Opera, cum edita, tum inedita, ad autographi fidem et integritatem expressa, impensa et jussu regio

발행: 1790년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

cisci Hernandi vita et Scriptis volumini quarto praefigemus , fusius et luculentius ostendetur. Illud tamen Recchi compendium, Seu potiUS compilatio , cum in Academicorum Lynceorum manus incidisset , adeo eos admiratione percelluit , quantum-Vis mancum , mutilatumque, Ut ipSorum commentariis illustratum , et rerum medicarum Novae Hispaniae Thesauri titulo insignitum , Romae anno M.DCLI. edere non dubitarint. Plurimarum autem stirpium icones, quas , uti jam diximus, quoniam Medicinae inservire nondum innotescebat, Recchus Omi Serat, cordatiores ipsi , et meliori mente imbuti adjunx runt descriptionibus tamen deStitutaS, quas in compilatoris adversariis frustra quaesiverant. Compendii evulgatione , quod eventurum viri prudentissimi praevidebant, brevi evenit : eximia nempe Auctoris

Hernandi opinio longe lateque percrebruit, et illius

Operum , quorum integrum exemplar MS. Sartum, tectumque adhuc in Regia Bibliotheca Escurialensi asservabatur, editionis desiderium cunctorum mentes Occupa Vit. Interea , anno scilicet M.DCLXXI. luctuosum illud et generale Coenobii nobilissimarum

12쪽

aedium incendium accidit, quo non modo Hernandi volumina MSS. sed etiam cetera ferme omnis Librorum locupletissima suppellex conflagraVit. Defleverant igitur ingentem, atque irreparabilem Hernandi operum jacturam boni omnes , atque ipse Tournefortius , BOtanicorum sui temporis princeps, dum plantarum inquirendarum cauSa ad memoratum Coenobium Escurialense divertisset; pro Hernandi collectionibus, stirpium indigenarum, semiputridarum. que codices sibi ostensos in Isagoge in Rem Herbariam questus fuerat; cum non sine Divino consilio contigit , Ut nostra aetate Hernandi Adversariorum , seu primis secundisque curis elaborati , et ipsius manu

emendati codicis volumina quinque , quae Matriti in Collegit Imperialis, quod ad Societatis Iesu Sacer

dotes pertinuerat, Bibliothecae scriniis delitescebant, ac cum blattis tineisque luctabantur , fauStisSimo eventu a Joanne Baptista MunnoZia, Indiarum Cosmographo , viro in primis harum rerum diligenti admodum Scrutatore , et multiplici eruditione instructo,

reperta Sint.

Administrabat res Indicas tunc temporis Excell.

13쪽

D. Josephus GalueZ, Sonorae Marchio , qui tanti inventi alacritate , ut erat patriae laudum , et literarum incrementi Supra quam credibile est , studiosus,

gem sapientissimum , CAROLUM III. sua sponte ad Optima quaeque procli Vem , adiit, atque incitaVit, ut horum MSS. auxilio Francisci Hernandi opera omni cum edita, tum inedita , autographi fidei et in te

oritati restituta evul an da decerneret.

Vita functis optimo Rege , et Sonorae Marchione , inchoatam editionem haud minus urgeri, et ad finem suis auspiciis perduci, benignd , et liberali-

ter, vix dum Imperio suscepto , jussit Augusti Patris et Virtutum , et regnorum heres CAROLUS IV. Rex providentissimus, consilio et opera usus Viri Excell. Antonii Portier, ad Ecclesiae , et Iurisdicundi publica conferenda munia, necnon ad literas in Indiis fovendas literatissimi Administri , Veteri probitate simul, ac singulari humanitate Hispanorumque gloriae flagrantissimo studio praediti. Sed antequam , quo pacto utriusque Regis mandata exsequi nobis proposuerimus , breviter ostendimus , Operae nos pretium fa-

14쪽

cturos exi Stimamus, si quae in unoque volumine ex quinque , quibus universum opus conStare Superius innuimus , continentur , lectorum oculis subjicia

