Spicilegia autographorum illustrantium rationem, quae intercessit Erasmo Roterodamo cum aulis et hominibus aevi sui praecipuis ominque republica

발행: 1802년

분량: 21페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

te antea suisse tot praeclaris illis certaminibus, quibus exitu tam felici defunctum vidimus. Intelligit enim illa, id quod iis,

quorum curam suscepit, re etiam probare vult, eam esse rerum laudatarum atque honestarum naturam, Vt, quo magi S eas premere et assii gere tentas, hoc magis exsurgant atque inualescant, malorum Conatu in contrarium erumpente Itaque, quod antea

semper fecisti, in id toto conatu perpetuo incumbe, ut tu, scilicet de litterarum studiis optime meritus, tum illarum hostibus perpetuam ignominiae notam inuras , tum tibi perennem aeternamque gloriam dextro semper Apolline pares. Bene vale, et me, Vt amas, ama. Lutetiae, VI. Id. Maii, MDXXVII. Eloquentissimo D. Erasino Rotero dam O

Sigillum integrum.)Quae nunc sequitur, GERMANI BRIXi I ad Erasmum Epia sola, data ex Ala Regia, VI. Id. Novembr. , i. e. d. 8. Nouembris, Anno I53O. V. indeX h. a. n. 23. est proliXa et duplex. Priori enim nouam adiecit Brixius. Prior multis verbis depingit et summopere laudat Cardinalem Augu sinum Triuulfium, Lutetiae tum Versantem, in aula Francisci I. Regis Galliae , excitatque Erasmum ad litteras ei mittendas, tanto Principe, Erasmi summo Patrono, dignas etc. In epistola, adiecta priori, loquitur Brixius de missis sibi ab Erasino aliquot Chrysosomi homiliis manuscriptis graecis in Epistolam ad Romanos, a se latine vertendis, et postea ab Erasmo per Frobentum edendis; narrat, quid Rm Galliae dixerit ac promiserit sibi, Brixio, rem totam indicanti Regi; addit multa alia, ad illam versionem se

12쪽

XIII

Germanus Brixius Erasino Roterodamo Hi mihi dies, ut si qui unquam alii, multo honestissimi acipulcherrimi visi fuere, et quidem non magiS mea, quam tua et iam , , Erasme, causa. Nam mihi primum renouarunt veterem amplissimi cuiusdam, viri dicam, an principis 3 certe principis, et magni principis '), amicitiam , illam quidem iam inde ab utriusque nostrum adulescentia Romae initam, sed annorum plus minus viginti spatio, per utriusque ab altero absentiam, sopi- tam magis, quam extinctam '). Deinde iidem dies, dum nobis, hoc est, clarissimo illi principi ac mihi, suauissimos de excellentibus saeculo nostro viris sermones pariunt, tam celebrem tamque honorificam tui mentionem inter nos intulere, ut iudicare vix habeam, viri ex ambobus nobis iucundior, dulcior, suavior, ea extiterit. Talem enim idem ille erga te voluntatem , tam propensum tui studium, prae se fert, ut in te non solum amando, sed etiam laudando, extollendo, admirando , no mihi quidem ipsi nihil me amplius dicere posse puto concedat. Qua ex re apud me ille obtinuit, ut, quum ipsi in praesentia, non tuo magis, quam meo proprio nomine, magnopere me debere profiterer, quidni autem id facerem Z ad quem videlicet tuae in utramque partem apud quos uis existimationis bona pars, pro mutua, et ea magna inter nOS necessitudine, quodammodo redundat l) tum vero mecum ipse statuerem , prima quaque nostra ad te epistola te de illius tam prolixo erga te animo non celare. Tua enim referre putaui, id tu ut rescisceres, et simul per

B 3 otium

1 Augustini Triuultiι, Ece L Rom. liae Regem. Cardinalis, ut eX epistola ipsa patet,) et) Igitur Germanus Brixius circae hoe anno Legati Clementis VII. Pon- annum ISIO. Romae versatus erat. tificis Romani ad Frauciscum I. Gal.

