Theologicarum institutionum compendium, Clementis Moniliani card. Arae Coeli. Catalogus omnium contentorum in hoc volumine. De Symbolo Apostolorum. De Sacramentis. De Praeceptis diuinis. De Consiliis euangelicis. De Oecumenico concilio. Cum indice co

발행: 1562년

분량: 532페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

ΤΗΕO LOCI CARUM

CARD. ΛRΛE COELI. Catalogus omnium contentorum in hoc volumIne. DE SYMBOLO APOSTOLORUM. Og SΑe RAMENTIS. DE PRAECEPTIS DIVINIS. DE CONSILIIs EVANGELICIS. DE OEcvMENICO CONCILIO.INDICE copolissimo omnium dicenJorum

4쪽

CLEMENS MONILIANVS CARD. ARAE CAELI

Piis & Catholicis Lectoribus.

N T E R innumera huius nostri seculi aduersa, quibus iusto Dei

iudicio premimur,nihil animum meum magis torquet, si quod C histi Nauem videam ita fluctuari, ut nisi Gubernatoris numen adsit , non procul sit ultimum naufragij periculum. Paucis enim ante annis ambulabamus in domo Dei cum consensit,in qua non versantur nisi unanimes, & qui uno ore benedicunt Dominum: cum fuerit in ea una fides, unum Baptisma , terra fuerit uniusda-bij, oc Nultitudinis credentium esset cor unum, & anima una. Idipsum dicebamus omnes, idipsum sentiebamus, idem sapiebamus, uno ore honorificabamus Deum,& pntrem domini nostri Iesu Christi. Nunc nusquam desunt, qui hunc piorum co- seruum,& unanimitatem frangant, & qui praetergrediantur Veteres terminos quos posuerunt patres nostri, quiq; eorundem Patrii,& Matris Ecclesiae statuta transgrediantur, & confundant. Id adeo contra Augustini sententiam, qui tunc inquit a nobis fidei limes defenditur,ctim termini,quos posuerunt sancti Patres obseruatur. Hoc vero tempore usq; adeo Viget impietas, eaq; tam longe, ac late grassata est, ut iam non inter populares homines sese contineat,sed ipsos etiam ecclesiarum Antistites implacabilibus odiis inter se committat. Ac recentes haereses quas ut inquit Apostolus necesse est esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant ita oblunt Ecclesiae,& Christi fideli s tantum asserunt detrimenti,ut nisi praesens adhibeatur remediu, in errorem si fieri possit inducantur etiam electi. Atque ea cum ita sint, non tameexpedit haereses,& haeresiarchas disputationibus, ac legis contentionibus, aggredi sanare, quippe quos eiusmodi controuersiis ali, in diesq; augeri videmus . Vnde G atianus Imperator aequalis temporum beati Hieronymi, de fide disputari prohibuit Adixitq, , ut omnes Imperio subditi, eam retinerent religionem, quam Apostolorum Simmus beatus Petrus tradidisset,& Damasus Romanus Episcopus custodisset. Neque tamen haeretici ut Augustinus docet) permittendi sunt,ut laxatis habenis in profundum labantur malorum,& suae relinquatur libertati: sed inuiti etiam ad salutem trahendi sunt. Clim plane constet Israelitas tergiversantes & murmurates, a Deo duris flagellis fuisse cohibitos,& in terram promissionis inductos .Neque Pauli is est permissus sua uti mala voluntate,qua Ecclesiam insectabatur. In scripturis quoque sanctis admonetur pater,filium non modo duris corripere verbis, sed &cius latera tundere,vi domitus ad bonam dirigatur disciplinam: hac de causa negligentes corriguntur pastores,eisq; obiicitur quod errantem no reuocauerint Oue,& perditam non inquisiverint. Si igitur modis omnibus errantes reuocari,& perditi quaeri debent, voluntati Domini obsequuntur ij, qui pro munere sibi mandato, oves ad ovile Domini,& ad salutis portum reuocare student: melius enim erratibus est resipiscere,& Ecclesiae unitati restitui,quam in profundum maloru prolapsos,sententiam, contra eos, qui piorum consensum, & Vnanimitatem perfrinsunt, a Deo per os prophetae latam,experiri,quae dicit. Veniat mors super illos,& descendant in infernum