Priora tria Volumina , quae quidem , uti et duo reliqua in fol. , charta , Ut ajunt , magna , characte' ribus nitidis , et emendationibus Versibus interjectis Auctoris ipsius manu exaratis scripta Sunt , Mexicanarum plantarum Historiam latina lingua contextam, et si cum eadem historia Romae evulgata conferatur , magna ex parte ineditam exhibent, addita quandoque post singulos libros appendicis loco descriptione quarumdam plantarum Indiae Orientalis, et insularum Philippicarum ex testium Oculatorum testimonio , et allatis ramis. Initio primi tomi adsuta sunt ejusdem Hernandi plantarum Mexicanarum Historiae liber primus , et secundi libri priora quindecim capita , hispano sermone expreSSa. I ertium Tolumen nonnullis capitibus clauditur , quae de Animalibus, et Mineralibus agunt, quaeque Veluti rudimenta tractatuum quarti tomi haberi queunt. In quarto volumine Historiae Quadrupedum,

15쪽

Avium, Reptilium , Insectorum , Aquatilium , Mineralium Novae Hispaniae singulis libris explicatae continentur, praeter copiosissimos indices in fine, alterum Plantarum , alterum Animalium et Mineralium. Quintum denique ex opusculis penitus ineditis totum conflatur, atque adeo librum unum complecti-xur D de partibus septuaginta octo maximi Templi Me-nxlcani, fartis essirio sanguine , aliis ministeriis , ge-uneribus officiorum, Votis, jurejurando, hymnis, acn feminis , quae templo inserviebant. α Librum de ν)Provincia Chinae, seu Taibin , quae septem dierum

unavigatione distat L Philippicis. α De morbo Νο-

η Vae Hispaniae anni vocato ab Indis Coco- De Sine ex epistola Melchioris, Societatis v IeSu, et altis. ' De Pisce, quem vulgus navigan-rytium septentrionalium Remerico appellant. De Pisce Christianae methodi libros tres s versibus hexametris cum eruditissimis annotatiOmnibus ad marginem appositis illustrissimi , reveren- Ddissimaque Viri, Petri Moyae de Contreras , Archie-vplScopi Mexicensis , quae loca explicant paulo diffi

16쪽

VIII

seciliora. m Quaestionum Stoicarum librum unum cum 9 Prooemio ad Philippum II. Regem. m Problematum, Stoicorum librum unum. Problemata, Seu ErO,' temata philosophica secundum mentem Peripateti-ncorum, et eorum principis Aristotelis. m Meteorologica .m De anima Problemata. Problemata mora,=lia ex mente AristoteliS. Carmen denique ad Ariam 1 Montanum, virum praeclariSSimum, et doctisSimum,

quo illum jam in Hispaniam redux Hernandus de suis vigiliis , laboribus, scriptisque operibus , quae

sigillatim recenset , deque utilitate inde emanatura certiorem facit, de adversariorum imperitia , et eorum iniquissimo judicio , quorum censurae commissa fuerant, graViter eleganterque conqueritur : ac denique se , suaque Veteri et sapienti amico adversus

detractorum calumnias tuenda commendat.

Hanc Epistolam primo hujus nostrae editionis volumini praemittendam duximus , quoniam nulla alia ratio potior nobis visa est, quam si Hernandum ipsum in ea de suis operibus veluti praefantem induceremus. Reliqua scripta ita distribuere opportunum visum est. Tribus prioribus voluminibus, quae nunc

17쪽

evulgamus, Novae Hispaniae plantarum Historiam in XXIV. libros dispertitam concludimus 3 quam quidem ad finem tertii voluminis copiosissimiS , accuratis , et , ni fallor , haud exigui usus Indicibus

illustrare conati sumus , quorum primus univerSanomina plantarum , ut plurimum Mexicana , alter loca earumdem natalia , tertius res notatu dignas

comprehendit.