13쪽

otium istud ad illum litteras dares, quae quidem indices, auperpetuae quodammodo testes eae isterent mutuae item tuae erga illum voluntatis atque amoris. Id quod te etiam ultro factu

rcim qui tui animi candor esse sole f) non nesciubam, si modo tibi aliunde, quam ex meis ad te litteris rem ipsam utcunque olfacere contigisset. Quo magis illustros atque expressae tuae ad illum litterae esse debent, quum tibi per Brixium, hoc est, per hominem tibi amicitia veteri et ea perquam fideli coniuncti stimum, ob idque nihil ad fingentem , res eadem innotuerit.

Ρeccatum autem , atque adeo sagitium non leue abs te esse ad-anissum crederem , nisi eum redamares , qui tam tui amans, tam de te' recte sentiens, ' tam honorifice loquens, tua omnia, sicut qui maxime, probat, Commendat, admiratur. Sed ne te

pluribus suspendam , is est Augustinus Triuultius , Romanae ecclesiae Cardinalis ' , vir, ut summa generis nobilitate id enim familiae ipsius vel nudum nomen satis arguit) insignis, ita summa, tum humanitate, tum doctrina, tum sapientia, illustris.

nalis, anno ISO8. mortui, fratris

Ay si i) filius, genus ducens ex illv. stri apud Mediolanenses familia; ex Abbates Froimon tensi, Camerariustilii II Pontificis Romani; a Leonex Proto notarius , et anno I i p. Cardinalis Diaeonus creatus; post hae

Episcopus Baiocensis Γ etix et To- Ioniensis, Toulon, 9 in Gallia, tune Episcopus B obiensis Pobbio) et ΝΟ - uariensis, Novara, in Italia, tandem Archiepiscopus Regiensis; Reg-gio; Legatus Clementis VII. in Campania Romana; Roma anno IS 27. RCaesareis capta , cum duobus aliis Grdinalibus obses, Neapoli in castello nouo per octodecim menses captiuus; postea ad Frunciscum LGalliae Regem missus, tum a Clemente VII, tum a Paulo III., Triuultii praeeipue Ope anno i Sqq. electo; tandem sub finem Pontificatus Pauli III. Romae mense Martio A. I 48.

mortuus.

14쪽

Hunc ego Romae olim Iulii pontificis tempore per adulescens

peradulescentem aequales sumus) cognoui, in eiusque amicitiam ac consuetudinem per studiorum elegantium causam quae ille iam tum au1disi me sectabatur insinuare adlaboraui, etsi non erat adlaborandum ; erat enim etiam tum in illo humanitas, qualis nunc. non insititia et inducta, sed ita genuina ac nativa, ut eam ille omnibus, de studiosis potissimum loquor, obuiam et expositam prae se ferret. Nam doctrinam ac sapientiam reliquaSque Virtutes, quae in eo permultae forescunt, sic ille post-

amplissimum Cardinalium collegium adlectusq), sacrosancti illius collegii veluti choragus, collegas suos omnes in sui amorem, admirationem, Venerationem in primis attraxerit. Non ignoro, ut de pictore ac scalptore non nisi artificem solum recte iudicare, ita doctum ac sapientem non nisi a docto ac sapiente vere Perspici posse; sed tamen, quantum mihi doctrinaeae iudicii huius mediocritate assequi datum est , tot certe ac fati hae in Tri uultio Cardinali ') virtutes apparent, elucenti splendescunt, et ita splendescunt, Vt illis, vel qui modiocriter sapias, vehementissime assiciatur. Me quidem ipsum, horum aliquot dierum cum illo consuetudine , Vsque adeo inescarunt, affecerunt, ac veluti fascinarunt, ut iam non alius illo uno magis me teneat, habeat, possideat. Et her te magna est in illo comitas, rara in illius sermone urbanitas, rara etiam in

