장음표시 사용
3쪽
5쪽
AVUNCULO SUO, ET AΜICO CARISSIMO,
ARΜIGERO, ANTIGUENSI, NECNON, VIRO CELEBERRIMO,
HOC OPUSCULUM, GRATO ANIMO, CONSECRAT
6쪽
7쪽
ORBUM, qui Scarlatina appellatur, D. CULLEN inter Exanthemata loca- it, eumque ita definivit: ' Synocha contagiosa,-quarto morbi die, facies aliquantum tumens ; simul in cute V passim rubor floridus, maculis amplis tan-Α dem
8쪽
dem coalescentibus, post tres dies in squa- mulas furfuraceas abiens; superveniente dein saepe anas arca. Sub hoc genere duae species recensentur
I. Scarlatina s sex, nulla comitante Cy
nanche. II. Scarlatina Unanchisa, Cum Cynanche ulcerosa.
His vero, ut nobis videtur, addenda tertia est :
III. Scarlatina maligna, Cum Cynanchemaligna. Hanc ultimam speciem sub titulo Cynan ches Malignae, ad Phlegmasias CULLEN retu lit ; eamque Pro morbo diverto, utpote ab diversis
9쪽
diversis causis pendente, a Scarlatina habet.
Utrum recte an non, multum inter Μedicos disputatum est : Hodie, autem, plerique RuCtores Consentiunt eum Unum eundemque
morbum esse ; et ex eadem specifica Conta-
gione oriri; variasque formas, symptomataque varia, non nisi pro aegrorum conditionibus, tempestatibusque Variis exhibere. CULLEN quidem signa propria, quibus morbi distingui possint, conatus est suppeditare ; frustra autem. Parum igitur interest, seu morbum sub nomine Cynanches Malignae, sive Scarlatinae, tractetur. Posterius antefero, quia mihi occasio erit, formam mitissimam morbi, qualis in his diebus, Vix aut ne ViX quidem, unquam observatur, describere.
10쪽
NULLIS anni temporibus tion sese ostendit Scarlatina. In autumno, Vero, Vel ineunte hyeme, maxime grassatur. Nulli aetati, seXUi, temperamento, parcit. Foeminas tamen potius quam viros, juvenes quam senes, debiles quam robustos, in Vadit. In aegriS, tempestatibusque diversis, prae se fert diversam
speciem ; nunc indolis adeo benignae est, ut nullis etiam medicamentis adhibitis, discedat; aliis tam ferox saevit, ut Cito hominem, de medio tollat. Eam Venturam praenunciant febrilia signa assicitur homo languore, lassitudine, dolore Capitis; postea erumpunt per totam superficiem Corporis maculae, parVde, rubrae crebriores,