter sensorium commune di reliquas corporis partes intercedit, sympathiam cum toto corpore communicantur; ct vel in mentis funditonibus observantur. Capitis dolores, Epilepsia aliaque, quae aetivae, ut ita dicam, sunt affectiones, ab eorum ossiculorum irritatione in fibrillas cerebri sensilissimas pendent: Lethargus au tem, Apoplexia , in quibus passive magis assicitur cerebrum ab

eorumdem pondero vel ab impedimento, quod cerebri motui di

sanguinis circulationi ponunt, oriuntur: licet & irritatione sua iisdem morbis ansam dare queant, si nempe ita posita sint, ut acuminibus suis vasa sanguifera irritent, atque majorem sangui, Mis copiam ad cerebrum alliciant. Hinc etiam intelligere est, quum illi morbi, si idiopathici sint, mitigari quidem, non vero tolliqueant, cur saepius mortis exstiterint causae: nam, cum a levitantum causa Luxus humorum justo magis ad cerebrum determinatur, ossicula illud etiam magis irritent nece sie est: hinc est quod qui ab hac causa epileptici sunt, in somno & mentis exercitationibus quum humores majori copia cerebrum petunt, post corporis exercitium, vel nimiam ciborum ingurgitationem, quum totum systema in actum ducitur, insultibus saepe corripiantur, &pueri juvenesque, majori succorum copia abundantes, atque caeteris irritabiliores iterata phlebotomia indigeant, ut paroxyimi praecaveantur vel tollantur. Repetita vero jlla sanguinis missione

122쪽

totum solidorum systema ad omnem stimulum irritabilius evadit, hinc, quum ossicula in cranio nata increment Um capiam causaque localis sic in dies augescat, continuo major erit sanguinis mittendi

necessitas, solida ad eumdem stimulum magis magisque irritabiliora characterem epilepti cum contrahent, donec tandem principium Vitale tum praeternaturalis ossis, tum sanguinis irritationem serendo impar succumbat, atque extinguatur: Sic enim eXplicari debet mors, quae hominem epilepticum, repetitas largasque V. S., a qui bus paro Xysmi mitigari solebant, passum, e medio sustulit. - Eodemque fere modo, V. S. excepta, explicanda est mors, alii

homini juveni ab eadem caussa post repetitos Epitellae insultus superveniens m).

Quod autem ad maniam turbatasque ab ossiculis in men in gibus enatis mentis functiones attinet. Equidem, cum ab iis graviora symptomata oriri posse vidimus, nullus dubito animam, si graviter satis stimuletur vel deprimatur cerebrum, ejus sedes, in suis actionibus turbatam iri, eo magis, quum illam nulli quidem ejusdem parti prae reliquis inhaerere plura demonstrare mihi videantur: plerumque tamen praeternaturali in meningibus Oste0genesi certam totius corporis conditionem se jungere autumamus, quae ad maniam aliquomodo disposit. Scilicet, cum ad quemcumque

123쪽

morbum generandum aliqua in corpore diathesis requiratur, cumque in omnibus, quas pertractavimus, ossificationibus dari aliquam ad ipsas producendas solidorum diathesin vidimus, sic in hacce prae reliquis illum solidorum habitum, qui in men in gibus Os generando aptus est, invenisse putamus. Nulli earum ossificatio addi ita aetati omnes aggreditur di si vero omnia, quae de ossificatis cerebri membranis prostant, Observata, evolvamus, Prae reliquis hoc morbo laboras e videmus eos, qui temperie sicca, stri Ela, melancholica, atrabitaria gaudebant n , si junioribu S men inges osseae fuerint, qui se phialis laboravere o , vel denique eos, qui Arthritidi obnoxii sunt p). Qua ratione solida sic disponantur, ut materiem osseam creent, postea, ne bis idem dixisse videar, explicare conabor, quum ossificationes vasorum & cordis absolve. rim; ad illam jam, quae meningibus accidit, redeamus.

Plerumque illa inter duplicaturam durae meningis observatur, ab exteriore tamen etiam st; hoc enim in iis casibus locum habere videtur, ubi sinui longitudinali, vasis, vel piae matri accreverint ossicula , ita ut sic cortice osseo alterutra menin X Obducta appareat. - Cum autem dura mater praeprimis huic degenerationi vide

ny Conf. inter alios LIBUTAND II. Lib. I. O . 36a. Lib. III. ob f. 36.37. 39. Id. ibid. III. obf. 33 tb Id. ibid. Lib. III. obf. 4o.