15쪽

ore ipso vultuque iuculiditas; et ea quidem omnia quod ervvt dissicile, ita permagnum esse puto,) pari grauitate comm csa. Adde huc vitam in culpatam, mores ut suavissimos ac candidissimos, ita integerrimos ac laudntissimos, et in omni commendationis genere ad exemplar antiquitatis expressos. Iam vero quid dicam de ingenio excelso, sublimi, dulci, vario, acuto, facili, erudito P Quid de tulicio acri, polito, terso, limatulo Θ ad quod quidem, Ut veterum, ita recentiorum auctorum scripta, veluti ad amussim rectissimam, Aristarchi in morem expendit. Quo maiore in honore ac pretio habenda tibi est tanta principis tot ac tantis Virtutibus illustris erga te beneuolentia; praesertim quum ea non aliunde nata sit, quam ab nudo is ius ingenii amore ac doctrinae admiratione. Falli equidem possim, sed consentaneum tamen esse puto, multis illum virtutibus abundare, qui alienarum tanto amore ducitur. Et certe praeter has item, quas modo Connumeraui, quae testatae quidem sunt et illustres, insunt et aliae in illo Virtutes permultae, quas vix uerbis assequi possim. Vt etiam omittamus tanta illa virtutis quae gestat insignia, quae ipsa, ut multi etiam sine virtute sint assecuti, tamen tanti semper ab aetatis nostrae hominibus aestimata sunt, Vt eum summis quibusque regibus dignitate paremessicerent, in quem collata illa fuissent. Hic tu fortasse me putes indulsisse amori erga Tri uultium meo , supraque illius laudes, quam Veritas patiatur, extulisse. At ego fide media tibi spondeo, longe etiam maiores illas esse, quam a me hic praedicatae sint. Illum quidem certe obseruo et amo; qui Sen1m Cardinalem VirUm non amet, tot tantisque virtutibus praestantem y Sed hoc ipsum amantis est, suis illum duntaxat laudibus ornare, non alienis onerare. Itaque hortor te, Erasine

16쪽

XVII

suauissime, et, si pateris, etiam oro atque obtestor, ut tantam Cardinalis, non cuiuslibet, sed Triuultii, in te voluntatem, obuiis, quod aiunt, Vinis exceptam, epistola quapiam, et te et illo dignissima, primo quoque tempore prosequaris '). Quam quum ad me miseris, illi ego in manum tradam; est enim ille adhuc nobiscum ad menses aliquot futurus. Crede mihi, erit tibi tanti Cardinalis non amicitia solum dulcis ac iucunda, sed patrocinium quoque tum amplissimum , tum honorificenti si1-mum. Tanta enim ille hoc te nescire nolui) in suo collegio gratia atque auctoritate valet '), Vt illi ex collegis paucos conferre, nihil volo elatius de modestistimo viro dicere,) neminem anteponere possis. Tuas auidissime exspecto. Ex Aula Regia ''), VI. Id. Novembr. MD XXX. Scriptis his litteris et iam obsignatis , accepi tres simul a te epistolas '') , unam plusquam laconicam, alteram satis iustam, tertiam plus quam asiaticam , nisi quod stilus ipse atticismum magis redolet, omnes datas Friburgi, per eosdem fere dies, una cum nescio quot homiliis Chrysostomi graecis in epistolam

ad Romanos manu scriptis, a nemine adhuc versis, ad me hoc nomine a te misiis, ut per me latine loquentes ad te redeant,

8 Seripsit Eromtis ad Cardinalem

Augustinum Triuultimn , prouocans

ad has, quae nune tandem eX Au

togr. in lucem Pi0deunt , Germani isti 'itteras. Erasmi vero epistola odita exstat Tomo III. Operum p. 13 O. sequ ep. IlS6. data apud Friburgum Bri olae, go. Ianuarii, Anno i 3 i. Respondit Erosmo Cardinalis litteris forte deperditis, sane

nusquam editis. Hinc alia Erasmi ad Cardinalem epistola legitur ibi.

apud Friburgum Bri Oiae , 'I2. Aprilis, en no IS 3 ., in qua ille iterum Brixit hanc nostram epistolam laudat, et Cardinali respondet. 9 Fuit Triuultius in Cardinalium collegio Protector Regni Galliae.

io) Francisci L Regis Galliae. ii Periisse videntur.

