Melethemata inauguralia

발행: 1788년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

quae Summus HALLER I) , quaeque huius discipulus VICAT et , aliique quamplurimi

sublimis scientiae, et pietatis Viri contra

nequissimos in PROVIDENTIAM Obmurmurantes coniecerunt argumenta repeteret, huciet temperantiae , ac sobrietatis laudes traduceret. In venenis enim cuiuscumque generis , ac Regni errori parum indulsit Ν

TUR E immensus AUCTOR; exitiales verum poenas luit, qui solus abutitur meliori dono, quaeque ad manus ubique concessit facillima praesidia impudens spernit. Haec certe nostratium infelix merito sors debet esse tu Conum omnium securioris ab antiquiore aevo apud nos notissimae, de qua superius meminimuS, contemptorum methodi, qua in Fungis delitescens venenum se furtim in Occulto continere nullo modo potest; Panem siquidem cum Fungis aqua coctum canibuS, selibusve , quibus aeque exitiale eSt Vene-

142쪽

I32. DE FUNGIS

num Fungorum , devorandum proiiciebant Maiores nostri , quibus suffecisse ab hoc incitatum vomitum ad malitiae suspicionem inferendam aniculae ipsae norunt , quaS non

fugit quam facile vomitum sibi ipsis non raro concitando venena quaecumque, etiam data opera ut deglutirent exhibita, reiiciant haec animalia. Tutissima exposita FungoSquo Scumque, quibuS VeSci volumus, explorandi ratione, non immorabimur iis enarrandis , quae a VaritS auctoribus minus tuta ad experiendum proposita legimus, apud nos quoque confuSe adhibita. Talia sunt caepa , meliusque alba, quae Fungis incoqui solet, et ex qua Cl. DE NEC RER ipso rum malignitatis, et malitiae indicium de sumit si caeruleo, vel nigricante colore offuScatur , innocuos vero, illius naturali illaeso , arguit ) : Cocleare Stanneum, Cum Fungis dum coquuntur relictum nigredinem

143쪽

DE FUNGIS 133 acquirere si venenati sint, ut et album en ovi

plumbeo colore infici Auctores nonnulli perhibent, inutilia vero ad explorandum expertus est Cl. BULLIARD I) : Petroselini folia, laeto quae viridi colore ammisso flavescere , Vel livore squaltere ZEVIAN1 Σ)asseverat ; Quae omnia certi nil quidquam de indole Fungorum venenata designare quiS-que videt. Nec illa satis tuta videtur esse PLENCKII praeceptio 3 , ut coqui, Vel Coquae e Singulo Agarico , quem pro cibo praeparant, frustillum dentibus decerpant,

et manducent , sique in eo acritatem de

prehendant , illico Fungum abiiciant; Fungis enim venenosis omnibus non eadem competit acrimoniae vis, quae de latente malitia indicium praebeat, nec antea hanc, ut monuimus , quandoque exerant, quam in ventriculo diutius iam immorati prodito-

144쪽

73ψ D E FUNGIS res vitam suffodiant. Caeterum quid fidendum mercenariis non raro gulosis et ipsis ZNonne illa a Cl. ZAVIANI memorata elixos Fungos praegustans ancilla insoliti saporis, et intolerabili' amaritie foetos percepit λ prae ingluvie tamen de hisce ne minimum quidem monuit, et se ipsam cum aliis toxico fere perdidit ci . Tutior ergo veneni Fungorum effectus estugiendi, et unica via est his nullis vesci, priusquam per experimentum Certissimum de ipsorum innocentia apprime , firmiterque con Stet. XXXI. Ut ut vero Fungos nocenti, qua pollent vi spoliari posse nonnulli contendant, adeo homines male suada fames torquebit nunquam , ut illis indistincte , et absque certis innocentiae exploratis Signis acquiescere vitae amor permittat; SatiuS eSi enim, ut cum ΡUINHIo 2 conveniamus, alimen

145쪽

D E FUNGIS 133to huiusmodi ancipiti carere , quam Cum Sanitatis, et virae discrimine in cibum sumere . Neque enim aceto, nec Oleo, nec pipere, nec Satureia, nec origano deleteriam indolem amisisse FungoS, acriores quini mo fieri Agaricum Emeticum SCHAEFF. et Lactiquum Venenatum suum Cel. ΚRAPFIUS

expertus est IJ ; ita ut merito allio, Ceterisque , quibus malignitas Fungorum tem perari vulgo creditur, minus etiam fidat Cl. ZEVIA 1 et neque cum hisce persi dum Vercellensibus Agaricum Campestrem

aqua coctum mirigasse constet, Cuius ius culum solum ancillam ad umbras demisit ,

tantamque , proh dolor i adhuc in illo su perstitem infelices alii experiri debuerunt veneni rabiem 3). Duobus, vel tribus panis se mentis in intinctu Fungorum Venenatorum maceratis, et comeSiS crudeli mor- I L. c. Hest. pag. 1 . J XIV. a) Societi Italiana III. pag. Α87. 3 Cl. DARDANA Diis Epist. S.