124쪽

Videatur obnoxia, quaeritur an hujusce rei probabilis ratio queat 2 certe, si ad structuram durae matris, quae pr0Xime ad tendineam

accedit, attendamus, atque comparationem instituamus cum aliis partibus membranaceis, ut arteriis, in quibus Ostificatio longe frequentius, quam in mollioribus Venis accidit, videtur strictior alicujus partis compositio plurimum conferre ad Osteogenesim prae ternaturalem promovendam. Scilicet ad os generandum Videtur requiri certus vasorum tonus, fi structura vasorum compactiori determinandus, quo ad sanguinis stimulum eo modo reagere possint, ut analogia inter ipsorum praeter naturalem actionem & naturalem

eorum, quae Ossibus nutriendis inserviunt, intercedat. Si ita que a quacumque causa solidorum systemati talis imprimatur character, ut, si ad duram matrem, in qua paucae inveniuntur conditiones , quae ossificationem impedire valent, perii gerit, sanguis talibus dotibus gaudeat, quibus debitum Vasiis stimulum admover, haec ad illum reagentia eo loci os eam creabunt materiem. Causas vero illas in diathesi Melancholica, Scrophulosa, Arthritica haerere, jam annotaVimus, quae Victu lauto, spiritu osorum abula, omnibusque stimulantibus magis adhuc intenduntur. Uaee

de meningum ossificationibus sussiciant. ARTERIARUM ossificatio adeo est frequens, ut nulla fere ab ea inveniatur immunis. Sic in arteria in nominata ingens quan doque

125쪽

d0que adest ostificatio ): Arterias carotides variis in locis plagas Ollificatas exhibuisse viderunt disiectores r). Idem dicendum de pulmonali s , de Aorta t), de Splenica ub de arte riis artuum in seriorum O de Coronariis cordis de aliis x :

uno ve bo nulla fere in C. II. datur arteria, quae non aliquando fuerit reperta osseam duritiem vel cartilrgineam induisse. Neque tantum arteriis sed & venis raro tamen eXemplo eadem degenera

bus non parcit; immo racinam Octali ossificatam Coecitatis fuisse

causam viderunt HALLER ab & MORGAGNA b): Sclerotica, annulo osse O in avibus & piscibus conspicua, homini non-

126쪽

tigia Umquam ossescit o . Tandem ut omnia nunc uno tenore dicam in ipsis partibus musculosis os praeter naturam quandoque

generatur. In nonnullis animalibus imprimis ruminantibus cor continet ossiculum, quod in humano corde praeter naturam Ima tum 'invenerunt Anatomici d . Sed musculos motui membrorum dicatos osse os invenire rarissimum. In avibus senescentibus singula i ratione illud fieri observare mihi licuit in Musaeo Cl. DP Us-ylANs, qui sceletum Pavonis possidet, in quo omnes fere praecipue artuum inferiorum tendines in os conversi reperiuntur, ita ta meta, ut cum ossibuS membrana intermedia cohaereant, nec mobilitati ullam noxam attulerint. Singularissimum autem est, quod in Transact. Phil eb refertur exemplum juvenis, cujus muSculi artus luperioris in substantiam Osscam degeneraveram, ut totum brachium ad manum usque unum os solidum referret: multum tamen dubii adhuc in hac historia restat, nam quomodo os solidum succo Quercus marinae, linimentis Mercurialibus, ct bal. neis solvi potuerit, ut usum metabroaum postea recuperaverit

-HA LI RE EI. P f. Lib. XXX. p. 78. ubi plures partium ossJsicationes videas , quas Omnes enarrare inutile duco. Ossicula in genu quandoque repe .riunda etiam omitto, Cum quia eorum Origo non dum liquet, tum quia dubius haereo, an quidem Vera Os Ia dicenda sint. Cons. REI ΜΛRUs iae Tumore Li. ε mentorum Ec. l. SI . L. B. I7 5 7 . di Bo ETI S. A. Jom. I. p. 838. aliique. I. I. II. s. I S.

127쪽

juvenis, equidem non video. - In senibus tamen tendo Pero. naei musculi aliorumque ossescere observatur ). C t3M autem in senectute & in alia quoque diathesi ossificationes partium membranacearum & musculosarum saepius comitem habeant lapideam in multis locis degenerationem, dubitarunt nonnullic g) an quidem, quae in Vasis v. g. inveniuntur squamae osseae vera os adicenda sint. MoROAGNE hJ in hanc rem inquirens frustulas osseas, tum in dura me ninge, tum in vasis inveniendas, revera ex fibris constare ob ervavit; & si quid mea valeat observatio, frust ti-la ost ea in cadavere foeminae, cujus dissectionem mox enarrabo, acido nitrico immisi, ejusdemque ponderis frustum a vero Us e ablatum ejusdem acidi actioni exposui, ut ccmparatio institui posset, eodem que modo os praeternaturale se g essit ac naturale, nisi quod hoc lentius illo solvebatur, propter compactiorem quam praeseserebat structuram, & majorem phosphatis calcis quantitatem; non aliter tamen ac in naturali osse remanebat pars ossis gelatinosa ab acido inlaesta. - Uera itaque sunt ossa. U P pateat quomodo Fatura ab uno ad alterum stadium in Osteogenesi praeternaturali partium membranacearum transeat, unam adhuc

128쪽

huc millenis, quae leguntur, observationem addere licet, quum illa decursum morbi egregie demonstrat & f0rte nonnullis coingitationibus praebebit occasionem. Ab hinc aliquo tempore adeXaminandum ex ea, qua frui licet, benevolentia mihi obtulit Aest.