17쪽

XVIII

moxque per F obenium istum '' in lucem ad studiosorum utilitatem prodeant. Nam et mihi tempus ipsum praescribis agpraefinis, intra quod vis a me hoc pensum absolui. Sod de tota hac re plura abas per otium manis; versor enim hic in auligo strepitu, et eo rusticano, non urbano, Vt intelligas, nobis mi nus libertatis , minus tranquillitatis suppetere. Interim ut certior a me fias, nam hoc ipsum in primis exigis, quali sim ad eam prouinciam animo, equidem non solum animatus, sed et paratus quoque sum ad tibi hac in parte obsequendum, si quidem vires meae huic muneri obeundo pareS erunt, Vt fore Confido ; nisi quid altius ac magis abstrusum in reliquis homiliis, quam in duabus primis, delitescat, quas ipsas statim Grνευτὶ

totas perlegio una cum ipso auctoris prooemio, quod iam a moversum una cum primis quibusque nostris ad te ibit, et quidem ut tu tum hanc telam mihi iam exorsam intelligas, tum ad prooemii versi gustum et reliqua exspectes. Nam ego sic me totumiam. pridem ad tuam, Erasine amicissime, Conformavi volunt

tem, sic me totum ad tuos etiam nutUS OmneS Obseruandos composui, ut nihil iam sit, praesertim in hoc ipso obsequii genere, quod non sfatim atque mandaueriis, omni conatu, manibus pedis usque , curandum atque exequendum suscepturus sim. Et certe hac ego in re non fallam exspectationem tuam. Nam est silioqui mihi ab ea versione discedere iam integrum haudquaquam fuerit, nisi cum nominis nostri iactura, et quidem luculenta. Rem enim totam Regi ipsi '' indicaui, te homilias eas dem au me graecas misisse, ut latine Per me loquerentur; ad

quem Ia Hieron mum inobenium, Dan Typograpirum Basileensent . ni. Frobenti a. IS27. mortui filium, 13b Regi Galliae, Francisco L

18쪽

quem ille me laborem, pro suo in chrysostomum studio, non uulgari quidem illo, sed eximio, etiam atque etiam hortatus

est, et ita hortatus est, ut adderet, sese laborem nostrum digna aliqua mercede Compensaturum. Itaque labor idem, non tuotan fum hortatu, sed regio quoque auctoramento, a nobis susceptus, audebit haud ita multo pos tempore in hominum manus Ventitare; quamquam, quod ad me attinet, haec me una merces mouet: gloria, non illa quidem mea, sed tum Pauli, tum Chryse stomi, cui utrique propensi sit me inseruio, et praeterea litterarum diuinavum honos ac profectus. Proinde hunc nos laborem eo etiam studiosius atque animosus suscepturi sumus, partim quod una tecum ipsi sentientes ex caeteTorum Chrysostomi scriptorum usu quotidiano aperte deprehendimus, illas ipsas 11 milias γνησίους esse, non voΘας: partim quod eaedem a nemine antea versae Ad Latinos nondum peruenere. Ad meum autem honorem pertinere, amici Volunt, apud eos praesertim, quibus, naturae vitio quodam peculiari, alienae existimationis candor inuisus ingratusque esse solet, Vt Versio aliqua a nobis exeat, quae tota nostra sit, ac non etiam cum aliis communis, et quidem ut illis quandoque probatum sit, posse eti . nos versari in ea arena, quae nullius pedibus sit Cal Cata; quamquam in eam Pgo sum adductus opinione mi, Ut exi stimem, haud multo minus de studiis mereri, qui librum ab altero male versum resti fuit, quam qui latinitate nondum donatum vertere aggreditur. Hic enim nudus tantum alictoris sensus ad te peruenit, quum illic, qui graeca cum latinis conferre cupiunt, iidem si ad doctrinae graecae ἐξ nondum peruenere, quotusquisque autem pervenit 3 duplicem fructum excerpant. Nam et ipsum auctoris intellectum capiunt, et simul admonentur, prioris interpretis

