Dissertatio juridica De fructibus in Trebellianicam imputandis, quam rectore magnificentissimo ... Dn. Friderico Augusto praeside Jo. Balthas. VVernhero, ... in Academia Vitebergensi D. 12. Dec. 1716. in auditorio juridico publice ventilandam propone

발행: 1716년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

SUMMA

Introitus.

s. I. De Origine eicommissorum.

s. II. Eorum primis remporibus incommoda. Remedium ex Scio. Trebessiavo.

f. III. tarum initio haud sis fecisse ostenditur. Secutum es Scium Pegasanum. Quod .psum non omnes di cultates DLIebat. f. IV. Illius vis is Trebellianum τrmn usa est. s. v. Falcidis vox fete Trebestia.

mcam notat.

VI. Fructus quid fiat δ Dioso

fructuum. VII. Resitumia sunt fructus amte aditam hereditatem pereepti,

sue jam sint percepti, sive ad ependeant.

s. VIIL Non vero sis assitam bri ressitatem percepti, beres in mora non fit. s. IX. Probat. 0 per I. IR pr. Eadscivin Trebeli. at ex l. 6. I. I. Eeod. 3 ex l. 17. s. . e . s. X. Ratio bustus dispositionis genuina.

s. XI. Verba: Quicquid ad hereisdem ex hereditate pervenerit, non ineludunt fructus. Seor est eum bis verbis: Quantacunque Pecu nia ex hereditate ad eum perve nerit, te tor usus es. . XII. Digresso de receptione Imris Romani in foris Germania. I. XIII. Fructus Usius quartae uo.

imputantiam .

g. XIV. Fructus ex reliquis tribus quartis percepti imputantur. s. XV. Regula bustus limitrito per L 6. C. ad SCt. Trebell. An lexi ad Nepotes quoque pertineat 'Quod multi a mant.. Rationen quibas illi nituntur. I. XVI. Praefertur negativa sentemtia. Ejus fundamento. g. XVIL Respondetur ad rationes sententiae arentis. XVIII. GO tio L. 6.C. non peditisu ad casum, ubi sona non aia ex figio, sea extramo, restituenda sunt. I. XIX. D eausis testamentariis IasCanonisum Civili praevalet. Ratio interpretanta Ius Canonicum. I. XX. Textus Iuris Canonici, ia uibus aetumenti sedes. Casus, qui in C. ib. X. de testam habetur. g. XXL Ponifex in cis. cap. dupli Aa cem

3쪽

eem detractiouem permist. Non loquitur de Adeicommisso puro.. XXII. Ius Canonisum non refert

aliqui Doctores volant. Aui r futantur.

g.XXI II. Alii putant, Papam secuintum esse Ius Novestarum. Inter quos AHarim Fachinaeus est. Huis jus singularis opinio. Argumen tum, quo inprimis nititur. XXlU. Refellitur. s. XXV. Respondetur ad Nov. 39. ejusdemque genuinus sensus expli-eatur. Alia objectiones solvuntur. s. XXVI. Leritimam Iure civilli im .ptitari in Trebellianicam, demonos neum XXVII. Sententia eorum, qui ν Iunt, Pontificem ad yus consuetuis

dinarium respexisse. 2uam θ

I. XXXI. Desuerasere Ilii dubitarisores. Sed tollitur diabium. XXII. Cur 's canonicum fi inciarium beredem pro ni.s polus re babeat δρ. XXXIIL Di stio C. r6. X. de

Testam. ad Nepotes extendo nequit. s. XXXIV. Ex mente l. 6. C in ea. s. duplieis detractionis fructus imis putori debent. Usus doctrina buisjus Solvittir dubium a Fachinaeo

motum.

I. XXXV. Ius Canonicum fruct ante litem contestatam perceptos ab imputatione expresse oon eximis. Sed tamen implicite. suos probatur. I XXXVI. Textus Bris Ponti si usu pertinet ad casum, ubi rost in tutio facienda es extraneo. Dis. sentit Fachinaeus. Objectiones ejus diluuntur s. XXIX. Pontifex in C i6. X. de i g. XXXVII. Utrum pater hodis imis Testam. novum Ius e stituit. Cui putatione ructuum filio iniunt Deus uis es in Meicommisso puro. Ratio, qua vulgo usfertur, non magni momenti es. Genuinam buisjus rei fundamentum ostenditur. I. XXX. Circa fructus, quatenus f-sius iris Iaeratur, Ius Canonicum a civili non screpat. Notatur Franc. Hotomamus. re, vel Trebellianicam probibere queat De hoc yus canonicum Alet. g. XXXVIII. Ratio, eur Ius civile prohibitionem patris non attendat. Hodie secus esse ostenditur.