5쪽

infernum viventes t ut usi venisse legitur Chore, Datan,& Abiron, qui schismati

auctores facti, vivi ad insernum descenderunt. In qua re cum beato Cypriano gloriari possiimus, quod non nos ab illis, sed illi recesserunt a nobis: perperam enim scripturam interpretantes,alienati sunt a nobis. Pori o non in legendo ut ait Hi ronymus) sed in intelligendo scripturae consistunt: non in stripturarum verbis Eua- gelium est,sed in sensumon in superficie, sed in medulla: non in sermonum selijs,sed in radice rationis . Ea enim mete praediti esse debemus,ut in iis,quae didicimus, permanendum esse putemus. Didicimus prosecto ab ea, quae firmamentum est, & c lumna veritatis, Ecclesia. In illius denique interpretatione,definitioneq; nos acquiescere, neque fluctuantes omni doctrinae vento circumagi,oportet:ctim, ut ad Pauli lucernam legimus, deuitare profanas vocum nouitates, quas consensui sancte catholicae Ecclesiae contrarias esse constat, iubeamur. Si enim recentes accipiantur opiniones, necesse erit sanctorum patrum fidem, aut totam, aut magna ex pal

violari. Deploranda prosecto sunt tempora nostra,quibus videmus terram et Esaias praedicat) Idolis plenam,& opera manuum ipsorum ab impiis coli. Vbi p cr Id la catholici doctores dogmata veritati contraria interpretantur. Quare Augustinus, postquam de simulachris manu factis pleraque dixerat: Est inquit alius simulacrorum deterior error,quo phantasmata sua colunt:& quicquid animo errante cusuperbia,& tumore cogitando imaginati fuerint, religionis nomine obseruant. Per deos istos alienos doctores sancti, errores ab ecclesia separatorum intelligunt: quos propterea spargi nonnunquam patitur Deus,ut constantiam nostram probet in te diligendo,& lanae doctrinae adherendo:& ut unusquisque quam tenax,fidelis , ac fixus catholicae fidei sit amator, appareat. Neque enim .haereses istae, quae nunc Ecclesiae Dei tantum cxhibent negotij,nouae omnino sunt,quippe quas magna ex parte mille ab hinc annis confutatas scimus. Neque vero tempora nostra ita deplorata sunt, ut desiperandum sit, Deum,aliquem tandem finem tot dissidiis impositurum, & Ecclesiae litae pacem redditurum,qua ad optatum quietis portum aliquando p ...it peruenire . Bonum interim decet rectorem, ut ex sua infirmitate, aliorum infirmitatem pensans,magis mansuetudine studeat ab erroris laqueis homines eripere, quam per rigidam seueritatem in foveam perditionis impellere. Nam prius lenia oportet adhiberi vulneri medicamenta: quae cum nihil proficere intellexerit, tunc acrioribus uti debet remedijs:& partem insectam, s res desperata fuerit,resecare, ne totum inficiat corpus. Hoc enim imitari debent ij,penes quos est potestas haereticos puniendi. Deberent enim prius haereticorum laesas sanare conscientias:& tandem quod sanari non potest,dolenter resecare. Hunc modum contra haereses,& haereticos obseruare volui adhibendo ad Saluatoris nostri exemplum, eorum infirmitatibus pham maca lenietia,quibus eoru morbi,& impietates facile curari possint:cum Christiane charitati non conueniat, haereticos primo cogressia columeliis afficere,& nullis omnino tetatis remedijs e vita tollere. Si vero in tantum prosendu malorum venerint, ut desperanda sit eoru ad veram religione resipiscentia,tunc grauioribus utedum est cauteriis. Postsi electus fui Cardinalis,ne in domo Dei pane comederem otiosus,

ruauis continuis infirmitati, grauarer,& publicis negotiis assidue distinerer, noluieesse officio homines purgandi, illuminandi,& perficiendi quod a nobis huius loci dignitas postulat, eo tempore maxime,quo impij vigilatissimi sunt, ut catholicos superstites ad suam impietatem perducant. Atq; utinam Christi fideles,ijq; pcipue, quoru munus est reddere ratione poscentibus de ea,q in nobis est,fide,& spe, latam adhiberent

