Ioh. Ionstoni Thaumatographia naturalis, in decem classes distincta, in quibus admiranda 1 Coeli. 2 Elementorum. 3 Meteororum. 4 Fossilium. 5 Plantarum. 6 Avium. 7 Quadrupedum. 8 Exanguium. 9 Piscium. 10 Hominis

발행: 1632년

분량: 517페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

Vnde apparet nonnihil viscosae humiditatis conserri conchis cuicunque ligno etiam querno adhaerentibus multo magis abietino resinoso . ex quo constant mali nauticae. Hoc enim lignum calidius est, quam quernum, dc ideo aerear viscositatis multum poludet. unde ignem facile corripit, & ubi vulneratum fuerit, resinam oleosam ex vulnere emittit adhuc virens; siccum

vero sub aquis manens tacite quo me putrescit ;quercus econtra , quia frigidae & siccae est naturae,resistit diutius putredini, dc sub aquis lapideam sere acquirit duritiem. Si quis conlideret diversitatem dc copiam immensam pistium seu animalium, quae in Oceano

ac maribus passim nascuntur, non potest non fateri Elemento aquae inesse miram faecunditatem, quod producax non solum animalium maXima. veluti cetos i quorum nonnullos sexcentorum pedum longitudinis , & trecentorum latitudinis intrasse in flumen Arabiae testatur Plin. lib. 32. sed etiam tantam abundantiam & varietatem, ut 376 genera saltem in mari viventium idem autor recenseat,exceptis fluviatilibus. Admirari inprimis liceat concharum marinarum pulchritu-clinem & diversitatem tantam,ut meminerim memterodami apud Clarissimum virum Petrum carinpenterium , An. 16 II, vidisse forte mille earum

formas tanta copia , ut magnam cameram illis,

tanquam pretiolis thesauris & spectandis naturae miraculis, instruxerit & exornaverit. Has eta luxuriantis naturae insignia , quibus ingenii sui ubertatem attestari velit, non est dubium. Ad decus enim & ornatum mundi potius ea spectare , quam ad necessitatem hominum dixerim, in quibus 8c formarum & artificii varietas affetiata videatur. Inde quoque Oceani fertilitatem miram deducere possumus, ut qui terris in animalibus re Zoophytis generandis non solum non cedat, sed quoque anteferatur ex Naturae benignitate. Quira cum animadverterint antiqui;Ne-- N Ptuno,

292쪽

ptuno, qui Oceano praeesse statuebatur, innumeros fere liberos asscribunt ex diversis Nymphis pellicibus natos , inter quos est Triton &theus, quorum ille concham inflans tubicen eli Neptum patris, hic in varias formas, ignem, ser Pentem , & in his similes mutatur , non obscuro documento, Oceanum esse variarum frimarum productorem. Hisce cailsis moti fuere illi, qui nujus quoque volucris Orcadiae generationem stli Oceano asscripserint, tanquam faecunditatis di rerum diversitatis autori: verum quam recte id fecerint, videndum erit. Conchas varii generis pulcherrimas ab eo produci non negamus, sed cx Naturae omnipotentis instin*u & influxu, ita ut saltem domic1lium & materiam rebus generandis praebeat Oceanus , non autem formam ac causam efficientem. Pisces quotquot sunt,paucis exceptis, ex seminibus aliorum generantur,

secundum Naturam , de quibus hic nihil indubium aut quaestionem vertimus. An vero tot Conis

chae ex somine suorum parentum quo8ue oriantur sive non ,dubitare licet. De volucri praedicta, Quod non fiat ex ovo ut solent aves nec ex semine constat. Vnde igitur λ an ex Oceano, aut num causa oceano imputanda Minime. Etsi enim locus dicatur generare locatum , hoc tamen intellistendum est de matricibus, quae sunt generationis causa sine qua non , non autem efficiens, multo minus, formalis, materialis,aut finalis, & non de quocunque continente generali. Et aurem

A m animalis naturam exactivi scrutemur,oquatuor illa causarumgenera parcurremus, nil dubitan-

res, his, ut decet, perli ratis , Equid , cur , o unde sit,

facile eo iturum. Efficiens itaque hujus generatio es calor tam externus , qualis a Gis diffunditur in hae

inferiora, quam internus, in materia putredinalis: Sine calore enim nulla fit naturae generatio , quae eo tanquam praecipuo utitur instrumento , quo homogenea congregantur,heter Tenea separentur,