Psaec. BRUGMANs cor cum arteria a0rta & parte Iliacarum, e cadavere Deminae annosioris exemtum. Invenimus sequentia. Cor, multa pinguedine obductum, intus offerebat valvulas semi- lunares solito rigidiores, inter duplicaturam materiem duram lapideam continentes. Annulus tendineus, qui limites constituit sinus S ventriculi sinistri cordis, in valvulas mirales aberaris, simili modo erat totus durus ab eadem substantia; sed Aorta tum in arcu suo, tum in decursu versus inferiora, & ubi se in Iliacas findit, Varias non solum squamas osseas, nonnullas apicibus suis intra Vasiis caVum prominentes, quarum una prope arcum, duorum pollicum longa & unius lata inveniebatur, exhibuit; sed etiam hinc inde callosam, corio non absimilem, induerat indolem: in medio autem plaga flava satis notabilis, qua e X tus prominebat arteria, membrana interna tecta se obtulit. Quiam hanc aperiebam, en materiem pultaceam, ita Vam, grumosam, inter musculosam & internam, arteriam eX tendentem, sic ut hic loci an eurisma facile

oriri potuerit. Quod autem ad ossicula attinet, illa etiam, inter tunicam internam & musculosam invenienda, posteriori firmiter adhaerebant, atque in ea inflammationem irritatione sua excitasse videbantur, nam omnia illa loca ruborem ins0litum praesese e-

129쪽

bant. Cum membrana interna coaluerant etiam tenaciter squamae illae; in nonnullis vero locis nudae intra arteriae caUUm promi nebant, sic ut etiam hic effectus Videas pressionis in absorbilonem solidorum. En itaque naturalem Osteogeneseos in membranis de . cursu mi Lia qua ratione ab uno ad alterum statum procedat Natural En callum mollem pullaceum, particulas duriusculas jam intermixtas habentem, grumosum, cui succedit corium cartilagineum,

SCILICE Τ in senectute vel raro exemplo in adulta vel junioriaetate, ubi ad eam conditionem corpus pervenerit, quae in genere indurationibus partium mollium i. e. degenerationibus lapideis velosi eis propria est, talem agendi modum sensim adsciscunt vasa, ut loco cellulosae primum materiem pultaceam, dein densiorem, tandem ques osseam creent: & h Uicce degenerationi vasia, quae ad telam cellulosam decurrunt, ObΠ0Xia praecipue videntur: sic enim explicari debent glandularum Meserat carum obstructiones, indurationes Scrophulosae, quae non ab obturatis earum partium vasis, sed ab effusis in cellulosam telam plus minusve dura materie derivandae sunt. Minime itaque hic in censum venit particularum nutritiarum error loci, sed omnis, quae observatur in corpore senili Vel

5 Eumdem decursum vidi observatum fuisse ab Ill. HΛLL E R. O . min. ravi. III. l. 359. sqq.

130쪽

vel ad indurationes dispositio, ossificatio juXta cum aliis organ rum degenerationibus oritur 1 certo quodam solid0rum tono, ab ipsorum structura determinando, quo ita in suida agunt, ut &haec a sano statu aberrent. Diathesi sile, ut ita dicam, Ostifica quum humores in toto corpore laborent, illorum praeternaturali stimulo ultimi vasorum secretoriorum, ad telam cellulosam decurrentium sines prae reliquis assiciuntur, formantque modo haud explicabili

materiem osseam: quaenam vero eorum conditio requiratur, ut OSPrae lapide etangant, non facile determinatur, quum diversa haec modificatio non multum a se differat neceste sit, osse haud parvam terrae calcareae quantitatem continente, eX qua concretione billae lapideae constant. Is genere itaque dici potest, diathesin illam ossificam praeprimis occurrere in senibus, Vel iiS hominibus, quibus quidem non eli omnium funditonum lentor senilis, sed tamen ille solidorum tonus, qui mutatis mutandis ad senilem accedit, & quo praecipue topice assicius tur , qtiae ad telam cellillosam progrediuntur, vasa. In senibus jam plura Vasa obliterari, succorum copiam minui, cerebrum, & in gelaere Omnia organa sicciorem, rigidiorem,

strictiorem habitum acquirere Vulgo notum si . Cum jam a

i) Cons. elaboratam sati senilis descriptionem , quam dedit amic. ONTT in do maria moriendi ratio no P. I da LLER VIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION