Christiani Wolfii ... Elementa matheseos universæ. Tomus primus quintus .. Tomus quintus, qui commentationem de præcipuis scriptis mathematicis, commentationem de studio mathematico recte instituendo, & indices in tomos quinque matheseos universæ con

발행: 1752년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

6쪽

CHRISTIANI UOLFII,

ELEMENTA

MATHESEOS

RA COMMENTATIONEM DE PRAECIPUIS SCRIPTIS MATHAMMATICIS, COMMENTATIONEM DE STUDIO MATHEMATICιν RECTE INSTITUENDO , ct INDICES IN TOMOS QTIN a MATHESIOS UNIUERSAE CONTINET

EDITIO NOVISSIMA,

MULTO A CTIOR ET CORRECTIOR.

8쪽

RomT tandem Tomus Quintus novae Editionis Elementorum nostrorum Matheseos universae, qui dudum lucem adspexisset, nisi alii labores aliaque impedimenta indeclinabilia moram injecissent. Equidem nihil restabat

quam recensio Autorum, qui Mathesin vel suis inventis, vel scriptis illustrarunt, quam adjeceramus tam Germanitae Elementorum Matheseos, quam Latinae Editioni; una cum Indice in quatuor Elementorum horum Tomos : ne tamen nimis sterilis judicaretur mus quintus, addere lubuit Commentationem de Studio mathematico reddi instituendo. Primo igitur loco sistitur br vis Commentatio de praecipuis Scriptis mathematicis. Omnia accensere nec potuimus, nec recenseri consultum fuit. Reccis suimus

9쪽

Qimus ea, quae ipsimet possidemus, & pauca quaedam, quae

aliunde nobis nota sent. Hanc Autorum notitiam abunde issicere credimus ei, qui vel se totum Mathesi dare, vel ejus aliquam partem sibi quassi propriam reddere decrevait. Et quoniam singulis adhuc annis scripta mathematica prodeunt, unusquisque, cui volupe fuerit, hanc recensionem facile continuabit. Qui vero Mathesi tantummodo operam navare voluerit, ut non modo divinae hujus scientiae compos fiat, verum etiam intellectus eum persectionis gradum conciliet, ut eodem in omni cognitione reliqua rite ac prompte utatur ; ei abunde satisfacient sola Elementa nostra, ut nullo

alio librorum apparatu indigeat. Quodsi autem quis in alia qua ejus parte ulterius progredi voluerit; ex commentatione nostra facile videbit, quem vel quosnam sibi eligere debeat

duces , ut voti sui compos reddatur. Ceterum cum nemo

Autorum sibi proposiuei it, ut eam omni perspicuitate explic ret , quam tyro merito desideravit, ac demonstrationes daret consummatas, quas in Logica appellamus; suademus serio nequis ad lectionem aliorum Autorum accedat, antequam nostra sibi familiaria reddiderit. Verendum enim, ne confundatur,

& perplexitate desertor studii utilissimi efficiatur. Si quis, s

lius intellectius perficiendi gratia, ad Mathesin animum apis pellit, is vel in Elementis Arithmeticae, Geometriae hiemen taris & Trigonometriae plane subsistere, vel ex ceteris addere potest, quae maxime sunt ad ipsius palatum; modo sibi Gaveat , ne negligat eas disciplinas, ex quibus demonstrandi principia petuntur, nisi haec tanquam certa sumere voluerit, etsi eoium evidentiam non perceperit. Et qu*nam hic o serva

10쪽

servanda sint, ex Commentatione de Studio mathematico recte instituendo haud difficulter addiscet. Secundo loco hic comparet Commentatio de Studio mathematico recte instituendo. Non omnes, qui eidem sese do. dunt, eodem fine ad ipsum accedunt. Quamobrem nostrum fuit, non idem singulis dare consilium; sed potius pro diversitate finis diversa. Equidem Elementa nostra eo modo concinnavimus , ut singulis satisfaciant , quocunque tandem

animo ad Mathesin accedant; cum tamen omnibus non conveniant omnia, indicandum omnino erat, quaenam omitten

da sint , quaenam praetermitti minime debeant, & quomodo in iis percipiendis sit versandum, prouti unusquisque hunc vel alium finem sibi proposuerit; quamvis iis, qui sciendi cupidine flagrant, & in Philo phia aliisque scientiis cum laude

versari voluerint, commendanda sit lectio integrorum nostr rum Elementorum. Ea sane hoc modo conscripsimus , ut

haud multo temporis spatio integram Mathesin addiscere liceat, ac deinde qualibet ejus parte ulterius progredi detur. quam tum libuerit. Cognitu nimirum utilissima & quae ad ulteriora viam sternunt, cum primis principiis ita connexa sunt, ut ideas maxime adaequatas ex his Elementis haurire & ex aliis operibus petenda cum iisdem connectere liceat: id quod etiam in operibus nostris philosophkis eadem methodo conscriptis intendimus. Neque enim alia datur via, qua ad certam &solidam rerum cognitionem perveniatur. Etsi autem Mathesis multas afferat utilitates ad felicitatem generis humani promo-Vendam , ut adeo digna sit, quae excolatur; non tamen hinc recte insertur, eam omnibus omnino esse addiscendam, qui

' a studiis

SEARCH

MENU NAVIGATION