293쪽

disponantur suo ordine & figura. In artificialibus , iiunt hominum industria dc arte, sitiat

varia organa, iit pote manus, quae organorum organum non immerito dicitur, malleus, incus, lima, vel sectiris,terebra, & his similia, quibus o- Pera mechanica perficiuntur. In naturalibus saltem unus est calor,ut instrumentalis officiens,&movens illum est Natura, ut in iis artifex: Calor externus internum in actum ducit, sine quo hic inessicax foret & quasi torpore conflusus in materia ; quemadmodum etiam in vivis quibusdam animalibus apparet, quae ingruente hyeme ac deficiente calore externo , ipsa veluti sopore detenta , dc quasi mortua delitescunt, veluti sunt hirundines, ranae,muscae,& id tenus alia;quamprimum vero solares radii aquam & terram calefecerint , mox apparent hae omnes , vitam suam Solis calori debentes bestiolae quarum quove in aestu majori major est emcacia volatus re coaxatus, ceu constat ex muscis & ranis. tantum ad calorem, Sol magnum mundi lumen ejus pater est , cunaque mittit in terrena ornnia quae vivificat dc iliuitiat. Vnde dicitur, quod Sol &homo generent hominem , nempe perspermata media ; alias quoque absque m*diis illis procedit, utpote in iis , quae ex sola putrefactione generari superius recensuimus. Dum enim color externus Sosaris vel etiam Elementaris ambit aliquod mixtum corpus , in quo sit calor naturalis inclusus. hic ab illo excitatur, movetur &, ad operandum sitas actiones acuitur , veluti patet in ovorum exclusione tam per artificialem calorem furnorum , quam naturalem gallinarum. In his calor naturalis latet, videlicet in vitellis , qtu per exlcrnum irritatur & movetur, ita ut Elementorum circulatione sacta aqua in aerem, aer inunem, ignis in terram, terra in aquam mutetur,

α pulli membra & viscera a calore naturali di Ponantur x fiant, qui est praecipuum agens internum- materiam in hoc generando faetu N a anseri-

294쪽

anserino est visessum illud subjectum ligni iam abietini , sive resina Olessa er picea substantia , in quantoperatur calor externus Solis G internus putredinali auctus: Haec materia etsi sit exigua,valde tamen primum rudimentum huic Embryoni praebere potest, qui deinde nutritur Oceani substantia viscida , veluti ostrea 3c alia concharum genera crescunt & augmentantur : Nec vero ipsa dura lignea substantia , nec graminea, quid materiae illi praestat, quarum illa ut continensὸ

haec ut transmittens veram materiam animadvertitur. Vt enim nec matrix, nec vana umbilicatis in generatione hominis quicquam materiae prae stent, sed ut instrumenta necessaria requiruntur

alias,sic quoque hic sentiendum de ligno & gramine marino Aliqui volunt ex vermiculo in putrido ligno enato, ut dictum , transimulationem quandam fieri, eumque materiam huic generatiosi primam ministrare, quorum sententia tamen recipienda non est; cum vermiculus ille nec ad extremitatem graminum prodire nec sibi conchas fabricare possit, sed oportet, ut illud vitae suae initium cap1at in dicto o extremitatis raminis,nec aliunde eo affuat, ita ut migret de oco ad locum animali motu antequam euentialem suam formam recipiat. Psinisti de Ρinnothere pisce scribit, quod ei tanta fit selertia, ut se inanibus ostrearum testis recondat, & Cum ac- Creverit , migret in capaciores. Tale quid velle imaginari de cosso illo, seu vermiculo IignumeXedente, cum rei ipsius natura non convenit.