4쪽

INTROITUS.

Ondum octiduum elapsum est, ex quo Dn. Praesidem adii, & ab eo argumentum speciminis publici, quod edere constitueram, mihi suppeditari petii. Qui cum desiderio meo deesse nollet, auctor mihi fuit, ut circa quaestionem

de Fructibus, quatenus illi in Quartam Trebel

lanicam imputari debeant, quam paucis antea diebus in Collegio JCtorum hujus Academiae ultro cit*O-que disceptatam fuisse dicebat, industriam meam exercerem. Quo labore, quem lubens suscepi, ita desun-gar, ut omnia ex sontibus & principiis Iuris repetam; tum vero, quid usus in Foro receptus ferat, sedulo diligenterque addam. Quod dum facere ingredior, ne morem, vulgo servari solitum, migrare videar, de Origine Trebellianicae, & Fructibus, eorumque divisi ne, pauca praemittam.

Initio igitur tenendum est, LL. XII. Tabb. olim D. origiae ignota fuisse ea, quae nunc in usu sunt, fideicommissa, 'quippe quae primis temporibus nullo juris vinculo,

A a sed

5쪽

. 6 DISSERTATIO IVRIDICA sed tantum pudore eorum, qui rogati erant, contine rentur. Factum vero est Augusti temporibus, ut fideicommissa, certa iuris necemtate adstricta, non amplius ex heredis voluntate penderent. Quod principio exemplis quibusdam introductum, postea invaluit& populare en coepit, adeo, ut tandem peculiaris 'Praetor, qui de Fideicommissis jus diceret, crearetur. si, r. 7. de Fideic. Hered, . IL rum in Enimvero restituta hereditate, fiduciarius nihil π : Iecius manebat heres, & in eum omnes actiones diri- . . commoda. gebantur. g. 3. I eod. L II 1. d. Hered insit. Qua ratione nebat, ut, si heres forte totam hereditatem restituere jussus esset, onus obligationum absque suo compendio sustineret, eoque hereditatem sine lucro suo adire, &hereditariis actionibus se implicare, recusaret; l. Assarat So. Debest. Sic vero destitutis testamentis, fideicom- . Remedim missa prorsus intercidebant. Cui incommodo tollen- Neronis tempore, Trebellio Maximo & Annaeo Se- Ο. neca Consulibus, quorum nomina, quod loco defunetarum Marii Celsi, & L. Asinii Galli , fasces teiauissent, in Fastis Consulum non occurrunt. AN T. AUGUSTIN. d. LL.4SCt. p. aN. Senatusconsultum sectum est, e que cautum, ut inposterum cum univetia hereditate in fideicommissarium omnes actiones, quae heredi &in heredem competerent, sine staude heredis fiduciarii utiliter transirent. I. M. ymae g. III. - ω- Ita vero heres incommodo quidem vacabat, sed gratis hereditatem adiret, eandemque citra omnem eg. οκω- utilitatem suam alteri totam restitueret. nondum ad- duci

6쪽

DE FRHTIBUS IN TREBELL. IMPUTANDIS. - duci poterat. Tale enim plerisque hominibus impentum natura dedit, ut nemo facile inutilem sibi m liniam devorare velit, aliis autem lucri accessionem plerique invidere soleant. Cui dissicultati novo r medio occurrendum erat. Quo fine, Vespasiano Pegaso nisi iss&Pusione Consulibus ad Senatum referentibus, novum Sctum P Scium prodiit, quo heredi quartam partem ex here. Sq ditate restituenda detrahere permissum fuit. Sed quia I renihil de actionibus hereditariis eodem cautum reperiebatur, moris erat, ut inter heredem fiduciarium, S fi- eia aris deicommissarium, pactiones intercederent, quibus one- - nra fro cujusque portione dividerentur. f. s. 9LI eod. g. IV. Tandem resecandis omnibus dissicultatibus, ex mMessis ploso Scio Pegasiano, illius vis in Trebellianum T q. H