146쪽

te sublata fuit nuperrime mulier Hispanica Cl. GoNχΑLEZ QUINTANA referente Ι . Non alia tamen huc usque innotuit delete viam Fungorum venenatorum qualitatem temperandi minus suspecta ratio praeter illam , quam nuper docuit Cl. BULLI ARDOmnium praestantiorem; elotos Scilicet Fungos bis vel ter mutata aqua, in hac perco quendos dein, saepius interim mutanda, Optimeque postea exprimendoS suaSit, qua unica Pictones , qui, uti de Russis perhibetur, omnes indistincte Fungorum species comedunt, uti methodo , ipse certior factus fuit et XXXIL Quum Fungos ipsos esculentOS plurium Auctorum , et observationum testimonio aliquando vitium contrahere vel ex genio loci , ubi nascuntur, vel ex natura

I Diario curioso, Erudito. Economico ec. n. 96. dei IUEVEs 8 de Noviembre 1787. pag. 3a6. Vid. in appendic.

147쪽

DE FUNGIS

Succi, quem combibunt, Vel ex putridorum, aut venenatorum Vicinia, Utque aliis visum fuit certo anni tempore venenatos fieri Con stet, exactam ideo Fungorum notitiam Bo

tanicam utile quidem , Sed perexiguum Cri terium eSse , quo Fungi venenati ab inno xiis distingui possint, nullus procul dubio inficias ibit; Malitiosos quoque nonnullOS perfecte eamdem habere cum esculentis sa Ciem KRAPFII observationes docent ci) . Agaricum Integrum Venenatum habitu, figura, et colore Agarico Integro Esculento simillimum ab hoc unice differre animad-

Vertit odore tetro, sapore acri fere caustico , et carne laxa Σ) , talique et tanto veneno turgere, ut unicus ex his Cum plurimis esculentis coctuS omnes emeticOS, et venenatos reddidisse expertus sit . Eadem

i) L. c. pag. 9 seq- a) Esculentum a non esentento , Emetico nobis dιcto Tab. XV. , O XVI distinguit caro solidior, quae in Emerico laxa , O poroia ιxirtit, ScHAEFFER T. IV. Ind. L

148쪽

i38 DE ANNGIS gaudet Agaricus Lactiquus Venenatus cuin esculento quod ad fg anam , et reliquas eX- ternas notas , similitudine , lactis tantum acrimonia ab innocenti distinguendus i) . Adeo varias in Fungis figuras, et colorespersaepe evadere Omnes norunt, ut aliquando ipsis in nemorum vicinia degentibus ruricolis Agaricum Torminosum SCRAEFp. zo, cuius faciem optime callent, et malignos effectus quam probe no 'erint, Necatoris , Mortou, nomen ipsum , quo illum Campani, maxime qui Barri ad Albulam viciniores sunt, distinxerunt , evincit ) pro Piperato infausto errore a similitudine deceptis comesum gravissima intulisse damna

i) Casellis, ubi Medicinam summa cum laude facit lu

gubrem scenam ab huius Fungi esu anno 178 . vidit Cl. GRIMALDI , amicus aeternum diligendus, et perhumaniter Communicavit gratissima cum Epistola X. Kal. Novembris eiusdem armi Nascono qui nelle ripa dra prati, e rotti dantioua Dite blanco, cha accostato alia lingua v'imprimo un dolor pungsentissimo. .

149쪽

DE FUNGIS 339

referat Cl. BULLIARD i) . Neque etiam

color Fungorum , neque StipeS CaVuS, neC superficies vjscida, aut sub coctura indura

tio certi aliquid de ipsorum indole venenata designare contendit Ill. Ticinensis Clinicae Professor FRANK χ), innumeris exemplis

comprobante FRID. AUGUSTO CARTHEU SER 3 . Coctura enim indurescere Fungos omnes et edentulae mulieres norunt; Colorem autem determinandae Fungorum indoli vel bonae, vel pravae vix idoneum, et Suffciens esse , ipsiusdem inconstantia, narum licet, ac vi Fungorum haud mutata, Satis evincere videtur. Diluto rubore, rancido adSpectu , livido intus colore quorumdam ex his facile cognosci venena autumabat olim

habent Canapicienses, sanissimos seligere vidimus, per mediam pilei, stipitisque longitudinem secare, malitiae' argumentum ualcum detumeates ab ipsorum carnis albi co-

150쪽

I OPLrsius r de Boletis verba faciens , et nonnulli Recentiorum in aliis quoque Fungo

rum generibus colorem illum Venen OSam , aut Suspectam naturam arguere eXiStimant.

Attamen licet Fungi virulenti colore tali praediti utique occurrant, complure S tamen etiam eiusdem coloris observantur, qui Veneni expertes, atque edules sunt. Inter hos eminet Agaricus Deliciosus, alpinis satis notus FunguS , saaguigno appellatus, qui colorem communiter dilute rubrum , lateritium habet, cuiusque caro fragilis croceum,

et acrem succum fundens Colorem suum

fracta in lividum mutat et . Utque de Cia

loris mutatione in livescentem , ut innocentissimis aliis omnibus fidentes , temere quidem, Cl. DARDANA. , et faximis infaustis aliis exemplis comprobantibus. i) Hist. Naturai. Lib. XXII. Cap. XLVI. a) Pleraeque Boleti Bovini varietates mutabilis coloris carnem dum interscinditur habent, uti optime meminit Cl. SCOPOLI. Impune quidem in cibum recipiuntur , an vero satis tuti existant, dubitamus , eorumque usum gravia symptomata subsequuta esse novimus: Cupreum plurimum nocuisSe reserunt Cl. DARDANA , &. CROLLA: ex Tube-

SEARCH

MENU NAVIGATION