장음표시 사용
1쪽
semper lauditas oriundam, & xuctoritate tuendam , atque ab injuriis vindicandam putaverunt.' Atque his de caussis ma ores nostri in Comitiis legem de ea doctrina colenda . sancteque retinenda tam saepe tulerunt , ut vix fere alia res ulla fuisse videatur, de qua tant .pere laborarint. Iam usque ab anno ΜCC xum. qui annus ab excessii Sanctissimi Praeceptoris quartus fuit, ex Comitiis Mediolanensibus mistas in Angliam fuisse constat quaesitores de contemta ab nonnullis S. Thomae doctrina. datis severe in contemtores animadvertendi mandatis. Proximo autem anno Parisiis res ipsa perpeta a lege sancita est: tum anno MCCLxxxvi. mitiis item Parisiensibus admonitione XII constitutum fuit, ut si quis umquam nostrum aliquid contra Thomae sententiam affirmare eia set ausus, poenas luere cogeretur, & docendi munere privaretur , neque ei deinceps docere, nisi universi ordinis Ma- cistri, aut Comitiorum decreto, liceret. Quae lex consequenti
. tempore & creberrime repetita , ut anno Μ C C C I X. Caesaraugustae ordinatione II, ut anno MCCCxIII. Metis ordinat. VIII.
. quo tempore nondum Thomae religioses honores Ecclesia decreverat: ut Cistarici ordinat. II. anno MCCCXXIX. h est anno
post illius nomen Sanctorum vimrum fastis adscriptum sexto:& quum Ecclesiae in eum pietas , ac religio majorem in modum continenter amplificaretur . eadem lex novis poenarum accessionibus confirmata est . Itaque Avenione anno ΜDLXI.
confirmatione V. decretum fuit . ut S. Thomae dogmatum desertoribus quivis gradus honoris in perpetuum adimeretur. Ruris sum Parisiis anno MIMx I. ordinat. VI. poena graUioric culpa est indicta. Denique Bononiae anno MDCxv. Capite , quod pro resermstione Studiorum inscribitur , privatio etiam aritiva , ct passiva Cocis adjecta est. Ac leges hae omnes , poenaeque legibus iisdem decretae. Consequentibus porro, fereque perpetuis Comitiis
Sed quoniam aut ignoratio harum legum, aut certe spes impunitatis alere jam sertur nonnullorum temeritatem : has dare litteras constituimus. quibus non modo earum legum memoriam revocaremus. sed vobis etiam universis significaremus, certum omnino Nobis . planeque deliberatum esse easdem leges tueri vigilantia, & severitate , atque in hanc maxime rem contendere omnes nervos auctoritatis nostrae. Ita Dissiliaco by Cood e
2쪽
Itaque colligentes nunc uno loco ea , quae diversis temporibus , variisque Comitiis sapientissime a Patribus decreta , di provisa sunt, hoc primum jubemus, atque interdicimus, ne quisquam omnino homo nostri ordinis , quocumque sit loco, aut dignitate , audeat sive privatim , sive publice tueri , aut probare sententiam ullam ab S. Thomae doctrina , sensuque
alienam, aut quae cum eadem doctrina non omnino consentiata
Quod etsi universim de quocumque quaestionum genere praescruptum accipi velimus , imprimisque de theologicis rebus; dis in 'te tamen, ac plane peculiari ratione de iis praecipimus , quae sunt de divina gratia , adeoque de scientia, ct υoluntate