transfusia, coniti tutumque fuit, ut heredi restituere rinfusa est. gato quartam retinere liceret ', actionibus tam lin heredem, quam in fideicommissarium, pro rata portione competentibus. Simul id ex Pegasiano SCto adjectum fuit, ut heres ad adeundam hereditatem, eandemque cum omnibus actionibus atque oneribus restituendam

cogi posset. eod. Add. JAN. VINCENT. GR

VINA Orig. Dr. CH. L. III. n. n. I. V. Constat, Trebellianicam ad imitationem quartae Fastidia Falcidiae, quae proprie tantum ad legata pertinet, i troductam fuisse, quod & Imperator in cit. g. sy eX- nieam no presse indicat. Unde fieri solet, ut nomina haec saepius δ' inter se commisceamur, nec raro Trebellianica Falcidiae appellatione veniat. Vid. l. r. I. de D. .

7쪽

Fructus De Fructibus, eorumque divisione, pauca subiicie ἔπι si' ' Vox Ductuum hoc loco non accipitur in sensu stricto, prout notat emolumentum, quod ex ipso rei co pore oritur, atque renasci potest, prout sumitur in I. MAU. de V. S. l. I. g. U. F. Solui. matrim. l. ar. f. de hereae perit. Multoque minus in angustiori illo &strictissimo significatu, quQ nonnisi arborum fructus complectitur. Vid. Dissi. I. u6. g. r. de V. S; Sed in sensu laxiori, quo omnem utis litatem notat, quae vel ex ipsa re, vel ejus occasione per cipitur; unde nobis non tantum de fructibus naturalibus, qui ex ipso rei corpore perveniunt, sermo est, sed& de civilibus, qui occasione rei percipiuntur, quo V. g. mercedes & pensiones pertinent, rar. f. de V. S. Nihil etiam interest, fructus mere personales, aut industriales, sint; nam de utrisque circa restitutionem honorum, fideicommisso obnoxiorum, quaestio occurrit; Item, an adhuc extent, an consumti sint; quae distinctio alias in judicio singulari rei vindicationis usum habet. Vid. R de R. D. I. a. I de O . Dd. l. L pr. de A R. D. . g. VII. Psitν Quod igitur fructus attinet bonorum, quae fidei--, h. . commisso subjacent,& restituenda veniunt, ante omnia aditam mvidendum, an illi ante, an post hereditatis aditionem

Vini,' percepti sint. Prioris generis fructus ipsam hereditatem , & sic etiamTrebellianicam, pro rata augent, eaque pro dodrante in restitutionem veniunt L an g. r. f. ad So. Trebia. Hereditas enim & augmentum &diminu-jzi pze.. tionem recipiti t. ao. s.f.F. de Hereae petit. Neque inte pii De ari est, fructus Jam ante hereditatis petitionem percepti sint,

Tur' an adhuc tempore adeundae hereditatis pendeant. Hi enim

8쪽

DE FRUCTIBUS IN TREBELL. IMPUNNDIT

σο enim pro parte fundi, ali cohaerent, reputantur. I. g. A. de R. V.

g. VIII. Pergimus ad Ductus post aditam hereditatem pedi I

ceptos. Circa hos attendi debere puto, an fiduciarius post σῶμα heres moram in restituendis bonis fideicommisso subjectis committat, nec ne. Quod si in mora haud sit, rursus distinguendum erit inter restitutionem fructuum, st in& eorum imputationem in quartam Trebellianicam. ' μ' Primo igitur quaeritur: An neres fiduciarius fructus post aditam hereditatem, sed ante moram, perceptos r stituere teneatur cum ipsis bonis fideicommisso gravatis ἶ Nam fieri potest, ut fiduciarius, existente die,Trebellianicie detractione omissa, Ductus, per longum temzs perceptos, retinere velit, contra autem fideicommis-irius, praeter bona,etiamfructuum restitutionem urgeat. Quo casu pro fiduciario respondendum erit, quod nempe Ductus, intermedio tempore, post aditam hereditatem perceptos, ita suos faciat, ut eosdem retineat, nec

restituere teneatur.