6쪽

adhiberet diligentia in suis,& alioru moribus coponendis,optimisti; institutis insem

mandis,ac Christi mebris in vera religione firmandis,quantu impij in moribus co rupendis, & impietatibus suis ditandedis ac pertinaciter defendendis. Igitur quae spiritualis exercitij cauis,& ad coismados catholicos viros in ea religione,quae vera pietas est,& ad nos attrahedos eos,qui a veritate deuij sunt,& ad mebra pcisa C hriasti corpori annectenda,ex sacris literis,& orthodoxis doctoribus collegi,inserius e ponam . Si .n. Ecclesiae Dei praestare non valeo multa, multa tamen cum fide & syncero corde ad utilitatem Ecclesiae,non in sublimitate sermonis, nec in persuasibilib' humanae sapientis verbis, sed in ostensione spiritus praestabo quod potero. Et si non inunera digna hoc honoris gradu,cum paupercula tamen vidua in Gazophylacium Diti ponam aera minuta duo. Vertim,ne dum falses alioru errores exagito, in alique ipse ex incuria,aut ex iFnorantia incurra: illud in primis testor,& testatu semper esse volo,me nolle unqua ab ea fide,qua catholica & Romana tenci Ecclesia, discedere. Quo d si forte aliquid simile in psenti Compendio nostro deprehendatur,non ex industria dictum elle volo,sed per inanimaduersione,aut ignorantiam ab homine, qui errare potuit, elapsum: & iam nunc pro recantato haberi peto. Dicam etenim cum Augustino,quod errare potero,sed haereticus nunquam ero. In quinq; igitur libros has nostras Theologicas institutiones partiti sumus,quibus quicquid ad instituedos catholicos, reuocago'; impios ab errore,opus esse existimavimus,ssiligcter coplexi sumus: speramusq; in his, neq; infirmis curatione,neq; sanis pseruationem,defiitura. Primu locum tenebit institutio de fidei Articulis,sive de Symbolo,quod est fidei regula,quo libro omnis mentis caecitas expellitur, & no modo christianus instituitur, sed & remedia cotra haereses insurgetes,pponuntur. Altero libro agitur de medicina sacrametorti,quibus no modo homines militiae Christi adscributur, ac Dei filij efficiuntur adoptiui: veru & armis spiritualibus comuniuntur,q & cosilia destruunt,& omne altitudinem, extollentem se aduersus stientiam Dei. Ad suavem tandem odorem praeceptorum Dei serimur, ut in eius Ecclesia laeti, illi serviamus, atque in dies proficiamus,donec Occurramus Omnes in Virum perseAum,in mensuram plenitudinis Christi. Porro professionem Symboli praeponendam esse caeteris, ostendit beatissimus Paulus. Accedentem, inquit, ad Deum oportet credere. Et propheta Esaias.Nisi credideritis, non intelligetis. Vt ergo intelligentiae aditus pateat omnibus , primum symboli prosessio proponitur,in qua fidei catholicae sundamentum super quo Ecclesiae aedificium surrexit constructum manibus Apostolorum,& Prophetarum,continetur . Idq; mirabili breuitate sermonis: vi de hac summa diuini dogmatis beatus Paulus non immerito dixerit,Quia verbum abbreviatum secit Dominus super terram . Et quoniam tota virtus passionis CHRISTI in applicatione sita est, ut scilicet eius gratiae, quam nobis in ara Crucis moriendo promeruit CHRISTUS, participes fiamus: dignatus est ipse post se secramenta relinquere, quae suo verbo,& promissione firmauit, ut sciremus per illorum legitimum usum, fructum illius passionis nobis efficaciter,& certo communicari. Potuisset quidem ille sine omni visibili Erma gratiam suam nobis donare, ac nostras sanare infirmitates : sed quoniam carnales sumus , & ad spiritualia percipienda admodum tardi, iccirco fragilitas carnis sub serma visibili reparanda, incitanda, erudienda , Buenda , & conBuenda erat. Sunt enim a Saluatore nostro noui testamenti Sacramenta primum instituta, ut sint certa,&efficacia signa voluntatis, & gratiae Dei;& erudientia nos, ut quod soris in specie visibili explicari