Dei, de praedesinatione, deque ceteris controversiis , quae cum quaestionibus de gratia nexae, colligataeque sunt, quaeque Th misticae Scholae veluti summam continent, ex perpetuo Ecclesiae sensu , atque ex veterum Patrum . imprimisque ex S. Augu- 1lini doestrina conflatam ; ab Angelico quidem Piaeceptore praeclare explicatam , & constitutam ; a majoribus autem nostris semper sine ulla studii intermissione retentam, & opportunissimis temporibus egregie propugnatam . . Atqui mentem, sonsumque S. Thomae non eum quidem dicimus, quem suo quisque arbitratu, ac judicio statuat; qua ratione nonnullos eo esse progresbs videmus, ut quum ad verasas, repugnantesque S. Thomae dodtrinae opiniones induxerint, eo nihilominus auetore gloriari pergant: sed eum dicimus, qui communi Thomistarum , imprimisque mitrorum , sententia ex S. Doctoris verbis , serieque, & colligatione doctrinae conclusus, atque expressus est. . Qua ex re sequitur, ut in iisdem controversiis de gratia
nostrum singulis non modo vis,& essicacitas gratia omnino nativa, atque , ut appellari consuevit . ab intrinseco ; Verum
etiam explicandae rei ratio illa tenenda, & propugnanda sit, quae ex phsica praemotione ducitur . Neque iὸ ita majores de-ςrerunt , neque vero ita nunc ipsi jubemus , quasi rationes alias a doctis , Catholicisque viris , iisdemque ab scaci item ab intrinseco gratia stantibus defensas notare velimus; quas co tra carpi a nostrorum quoquam non patiemur, quum nullo sint Ecclesiae judicio improbatae : sed fungimur ossicio nostro , ut maneat constanter in Ordiae ea doctrinae descriptio, quam ab
Angelico Magistro , eodemque fidelissimo imprimis Augustini
3쪽
H discipulo , acceptam majores nostri diligentissime , integerrimaque fide coluerunt, cujusque praesidio ita in rei dissicillia
ine traditatione versati sunt, ut & rei sumnam egregie defenderint , & quamlibet suspicionem erroris non modo ratione , sed etiam Ecclesiae publico judicio repulerint . . Iam vero ut in disputationibus de divina gratia ; ita in ex- lplicanda morum disciplina, quod alterum eth potissimum caput Thomisticae Scholae, singularem ab nostris fidem exigimus,
exquisitumque studium S. Τhomae doetrinae: ut, quoniam pars haec Theolraiae omnem agendae vitae rationem continet , ex qua . isalus sempiterna animorum pendet, ad quam ex instituto Or- :dinis partim Sacrorum , imprimisque poenitentiae , administra- ltione, partim concionibus, partim tradenda doctrina, & co siliis expediendis mortales reliquos dirigere, & insormare de-hent , habeant muneris tam difficilis, tamque gravis tuto , ac praeclare exsequendi expeditam facultatem. Non enim seren- ldum est, ut, quum habeant divino beneficio domi, quem sequantur, moralis scientiae Magistrum divina Coluntatis interpretem , do strinamque ejus, quam teneant, sanam, incorruptam, ituram , ct sine ullo prorsus errore conscriptam, quam possnt in ense pede decurrere b) , hanc temere deserant, & committant sua culpa, ut Cum sua ipsorum, aliorumque pernicie in alterutram sortasse partem imprudentes declinent, ut aut chri- istianam vivendi severitatem ab Evangelica , & Ecclesiasticae institutione revocent ad consuetudinis libertatem , licentiamque sentiendi; aut immoderata praeceptorum acerbitate homines a cultu virtutis abiterreant. Atque huic quidem gravissimae rei majores nostri ut semper sua sponte singulari cura, ita anno MDCLv I. voluntate etiam Alexandri VII. P.M. consulue- runt; qui Pontifex, quum haberentur Romae eo anno Comitia lnostri ordinis, Patribus in mandatis dedit, ut in Astis Combliorum legem de ea re rursus c scriberent, utque ab iis , qui
ρυ. xyo. Clemetris XII. BENEDICTI autem XIV.Lcum vide in Actis capit. Gener. Oae.
