장음표시 사용
2쪽
ad illam cum suo genere ineumdam atque colendam Pro n-isione naturae suae fertur. Solus
enim vitam degere nequit & se ipsum non nisi ope aliorum conservare potest; quia sinς hac periculis expositus, necessariis ad vivendum rebus destitutus S commodit, tibus atque deliciis omnibus semper privatus existeret. Ideo summus GRοΤius aliique cum illo primum juris naturae principium
socialitatem posuerunt, eo quod omneS, sua natura cum maximo instinctu trahuntur ad consortium inter seineundum,& in-1de a primordio in multifarias societates se contulerunt, ut vivant vitam securam at--ΕΠΩ ' et que
3쪽
que jucundam, neque Vita esset taedium Sipsa morte tristior. Exinde ortae sunt f miliae, gentes, ciVitateS, reSpublicae aliaeque societates innumerabiles. Quo autem arctior est societas , eo majori continetur securitate, gratia atque constantia. Arctissima autem est illa, quae inter amicOS comstituitur. Haec enim non Vi,sed amore continetur,ex quo si ut ossicia mutua non coactione, sed sponte ex interno instinctu &cum summa quadam delectatione impleantur. QuantOS vero habeat fructus amieitia Vera, certa atque infucata, dicere dissicilius est, Videre clarius, at dulciuS experiri. Quam sit necessaria nemo est qui nescit, ita ut non aqua, non igni pluribus locis utamur quam amiciS. Est autem illa, ut CI-:cEsto quidem inquit de Amicis. cap. VI. Omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia & caritate summa comsensio; h. e. consensus animorum & actionum atque bonorum necessaria ac jucunda communicatio. Hinc opportunitatra, quas
Vera haec atque perfecta, non Vulgaris illa,
4쪽
amicitia habet, sunt infinitae. Tales enim amici absentes adsunt, egentes abundant, imbecilles valent, in prosperis amicorum rebus gaudent, in adversis dolent, in necessitatibus succurrunt, in dubiis consilium dant, in periculis auxilium ferunt,opes communicant, VoluptateS augent, secreta . nostra reticen insolitudine dant solatium, in negotiis juvant, in injuriis defendunt, in adversis refugium praebent, nec in pericvilis deserunt. Talem inter se colunt amicitiam sinceram, Veram atque certam, MON.
ΜΕΤ. societatis socii praesentes & absentes, quae summa fide nititur, atque justitia &constantia conservatur. Et quia hae viremteS, quae Unicum fundamentum eorum Mmicitiae constituunt, non ad certOS regionis terminos alligantur, neque cum una gente conjunguntur, neque certae nationi aut religioni propriae sunt,neque cum cer . to hominum statu cognationem contraXerunt, ideo etiam haec societas in seligendis membris suis nullum habet respectum gen
5쪽
que hominum status, sed ex omnibus illos
tantum adoptat ubivis terrarum, qui sunt justi,prudentes,constantes,& fide super re- . liquos mortales eminent. Persoluto itaque pretio ad ferenda societatis onera leviori recipiuntur in consortium qui digni habentur, eX more solito, ita ut ad fidem soncietati praestandam sub vinculo religionisse obligatos pronuncienti Adstringuntur praeterea tribuS Votis ad observanda officia necessaria,utilia & excellentiae hominis prae ceteris digna, quae nimirum sunt:
Derelictisab omni humano auxilio opem fe re necessariam. Vota enim sunt media admonendi officii sui aptissima, quo ipso omnes, qui Deum timent, attenti redduntur ad actiones sitas, ne contra id, quod VO-verunt, impinganti Praecipua & singularia Societatis cum tempore S per gradus innotescunt, & quidem illi S aperiuntur, qui incorrupta fide probantur; illi contra, qui . violata nide justitiam laedunt atque ab ossiq
6쪽
ciis suis sine spe emendationis discedunt, aliquoties frustra admoniti iterum removentur, &binita solvuntur coniunctione. Distinguuntur Societatis huius membra symbolo quodam, quod Prudentia, Amore atque Experientia absolvitur, atque dissita ac ignota sibi invicem certis signis quoque a fiunt cogniti. Quod Vero praecipuum est,
per intimam quam excolunt amicitiam cinoperantur Omnes ad Optimum obtinendum finem,qui est sui & aliorum hominum cognitio. Student interiora sui intueri tanquam in speculo Glernam corporis fodimam, S per hoc Vitia dediscere per media, quae inpromtu habent,nec non Virtute,fideatque Veritate superare reliquos. Cognitio aliorum hominum illis maximos affert fructus per totam vitam. In id enim operam collocant, ut sciant discernere homines,bO- nos a malis, probos ab improbis, fideles ab astutis, Veraces a mendacibus, prudentes a
simplicibus, si ientes a stultis, & in hunc
finem occulta cordis reVelare norunt. Intelligunt enim characteres humano corpori impres-
7쪽
impressos ti ad legendas scripturas animum applicant in fronte ac facie cujusvis exaratas. quibus inibmae cordis propensiones revelantur ab invitis, & Modunt nobis quae quis egit, & quid acturus est, quid amet, & quid odio habeat. quo delectetur, & a quo
abhorreat, cujus rei capax. & cujus incapax sit. Iudicant socii de actionum humanarum eventu hono& malo. Praesentia discernunt & futura praespiciunt, atque praevident, quid eX Uno quoque negotio enasci possit. Eo ipQ autem intima verae sapientiae claustra rumpunt & ad occulta rerum abditaque negotia penetrRnt. Adscribuntur initia hujus Societatis Iosppylo Ista lis filio, qui maximus occultorum revelator extitit in Egypto secundus a rege factus. Propagata fuit haresapientia in suis posteris, inter quos Rex Salomon summa ejusdem cognitione instructus praedicatur, Ut etiam avium ac aliorum animalium voces intelle-Xerit ; Sap. VII. v. aQ. 2I. Regina deSaba ad tentandam ejuν sepientiam inter alia pueros & puellas uno vesti tu induere jussit,quos autem moribus statim in lavandis manibus discernebat. Diu latebat haec societas, sed revivixit demum,&in Germania quoque innotuit;& licet omnem ostentationis speciem effugiat & in de liciis potius habeat cancellis includi onerosa amplitudine haud infirmis, ut eo tutius delitescat; aequum tamen visum fuit membris, praesentem nunc sui notitiam facere, ad exitanda sinistre divinantium judicia, & ad calumnias male volentium removendas feliciter.