cernimus

7쪽

cernimus,intus per Dei virtutem effici credamus. Tertium locum explanationi D calogi non temere dedimus, secuti ordinem quem res ipsa, & Ecclesiae institutum requirebat. Quippe quod Decalogus regulam diuinam plane praescribat, ad quam credentibus,& sperantibus in Deum tota vita dirigenda est. Quartum locum obtinet institutio de Euangelicis Consiliis. Consilium enim differt a prςcepto,& est pei suasio melioris boni:ad quod non tenemur:ctim ut ait Ambrosius consilium invitet voluntarios, preceptum vero astringat etiam inuitos. Vbi enim praeceptum ibi lex, ubi consilium ibi gratia: quod etiam maioris mercedis est, ut inquit Hieronymus . Consilia etiam ad perfectos pertinent, praecepta ad perficiendos. Per praecepta enim declinamus peccata:per consilia,occasiones peccatorum. Ad praecepta obligamur ex debito:ad consilia,non nisi ex voto. Merito igitur post praecepta subiacimus c'liliorum explanationem, cum unusquisque antequam efficiatur perfectus per consil perficiendus sit per praecepta. Ad extremum annectitur de oecumenico Concilio breuis enarratio ,& merito .Quia si quis fidei articulos contempserit, nolueritq; eis credere : sacramentaq; , quae sunt animae medicina, aut percipere neglexerit,aut negauerit, vel esse a Christo instituta , vel ad salutem necessaria : diuinit l, parere recusauerit mandatis , atque Euangelica consilia contempserit :rebellitql ecclesiae extiterit, & Sacerdotis imperio,per Concilium ipsiam Cecumenicum, eiusq; decreta, Vti contumax, pertinax, & impoenitens puniatur,& anathematizetur,ac gladium habenti pro modo delicti punicdus tradatur. Nihil autem fuit quod ad tantarum rerum plenam eXplanationem pertineret, quod non attigerim; quae omnia,vel ex sacris utriusque testamenti literis,uel ex Ecclesiae & Apostolorum traditionibus,vel eX antiquis sactis patribus, aut ex praecipuis scholasticis Doctoribus, vel cx oecumenicis cociliis, vel etiam ex recentioribus catholicis scriptoribus,comprobantur. Praetermisi,nec immerito,legis contentiones,cum Paulus mandet Tito' si fas quaestiones,contentiones,& pugnas legis deuitet. Quod reliquum est,catholicorum plincipuin munuS erit eoS, qui haeretici, & impoenitentri per ecclesiasticum iudicem declarati fuerint, & Ecclesiae tutela destituti, animaduersi nis leueritate, in Iulcepta semel fide, continere. Vt autem hoc quod optamus facilius iidem principes assequantur,omnium piorum est, Deum comprecari, Ut eosdevna cum sanctissimo Domino nostro,qui muneri suo nullo loco deest, quo Ecclesiae catholicae sibi merito commisis, unitatis vinculum pariat: diu incolumes seruet.

8쪽

- . . . l ...

9쪽

' - a IC H A E L Ghisterius miseratione diuina tituli.S. Sabinae.S. R. E.presbyter Cardinalis Alexandrinus vulgariter nuncupatus,contra haereti-