4쪽
in ordine maxime idonei existimarentur, libros de moribus ex ρυeriori, o tuta S. Thoma doctrina ca) componendos, vulga
Quod si erit nihilominus inventus aliquis , qui contri
facere , aut omnino loqui non vereatur , ei jam ab hoc tempore poenas omnes denunciamus legibus. quas supra commemoravimus, sancitas ; eumque propterea continuo de quibuslibet sive muneribus, sive honorum gradibus in perpetuum dejectum , Omni spe restitutionis , omnique in posterum tempus cujuslibet in Ordine muneris , aut honoris capessendi facultate prorsus ademta ; N activa , ac pasi a voce privatum ; iisque poenis obnoxium , quae graviori culpa lege sunt constitutae , edicimus, ac pronunciamus; idque ita, ut his poenis, nonnisi universi O dinis Μagistri, aut Comitiorum auctoritate , abselvi possit. His autem mandatis, hisque castigationibus non eos s lum, qui domi vivunt, & Scholas ordinis tenent; verum illos quoque perstringimus, qui laris versantur , & in Semina riis, Universitatibus, aut Gymnasis quibuslibet munus doce di gerunt. Ac reminiscantur hi quidem, non sua ipsorum causiis omnino, sed propter Thomisticae disciplinae existimationem se potissimum ab Episcopis, virisque Principibus Scholis fulta praesectos ; neque vero Magistros Ordinia potestatem illis secisse suscipiendi muneris, ut desererent, si vellent, S. Thomae doctrinam, sed ut cum Reipublicae utilitate, & cum laude O dinis propagarent, numquam iacturos, si munere abusuros putassent.
Ne vero quis aliqua ejusmodi spe ducatur , fore , ut clamst , si deliquerit: eorum, qui primas in Scholis ordinis obtinent , sive Regentum, sive Lectoruin Primariorum , sive alio quovis nomine appellentur, partes esse decernimus, si quis in hac re quid deliquerit, ad Nos per litteras continuo. dissime eque deserre: quod si ipsi Scholarum primi peccarint, dei tionem ad eos pertinere , Mi eis fuerint loco proximi: quiLquis autem hoc deserendi ossicium praeterierit, eum non solum dejiciemus de munere, quod Nobis non fuerit dicto audiens; sed praeterea castigabimus graviter propter peccati tacitam
ca Vide Definitoris lolaui eorumdem comitiorum Epistolam, qua edita est ab Iu.
5쪽
consensionem. Prioribus quoque Provincialibus mandamus, item-oue Congregationum Vicariis , ut in obeundis Piovinci 1ium suarum , Congregationumve Coenobiis in hanc rem peculiari Euclio inquirant, tamque in eos, qui seris, quam qui domi docent ; & quae inquirendo repererint, Nobiscum communicem Denique sic universim praedicimus, ac pollicemur ; nullam Nos vigilantiae partem praetermissuros, quin quae agantur , α quemadmodum res procedat , fiamus quam diligent issimo certiores ; deque iis potissimum locis, & hominibus attentius inquisituros, de quibus fuerit injeista suspicio, aut in quos visa fuerit facilius posse cadere; cognitos autem , judicatosque sic
tradiaturos, ut eorum poena reliquis exemplo, magnoque, ac
perspicuo certissimae voluntatis nostrae indicio esse possit. Verum quamquam constitutum est Nobis leges , quarum Nobis custodia una cum ordinis regimine commitia eth, impune violari numquam pati: Optamus tamen vehementer, ut apud carissimos filios nostros plus ratio Valeat, quam poenae metu S; N paterna benevola hortatio, filiorum obsequio , praeoccupet, tollatque omnes caussas adhibendae animadversionis. Pro hac igitur benevolentia, lenitateque animi nostra; simul ut nota modo pauci illi, siqni sortasse fuerint, qui levitate, atque imperitia deseruerint ossicium suum , jam ratione adduisti redeant ad bonam mentem, sed S. confirmentur reliqui omnes in sententia , & fide: hortamur etiam atque etiam universos vos, Fratres, ut reputetis diligenter vobiscum ipsi, cu)us modi doctrina vobis sit ad sequendum proposita , eademque quantum semper existimatione , atque utilitate creverit. Non enim ignoratis , S. Thomain ingenii facultate natura , atque exercitatione excellentem , & incredibili praeditum memoriae vi, legendi autem, meditandique perpetua assiduitate usum , ex Cerintissimis sontibus, hoc est ex Sacris Scripturis, ex Pontificum, S Conciliorum decretis, exque Patrum operibus disciplinam universam hausisse, quam via , & ordine luculentissime tradidit;& dissicillimos quosque ad percipiendum locos divinitus potissimum illustratum expedivisi e . Atque Ecclesia quidem, cujus judicio Doctorum auctoritas artii manda est, non solum , quae