Quartum Volumen , quod propediem simul cum Quinto sub prelo sudabit , praeter Commentarium de Hernandi vita et scriptis , Novae Hispaniae Quadrupedum , Avium, Reptilium, Insectorum , Piscium , Mineralium Historias exhibebit cum Auctoris Prooemio inedito , quo Philippum II. adloquitur. Has excipient nonnullarum Plantarum in India orientali. et in insulis Philippicis nascentium descriptiones , quas

quidem ex Mexicanarum Historia , ubi dispersae, et inordinatae in autographo reperiebantur , collectas huc in unum contulimus , simulque conjecimus praedictae stirpium Mexicanarum Historiae librum primum , secundique partem , quos etiam Hispanice scripsisse Hernandum innuimus. Quod si ea omnia haud

18쪽

sussicere visa sint ad justam volumini magnitudinem conciliandam ; nihil magis e re fore putamus, quam Appendicis instar 'recudere rarissimum , atque Valdd expetitum opusculum de his ipsis Mexicanis per tria Naturae Regna Opibus , quod, Veluti quae' dam Hernandi operum epitome , Mexici editum est in anno M.DCXV. Francises scilicet Mnienis libros quatuor de natura , et TiribuS plantarum , et animalium , quae in Medicinae uSum in Nova I Spania

recepta Sunt.

Quintum denique volumen lucubrationeS prorsus ineditas de Maximo Templo M exicano , de Pro-Vincia Chinae , de morbo de Pisce Romerico , de Pisce Iiburone , Christianae Methodi Libros tres , quaestiones Stoicas cum Prooemio ad Philippum II. Regem , ceteraque opuscula philosophica, quae in recensione operum in Codice MSS. contentorum memoravimuS, complectetur. Ceteriam quam-Vis nonnullos naevos , Veluti duplicata iterataque nonnulla , et Orthographiae varietatem in iisdem Me-

AlcaniS rerum Naturalium et oppidorum nominibus a diversa linguarum natura, et proferendi singulorum

19쪽

ratione profectam in hisce MSS. offendimus; religioni tamen paene habuimus. quidquam pro lubitu adjicere,

aut immutare.

. Nihil in praesentia exponere animus est de Plinii

Naturali Historia , quam Hernandus Hispanice Uni Versam interpretatus est , et praeclaris doctissimis que animadversionibus locupletavit ; cujus interpre' lationis XXV. priorum librorum volumina in Regia Matri tensi Bibliotheca asservata , a Francisco Cerdano et Rico , doctissimo humanissimoque Viro, quem sua ipsius edita opera supra omnem laudationem no-Stiam extollunt, paucOS ante annos detecta Sunt , R

gique , et Indiarum Administris eloquentiae , qua pollet, Vi, et sententiae, quam ipsi plurimi pendent,gi avita te pro egregio, quo in hujusmodi monumenta evulganda fertur, studio, ad editionem commendata. Sed de his , prout etiam de quadam suspicione , qude eidem Cerdano , nobisque ipsis, certis de causis, quas

hic commemorare non eSt neceSSe , Suborta est, an

scilicet Hieronymus Huerta , qui paulo post Hernandi

obitum Plinii interpretationem Hispanam cum anno lationibus Suo nomine evulgavit, ab Hernando ple-

20쪽

raque mutuatus fuerit , quem indictum tamen praeteriit , enucleatius agemus in Commentario de Hernandi Vita et scriptis totieS memorato. Nunc ad alium Scrupulum gravioris momenti eximendum properamUS. Non deerunt fortasse viri alioquin docti , cor

datique , sed plus justo subrigidi , qui hanc He

nandi operum editionem improbabunt , utpote nimis seram, hominibus horum clarissimorum temporum infructuosam , nihilque aut parum solidae laudis Auctori ipsi , aut Hispano nomini allaturam. Ego Vero quemadmodum non inficiabor , multa in Hernandi de Naturae Historia scriptis desiderari

ad veram methodum , et Sy Stematicam rerum naturalium describendarum rationem Spectantia, quae his duobus postremis saeculis Bolanicem praecipue ad scientiae culmen evexerunt, ita quoque non modo censeo hanc veniam Auctori nostro , prout cereris ejusdem aetatis , et antiquitatis Omnis scriptoribus jure meritbque tribuendam , sed etiam contendo Mexicanarum plantarum descriptiones , si clim Dioscoridis, cujus opera nemo Sanus non magni aestimat , et tamquam pretiosissimum thesaurum , unde

SEARCH

MENU NAVIGATION