Materiam vero illam resinosam vel piceam communicari posse extremitati propenaentis graminis non est dubium , quod naturae tamen artificio, nec ad sensum hominum perceptibili, fieri necessum est, veluti alias natura in omni generatione secretis viis re mediis utitur, quae magis per rationem, quam oculos indagantur. Quis e nim vidit, quomodo cor in generatione anima

lis primo fabricetur , quibus fibris dc venulis ibi

na a

295쪽

natura, ut instrumetatis utatur, quomodo & per quae media hoc fiat, factum reliqua viscera dis- senat & faciat ex materia seminali dc menstrua- . li Nemo adeo Lynceus inventus est , ut sensu ' haec , dum fierent, penetrarit, cum vero facta fuerint.ratione ita eue quilibet aestimare potuit: Sic nullus persectissime scire poterit, quomodo haec materia, quae prius fuit in ligno humidum radicate , transeat ad extremas partes illius graminis marini, ibique formam suam acquirat; nihilominus constat postea hoc factum esse. Nec vero id ei it adeo difficile , cum per continuata gramina facilius illa materia usque ad extremitates illorum fluere possit, quum per nulla intermedia corpora. Sed ma)oris ut difficultatis, sic operae est pretium indagare admirabita oram causam forma-- seu se muem , quae cum in seminibus praeliabitis non contineatur haec enim nulla hic nabeo- turὶ necessarium omnino est , quod aliunde insuat materiae praeter communem generationis modum. Nam femina , quae ab utroque animatium sexu conteruntur,& in coitu miscentur,suditanquam thecae dc vaginae virtutis formatricis 3c4permaticae . quae format materiam praejacentem spermatis vel sanguinis in essentialem formam sonuenientem illi speciei, cujus sunt sumina, quocunque modo mista vel in actum producta. Vis autem illa naturae est benedictio a Deo crea tore ei concessalia verbo crescite; quod Ferbum munquam inane ut fuit , sic nec erit, donec munisdus constabit. Dixit Deus , & omnia quae dixit, facta sunt valde bona; in se iesis principia multiplicandi suam speciem continentia, ubi individua pereant. Coelum cum suis stellis ab initio ad Mem perdurabunt,& elemeta integra,aer, aqua, terra: sed ex his composita,ut intereunt,sic permultiplicatronem seminis redeunt, non quidemmdem numero, sed specie, noli forma externa, sed interna & essentiali: Verum cuin Deus hanc

296쪽

282 ADMIRANDA propagationem Naturae sublunari commiserit,atisque haec mediate procedat semper , quamvis in hoc generando foetu visibilia non adssint semina. a quibus forma materiae suppcditetur , quocirca naturae & rationi congruum est , formam tamen aliunde in materiam profluere , ne quid ex nihilo post primam creationem fieri contra Dei voluntatem videatur. Nihil enim seipsum emoriamat Zc sui ipsius causa est,praeter aeternum & infinitum Deum et caetera omnia ex nihilo quidem facta sunt ab illo; at non a seipsis,nec propagantur ex nihilo, nec a seipsis, sed per media naturae praescripta. Plato ideas constituit universales

cujusque speciei generabilium incerto loco fixas, unde descendat vis formatrix ad cujuslibet speciei individua sol manda seu generanda. Quae opinio pulchra vel jucunda quidem est , at veritati reclamat. Nullae enim sunt , vel esse possunt substantiae universales extra intellectum, at sal tem individua . quae, quod non habent, dare nequeunt, aut quod dant, non semper ipsa hosti- cient. Natura est in omnibus rebus seu individuis universim perfusa, quae tamen in singulis subjectis operatur secundum subjectorum conditio nem & requisitum , quod verum est in omnibus

semina habentibus , cum illa sint ipsa subjecta dcvasa naturae, in quae Operatur. Sed jam quaeritur, quomodo ea vis seminibus imprimitur αunde , an ab ipsa natura i quod si verum , Ergo ex qualibet materia facit, quid velit, cum cuilibet materiae formam , quam velit. imprimere

fossit. Et deinde quomodo natura in hoc anima-i,quod nullum seminium visibile praesuppositi habet, generando procedat , dc in similibus aliis ex putredine sola natis Vt in homine est vis cogitativa seu imaginativa , quae fit subtili quodam artificio imaginum in cerebro conceptarum a sensuum organis incipiendo dc ad interiora cerebri loco motive procedendo ; absque vero Ioci

mutatione .coelum, longissime distantia,quae olim

297쪽

visa, cogitata aut facta sint,rememorando; ita in Sole & coelo, ipsique assixis stellis consistit quaedam virtus imaginativa , non passiva, ut in animalibus, sed mere activa, quae loco motivae inde Irofluit ad sublunaria, & communicatur certis dbjectis,utpote seminibus individuorum,dc haec est forma omnis generationis inceptrix & auis