ab eo sunt scripta, magnifice praedicavit, & Christianis hominibus singulari studio commendavit; verum ipsa quoque plurimum semper ejus auctoritati tribuit. Et quum illustria testimonia Dissiliaco by Gorale
6쪽
monia. Pontificum Maxinwrum, & Synodorum Opcummaicarum exempla sint magno numero, memoriam imprimis repetite Tridentini Concilii; quo in Concilio decreta pleraque de Re lugione sic fuerunt condita . non ut sententiis modo ex libris San-At Thomae depromtis , sed ut ipsius fere verbis saepe Canonea contexerentur; quum ad eum quidem Patres tamquam ad θ-dium lapidem, Illud ambiguitatis , aut controversa sui t exor- eum, communibus votis reserendum existimarent a ) ; eorumque temo esse videretur , cui religio non esset, quum de Fidei dum tibus ageretur, a Thonis sententia wI latum tinguem recedere, aut ab illa pro υocare b) . Porro autem vos quoque ipsos respicite,& cujus ordinis alumni sitis, quibusque majoribus successerutis, consderate. Vivitis enim in eo Ordine , cui Deus Opt. Max. singulari providentiae consilio ad communem Ecclesiae utilitatem tantum Magistrum dedisse existimatur; vivitis autem post eos patres , qui retinendae , tuendae , ac propagandα S. Thomae doctrinae constantia, fide, studio & maxima commoda in Rempublicam intulerunt, & ipsi ordini eam . quam obtunet, gloriae laudem perpetua nurum doctrinae consensione po pererunt, effeceruntque , ut, quum multi in omni memoria Thomisticae disciplinae cultores fuerint, & sint continenter Plurimi, propria tamen semper laus ham fuerit Praedicatorum. Agite igitur , dilectissmi, quando via est vobis constituta, qua in rebus gravi stimis Iuto reriemini, vobis Metipsis etiam atque etiam gratulamini; & Angelici Magistri doctrinam, quae selidam vestram gloriam continet, amate , & Colite . Huic date opei alii assiduam , ac diligentem , ut possitis vim, & pondus sententiarum comprehendere animo; ne . quod nonnullis usu- venit, si superficiem veluti tantum doctrinae attigeritis, nihil haereat, & leritate animi ex rerum ignoratione prosecta , a praeclarissimis institutis caeco impetu, tamquam tempestate d lati , divellamini. Quae praecepta si tenueritis, habebunt prosecto in vobis, ut semper in vestris majoribus habuerunt, Ecclesia quidem idoneos administros, fideles autem alumnos Ordo , verique nominis discipulos S. Thomas. Nos
a Ioannes Gallius in oratione ad Patres Concilii Tridentini anno is63. liabita, quae extat Cin . Couosior. I albet , Hieronymus Uielmius , qui Couellio Tridentino Episcopus Argolieensis intersui M. I. de P. Thomae Minnatis doctrina, σIcriptis, pag. 3ss. Mιγ. Vene . an. 1 7so
7쪽
Nos denique parati animo cxsequi rebus ipsis , quum opus suerit . quae nunc praecipiendo, hortandoque persequuti sumus; ut nullus cuiquam excusandi locus relinquatur , mandamus Pr vinciarum, Congregationumque nostrarum omnium Praesidibus, ut, quum litteras has nostras acceperinx, earum singula exempla ad Piaesides singulorum Coenobiorum mittant; Praesidibus autem ipsis Coenobiorum jubemus , ut acceptum exemptur quamprimum ad mensam publice recitari faciant , ac deinceps porro quotannis initio quidem Scholastici anni quibus in Coenobiis sunt Scholae; in quibus vero nullae sunt, infra octavam Thomae : quod si praetermiserint, aut neglexerint, sciant se ab officio absolutos sere . Eos autem, qui in externis Scholis yersantur, neque in Coenobiis degunt , a Provinciarum , Conis gregationumve Praesidibus, quorum in ditione sunt, de his nostris litteris certiores fieri volumus. Valete, dilectissimi, &Nos, Sociosque nostros Sacrificiis, P precationibus vestris commendatos habete. Datum Romae in Conventu nostro S. Mariae supra Miner