C a lapsus

19쪽

Iapsus declinare, si quando sorte ipsis in simili labore interpretandi versari contigerit. Tibi porro usu identidem venire possit, tam anceps est nonnunquam verborum graecorum intellectus, ut, nisi diligentissime animaduertas , nisi summam caute Iam adhibeas, pari et doctrina et ingenio coniunctam, dicti O num similitudo graecarum in illa ipsa te errata praecipitem agat, in quae et alius ante te ridicule impegerit. Delectat autem simul et iuuas, quum per interpretem posteriorem sic cornicum oculos, quod Riunt, Confixos videas, ut errare amplius ac labii isdem aut similibus in vocibus non possis. Vulgo dicunt, hominem praemonitum duobus aequi pollere. Adde huc, quod hac quidem ratione, nisi fallor, tardiores ad vertendum accedunt impostores ii, quos nullo pudore ac delectu, magna studiorum pernicie, aduolare videmus ad graecorum auctorum illorum , vel illorum claritatem ut ne quid grata ius dicamὶ infantiae atque ignorantiae suae tenebris obsCurandam ; dum Per convictae impudentiae alienae exemplum subuerentur, ne qua talis iaolini versionibus suis ignominiae atque adeo inscitiae nota inuritur. Sed de hoc plura alias Iam enim ad eam prolixae epistolae tuae partem festino, in qua tu milii artificiose nimis ipf, rum homiliarum laborem leuiorem facis. Quid Θ Germani Brixit, inquis, nomen iam illustre est, et librum emtori per

se commendat. Magnum lenocinium est auctor gratiosus. Ita, ne vero tibi gloriolae appetens visus suna, Vt me hoc artificio incitare, me hoc veluti l enocinio eo pertrahere volueris, quo

destinaueras 3 Certe, Vt non aU sor qualem Cunque tuam ex

hortationem, praesertim ad id genus laboris suscipiendum, Ox.quo studiis ipsis opem afferre aliquam possim; ita nec agnosco, nec amplector, quas tu milhi laudes των congeris. Quid

quod

20쪽

quod et me tibi tanquam socium esse vis 3 dum homiliarum vertendarum partem mihi defers , partem tibi desumpturum scribis, quo leuior sit sudor a nobis suscipiendus. Me ne tibi socium, Erasme, qui tantum Vtraque lingua vales, Ut ea magis videare excellere, qua te vel scribere aliquid' vel loqui contigerit 3 Ingenue farebor, nec me hoc fatentem pudebit, certe quum tua lego, sentio ex comparatione , quam male scribam: qUamquam Carum est, quod a te ipse tanti fiam, ut me in istius gloriae consortium, in laboris tam honesti societatem, vocare non dedigneris; quam sane societatem a te mihi humanissime

delatam, qui ingenii tui candor esse solet,) hac in parte mihi admittendam ea, quam dixi, ratione, nunquam mihi ipse persuadebo. Vereor enim quod memini me tibi alias scribere

rosae et anemonae coniunctionem ac collationem. Ita lubens

ipsum homiliarum opus uniuersum mihi vertendum desumpserim. Hoc autem per te mihi Vt liceat, malim, quam in huius vel laboris, vel gloriae, societatem, tanquam in equum troia. num, tecum includi. Quam solidam gloriam si mihi non inubderis, optarim ipsum, quod praescripsisti, tempus prorogari. Me quidem certe fateor, intra praescripti eiusdem terminos, operis consectionem qualemcunque tibi praestare posse. Sed tamen, qui reliquis Chrysostomi scriptis, quae nos antea te auctore et hortatore vertimus, diligentiam quam tu nobis tamen, si musis plaget, lentitudinis nomine coniunctam obi icis,)seruare voluimus; ita enim solemus, qui doctrinae atque eloquentiae parum fidimus. Si quid forte indiligentia homiliis iis dem vertendis peccatum a nobis fuerit, Crede mihi, superioris a nobis diligentiae ratio eAigetur, non e Cusabit Obsequium. Mihi porro et alioqui, quoties aliquid lani edituruS, κὶ κυων

SEARCH

MENU NAVIGATION