etrix , essentiam cuilibet rei communicanS, ut

sit talis & non alia. Haec vis est primum movens, fabricans suum subjectum , velut architectrix, re constituens sibi domum, in qua habiter,quam oubernet ad eum finem , cui a natura artifice assignatur. Illa est virtus spermatica , quae residet in corpore spermatis, sine qua hoc est sterile dcliadne, nec ullam generationem promovet; Haec si evanescat tempore , vel contritione sui continentis, nullus inde fructus sequitur , ut patet in frumentis, quae si senescant, aut in farinam rediis gantur, se propagare amplius nequeunt. Aut cur haec potentia in eo corpore reficiet potius , quam in alio, nec mox perit i Respondeo: Non alia hic quaerenda aut danda causa est,. quam quod natura his mediis gaudeat, & eam virtutem concluserit, ne abirVossit, si naturae sit obediens; quam , si voluisset, aliis subjectis indidisset. Admirabile est,quod spiritus animales nervis in homine contineantur,nec ex illis abeant in auras, & quod iisdem nervis compressis a transitu impediantur,unde stupor & paralysis ad tempus toti brachio vel pedi accedit, quae spiritibus

per nervos succedentibus mox tollitur. Eundem ad modum virtus ea imaginativa caelestium, cor

porum , inprimis Solis , si individuis quibusdam

subjectis seu spermatibus rerum immittitur , nain turaliter manet in illis ad naturae nutum re libitum. At ubi semina nulla adsint,tum eadem virtus caeli communicatur materiae cuidam certae

immediate, veluti iii hac generatione , sebjecto illi viscoso dc pingui, de quo in praecedentibus, tanquam de materiali causa diximus. Sunt enim

298쪽

284 ADMIRANDA duo in singulis spermatibuς, materia elementalis,& forma astralis , quarum ultima perire potest , materia & forma externa integre permanente; nihil autem generari ex materia , forma astrali perdita. Materia in hac generatione tem-Pore prior est serma, & eam recipit influentem, quamvis antea neque omnino aliqua forma or-hata sit, ut de materia prima intelligi possit, sed subsequens forma priorem si non tollit, tamen perficit. ' Verum quaeri posset, cur haec vis sor- malis, exempli gratia, formandae volucris, non omni materiae aut cuicunque immittatur , cum absque vasis certis seu corporibus spermatum ea recipiaturi Respondeo; ea materia ita praeparata in ligno tali & non alio , inque loco dictore non alio, vicem seminalis corporis praestat, cujus 'ualitates cum non insint alteri, hinc neque aliud subjectum ejus virtutis formalis certae& determinatae capax est. Huj usce imaginationis seu instuentiae coelestis pasum exempla sunt obvia, nempe in quibusda locis Comitatus Mans- feldici, tibi minerar aeris in lapide scissili exprimunt omnis generis pisces, eorumque formas, qui in proximo habentur lacu : quemadmodum cc dentes , cornua , integros leones a natura formatos in speluncis subterraneis ,& aliis videre licet.In succino quoq; quod fluctibus marinis in porussia ad littora Insulae Suda vise , nunc dictae,

ejicitur,varis formae muscarum,culicum, araneQTum,papilioniim,ranaru,lacertarum& alioru animalium apparent non quidem reipsa, sed ex sola a maginatione coeli illis subjectis impressa. Si enim per incisionem aut fractionem eae quaeratur, vacua esse spacia sic colorata ex naturae lusu invenientur; nihilominus omnia membra & particu-Iae adeo sunt ad vivum expressae, ut quis juret, revera animalcula talia fuisse iis materiis recondita , forte tum , cum gummi adhuc liquidum fuerit succino involuta ; quod tamen Ionge aliter 1e habet, cum nihil terreni aut non pellucidi in

illis

299쪽

Α v I v Μ. assiliis figuris concavis reperiatur, quod tamen se cus fieri deberet, cum substantia corporea eva nescere nequeat, remanente ejus sola forma suis perstite. Adhaec si animalcula talia in gummeam ej usmodi substantiam , ut est terebinti na vel refi-na , incidisset, alae vel pedem eorum inviscati afDarerent,& non integre extensi aut directi,quod nic non ita fit, sed omnia integra videntur, veluti per Cristallinam pelluciditatem. Deinde si ex arboribus illud in aquam decideret, arbores illae

non essent ignotae. Plin. tib. 37. e. 2.9 3. d succino tradit hoc modo : them , inquit, Gι.

