Selecta epigrammata ex florilegio et alia quaedam ex veteribus poëtis comicis potissimum, Latino item carmine conuersa

발행: 1608년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

352쪽

De moderatione.

Hominem esse te meminisse perpetuo velis Stude omnibus placere, non uni tibi. Nortalis es h amice p sape mortali . ornare gratia facilem virum solet. PNaior licet sis, te exhibe cunctis parem . signum est salutis, miris ingenium viri. Te noueris et dictum hoc ubique est utile.

De iuuentute.

Flori iuuentus dillat omnino nihil. Iuvenis memento te fore aliquando senem. Fac multa quum sis iuuenis addiscas bona. Tacere potius quam loqui,iuuenem decet . Audire iuuenis verba seniorum stude. I De legibus. Res sortis est lex, ni magisti atu caret . . Fiuntq lege,& iudicantur omnia. Seruare sancte patrias leges bonum est. Vbi regnat ensis, nullus est legi lacus. Est dira legum pestis Orator malus. De hospitibus. Ne transi egentes hospites. quando vides , Ale hospites habrurus aliquando vicen . Ne negi; gas, sed hospitum curam gere. Fideli ani cus sis fidelis holpiti.

Ne occasionem naetus hospitibus noee.

Hospitibus esse maxime frugi expedit.

354쪽

Hospes quietus esto, sic bene erit tibi . Nos est hominibus plus honorare hospitem.

Tacere,quam clamare plus decet hospitem. Peregrinus ipse fac peregrinos colas. Hospes futurus, hospitum cura gere. In iusiurandum. Ne te putes latere, periurans, Deum . Iurare, quamuis iure iures, effuge. In iram. Irae imperare noueris, quum sis homo. Ne celer ad iracundiam sis, sed piger. Nullum animus homini promptus irasci nocet Vitam beatam transiges, iram domans. Iram, libidinemq. cohibere expedit. Ratione motus comprime irarum truces. In multa pellit ira praecipites mala . Recte statuere nullus iratus potest. Iram sodalis,atque amici sustine. In liberos. Beata res est alete honestum filium. Felix secunda,cui sors est in liberis. .

Domuum columnae liberi sunt masculi. In doctrinam. Doctrina hominibus stabilis est possessio. Doctrina cunctos mollit, & mites facit. Aliena cernens cautus euasi mala. Et mentem habere opus est discentem litteras

356쪽

Qui litteras nouere,dupliciter vident . Doctrina vitam taculus humanam regit. Doctrina hominibus optima est possessio. Et rustici suspicere doctrinam solent . senes quoque aliquid discere in primis decet . ilDoctrina cunctis fert decus mortalibus. Qui litteras scit, mente plus etiam valet . . sIntus gerit reconditas sapiens opes.

Flagella tolle: quis rogo sapiens erit pQui litteras ignorat, haud videt videns. Pi eciosior sapientia haud posse illo. Sapientibus sociare; sic sapiens eris. Sapientia etiam est discere id quod nesciM . Sapiens primus sermonis inuentor fuit . Possessio opibus melior est sapientia. Discas ab illo,qui sapit, sapientia m. Sapientis est sua damna posse absconidere. Doctrina, nisi mens adsit, ut nihil valet

In admonitionem. Omnes monendis ceteris sapimus satis: Delicta porro nostra non agnoscimur. in In paupertatem. Nullos nocentes facere paupertas solet.

Inops est diviti probus melior malo. Diuitibus odi dona dantem pauperem. Haud quisque inopiam sei re, sed sapiens potem Desidia minime pauperes. segnes alit .

357쪽

Κακου

358쪽

, In fidem. Ne credere omnia omnibus passim velis. In auaritiam. Nediocritatem sequere , auaritiam fuge, i Ingens hominibus est auaritia malum .

Diues iuuare pauperes esto memor. N . Ditare ne propere, ne cito fias inops. Iniusta, fisus opibus, operari caue . t uFies egenus,quisquis es locuples iners . Nemo repente factus est diues bonus. De curiositate. Ne cu riose aliena scruteris mala. ,

Multi otium traducere in peius solent. Multa agere semper, atque ubique est noxium Multa agere multas implicat curas sibi .

In malos.

Etiam in secundis rebus est miser malus. Hominis mali consortium semper suge. Ratione prauus, atque iudicio caret. Indocile, pertinaxq. prauorum genus. Adamantinum est cor improbi,& flecti inscium Deformis esse malo, quam pulcher malus. Hominem malignum ubique dum vivis,fuge. Nemo fatetur se malum,quamuis malus. Pei uertitur natura prauis moribus. Malis adhaerens, ipse quoque fies malus.

360쪽

Nullum viri dona improbi fructum asseriant.. Vivensque, mortuusq. cruciatur malus. Malum velis habere, nec comitem viae. Malis amicus esse ne quando velis. Mores bonos colloquia corrumpunt mala. t Solent vocare pessimos bonos mali. Haud laeditur sermonibus bonus improbis. Bene vivere inter improbos quam est arduum Quam cuncta praeter improbos mores decent δDe attentione, seu parsimonia. 'Custodias nisi parua, perdes maxima.

Studio, & labori serua fiunt omnia . 'in silentium. Arctis ubique vinculis linguam tene. Celer ad loquendum lingua iacturam parit οῦ Acerbius coargues flentio. Tacere melius est quibusdam,quam loqui. verbosa multos lingua praecipites dedit. vel dic stentio meliora, vel sile. . silentium fit plurimis responsio. Lingua est malorum causa multorum loquax. Decet aut flere, melius aut aliquid loqui. Melius tacere quam loqui,quae non decet. Silentio est utilius in vita nihil. λAliquando melius est tacere quam loqui.

silere oportet in loco, in loco loqui.

SEARCH

MENU NAVIGATION