Probatur haec sententia I eX ιν.U. ad M. Tre- Pehbaa best. ubi Ulpianus ait: In fideicommissaria heredua is restitutione, constat, non venire fructu . Adjiciuntur mox se uir duo casus excepti; nisi mora facta, aut cum quis specia Trebell. liter fuerit rogatus, & fructus restituere. a) per L 4. g. r. f. eod. ubi Marcellus disertis verbis ait: nuctuum C FLnomine nihil praestandum esse ei, cui hereditas per fideicommissum relicta. Item: Fructus fideicommis tum non sequi, 3 ex L an si mora non intercessit. Idem inculcat Julianus in I. V. sa. φολ . eod. -

9쪽

DISSERTATIO IVRIDICA I. X. . Neque vero haec LL. Romanarum dispositio ratione destituitur, quam tamen inprimis ex conjectione voluntatis defuncti repetendam puto. Is enim, nisi de fructuum restitutione expresse caverit, id voluisse i telligitur, ut usque eo, donec restitutio hereditatis facienda sit, fidueiarius ea uti, omniaque commoda inde percipere, eademque irrevocabiliter sibi acquirere de-Deat. Aliam rationem Ulpianus reddit in L δ. g. a. ad SCI. Trabez quod fructus non hereditati, sed ipsis rebus accepto ferantur. Unde discimus, hereditatem, & res seu bona, in jure sibi opponi. Levioris momenti videtur esse ratio, quam CARPZOVIVS Dee.n. num. G. addit,

quod interim rerum dominium apud heredem remaneat, βω-ctus vero dominium sequantur. Hic enim dissentientibus in proclivi fuerit regerere, non obstante rerum dominio, quippe quod tantum revocabile sit, illas restimendas esse, adeoque parem in modum fructus etiam nonnisi revocabiliter heredis fiduciarii fieri, & eosdem cum ipsis rebus restitui oportere.

Adeo autem fiduciarius heres a fructuum, quos percepit, restitutione immunis est, ut, quamvis jussiis sit

restituere, quicquid ad imum ex hereditate pervenerit, adhuc tamen fructus retineat. Quod ita eXpresse cautum est in L s . pr. F. ad So. Trebele itemque in L D. pr. V. de Leg.-Fideic. 3. Quia nempe testator tantum de bonis

ipsis hereditariis, non de fructibus, qui proprie hereditarii haud sunt, sensisse intelligitur. Plane aliud dicendum est de casu, ubi testator cavit, ut, quantacunque pecunia ex hereditate ad heredem pervenerit, restitu debeat, tunc

10쪽

DE FRUCTIBUS IN TREBELL IMPUTANDIS II tunc enim etiam fructus in restitutionem veniunt, per-pemnia exinde ac si testator specialiter hoc expressisset, perlos Σφ eod. Par ratio est casus, ubi heres rogatuS est restitue' pereeneri re, quicquid ex bonis sivererit ; Nam dc sic testator fru- testato eluum, qui supersunt, restitutionem injunxisse censetur. LI. g. a. F. de usuris. Secus est, si testator dixerit, quod exhereditate supererit, per LsI. g. Lad SCI. Trebest. Additur ratio, quod haec verba quidem diminutionem hereditatis admittam; fructuum autem additamentum non recipiant.

Utrumque responsum Papiniani est, & conciliandi

ratio in locutionibus,ex hereditate bonis, quarum diverinium in Jure significationem esse, supra eX LII. g. a. ad So. Trebest. monuimus, constituenda erit. Add. Dn. THOMASII Schoc ad Huberi Inst. L. a. tis. -- ejusdem resonsio. Aliquando tamen vocem Lanacum verbolareditas conjungi, eodemque significatu cum illo usu pari, G l. superius adducta 17. pr. Τ. ad me. Trebesi. ibi: ex hereditate bonisve meis observare licet, ut hinc dicendum videatur, appellatione A sen, seorsim &sine asjecta mentione hereditatis, venire fructus, sed hereditato verbo eosdem haudquaquam contineri.

g. XII. Alia vero, & a priori longe diversia, quaestio est: Dkissu

An Fructus in Bartam Trebiaianicam imputari debeam 8 de recepti

. Quae an hodie usum aliquem habeat,& an omnino de. tractio,vel Trebellianicae, vel Falcidiae, locum inter Ger- oris Gre manos inveniat, merito dubitent illi, qui nullam Juris Romani Legem in Foro attendi debere, cum CONRADO SINCERO in Disso I. contendunt, nisi eam spe-- ciatim receptam esse, probari possit. Et tamen nemo, quod sciam, illorum est, qui Trebellianicae in Foro B a Ger ε

SEARCH

MENU NAVIGATION