mbus Germa ea genti Meoli aHuarium oceani prodidis Mentonomon nomine, spari adiorum sex militum. bhae, diei navigatione Uulam abesse obuiam. Illo vere sinibus advehisuerinum, o esse concretia rispurga- mensum ; Incolas pro signo ad ignem uti eo , proximisque Dinonis Dendere. Huic o Timam credidit, sed Insulam Ealliam voravit. Idithridates in Germunia littoriώm esse Insulam ait, vocarique eam Osirrctam,

cedri genere symasam , inde defuere in petr . certum autem est gigni in Insulis septentrionalis Oeeani, σ ἀGermanis spe rigi um,itaque o a nostris unam insularum σν id Glesariam appellaram , Germanico casare ibi elassibus rem gerente, MUrraviam a barbariris dictam. sertur a Germanis in Pannoniam maxime Provinciam : Inde Heneti stramum , quor G ei Henetos vocant , rei famam fecere , proximι Pannonia , id aeripienter circa mare driaticum. Sexcenta fere millia passuum a carnunto Pannonsa ab I littus illud Germa,a. ex quo invehitur oercognitum nuper.riris enim eques Roma su missus ad id comparandum aIuli

no curant eglaiatorrum murem Neronuprincipu,qui hae commercia o littora peragravit, tanta copra in Uecta , ut retia arcendis feris podium protegentia succinis nodarentur; arma vero O Libitina, torus que unius diei apparatus esset e succino. aximum ponduε ea gleba attulit I 3. librarum. Haec Plinius. In succino vero utpote pellucido,ea figura incorporea eX im

gitione coeli infusa, facile apparet, in aliis Op

300쪽

286 ADMIRANDA Cis corporibus non item: Vti nec in materia ligni dicti, cui non selum figura avis,sed etiam vis naturalis spermatica eam formandi, nutriendi, augmentandi, & in vitae functionibus conservandi, ut in aliis avibus, implantatur. Cum vero non ex traduce seminis aut ovi Proeagetur,nec semenec ovii relinquit, ne plus alteri det,quam acceperita natura: Si enim ova generaret in pullos exclusibilia,ipsa quoque inde prodiisset, quorum neutrum vero applaudit. Quemadmodum enim mulus non est natus a mulo, sed mixto genere equar

Masini, sic nec gignit mulum, sed sterilis permanet, ita &dicta avis. Apes ex vermibus nascuntur, vermes in favo ex melIe ex naturae mirifica operatione, licet absque sensibili seminis Corpore, non tamen absque virtute seminis per apes favo impressa , caelitus primum recepta. Nec vero possibile est, has virtutes spirituales Messicacissimas a nudis Elementis prodire , aut sola propagatione cum materia seminis , quae ex alimento & sanguine fit, extendi in infinitum posse, absque sui diminutione , cum animadveristamus , Elementa fere esse mortua & saltem reiaceptacula materialia virtutum formalium , α materiam seminis ex iisdem Elementis suppleri indies & coacervari. Ideo necessum est , quod quotidie assiuat vis formalis in semina formata,

vel in eorum defectu, in materiam a natura prae Paratam per putrefactione, vel alias operationes Unde forma hujm mirabitus tin facile deducitur,quod strepesit Dixtin caesi aut Solis smaginasiva active infusa materia vise aligki istim in sitis loris Da perputrefactiona dispositi,ut eam vivificet erin nova spiciem Zοσοβρuvolucrisin concha conclusa promovear,quq ubi deciderit in aquas natare&volare pennis accretis pos fit. Finatis autem causa es communis ornatu/ mstat,mistiara admirabilitas ct varitim , tirilitra hominum accolariam. Ea mprimis Tei O . Max. proυrdentia , omnipotentia, o clementia, quae eX hac creatura sequae,

ut ex aliis humano generi innotescunt , dum

annum

SEARCH

MENU NAVIGATION