caria prauitatem in tota Rcpub. Christiana summus Inquisitora sancta Sede Apostolica specialiter deputatus. Vniuersis omnibus,& singulis Typographis , ad quos praesentium notitia peruenerit, salutcin in Domino, & sancti Spiritus consolationem. Noueritis qualiter ReucrendisL ac Illustriss Dominus meus D. Clemens de Olera .it. S. Mariae de Aracaeli .S. R. E. presbyter Cardinalis, nosterq; in officio sanctae Inquisitionis collega: nobis exposuit se eloiuuandi catholicam Ecclesiam,praecipue istis calamitosis temporibus,ad minuendos studij pauperum simplicium Sacerdotum labores,ex catholicis sanctisq; Doctoi ibus nonnulla collegisse ad huiusmodi Sacerdotum,ac religiosorum,uel etiam laicorum catholicorum profectum excitandum, facientia videlicet de Symbolo seu Articulis fidei,de Ecclesiae sacramentis, de diuinis Praeceptis, de Euangelicis consiliis,ac de Oecumenicis Conciliis. Idcirco Zelo praefati Illustrissi. ac Reuerendiss.D. mei in aliquo deesse nolentes, quin labores praefatos ad publicam utilitatem in christifidelibus impartiri valeat, vobis,& cuilibet vestrum, tenore praesentium, ut libros huius modi,cum pro parte, ipsius Reuerendissi. fueritis requisiti, impressioni mandare pos sitis, facultatem concedimus, & impartimur. In quorum fidem praesentes manu nostra subscriptas, per infrascriptum secretarium nostrum fieri, & sigilli nostri, quo in similibus utimur appensione muniri, mandauimus. Dat. Romae in sacro palatio Apostolico, in edibus nostrae solitae residentiae,die.xi. Aprilis M. D. L XII. Pontificatus sanctissimi in Christo Patris,ac D. N. D. Pij, diuina prouidentia ripae .IIII. Anno Tertio. F. M. G. Card. Alexandrinus. Hieronymus Rusticulius Secretarius.

10쪽

capitulorum Compeni, incoluicarum institutionum, quaesub illis ad christianae

pietatis augumentum comprehenduntur.

ABci innocens figura fuit Christi innocendist .de symbolo.cap.r i Abugare e sum est libertatem suum Ue almere .de costis crangelicis.cap. 3 4 B. Abue Putes ei os sunt Christi imitatores.ibi. C. Abi atri ingressus est ad ancilla diuina ius iratione. secunJu Ambae praeceptis. si C. Acciis aflioni ingenore naturae potest esse coplimentu in genere moris de prH. c-ς 3 B. Acbon semel extinctum fecundum iura non reuiuifici elo intelligitur.desaci .c.63.ΕΑ bis uinclis. uel uiti. qui πὸinatur ad ncm alterius sumit f eam illius cui furtum propter aiulterium dicitur adulterium. de praecep.cap. 9.C. Adam figura Christi fuit nycrtissima. de symb. cap. 2 1 .A. Aianis non pcrescinon indigis ci Christo ut i chmptore.ibi capA3.L. Arie impossibilitas uit ad posse non pasi ibi cu i.

optionis Lyccita una est . per quam non transfrtur adoptatus in potestirem aJoptan iis altera pcr quam tras i tur quarum prima dicitur implex adoptio scunia arrogatio. Aioptatus.' arrogatus; in quatuor di 'runt ibi.G. ibi.F. AZoptare siue atro lare . qui possit; uci non possit ibi.Η.AJopiis est insolatum liberorum at 'rum ibi.H. ΑΓptare seu arrogare non potest impotens implicita adgenerisonen ibi.Η. optans debet praecedore a toptatu picna pubcrtate ita quod possit ipsumgenuisse.6 H. Adoptare non poteit . qui non erisui tui Libi H. Adorare quit t. de praec .mp.8. B. AJoratio est una trium scut est una mai*las.ibi.C. Adorare in f iritualdi importet.ibi.D. AJoratio latriae conuenit Deosollae ' exhibetur ei is actu laterior, editerior ibi.D. A ratio latriae' portuna ai primum praeheptum quoi obligat sempersd non procmpcr.

ibi.cap.9in. LAIrationis latria: alime determinatur impiis in antiqua. aliter in noua lege. διB. Αἐoratio praefata non fuit aliena a patribus in lege naturae existatibus.ibi.B. Morationcm praelata Deo catholici in lege noua exhibere tentatur in die iaminico. ADB. A loratione latri adoratur Christus.ibi. cap. 1 o.A. Norationis terminis , esse potest natura bamara in Christo, non tamen rasio adorant.

Ciuiliasti Moos a

SEARCH

MENU NAVIGATION