Chartarium dertonense nunc primum editum e codice Regiae Taurinensis bibliothecae ab Ludovico Costa ..

발행: 1814년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

Diuilia eo by Corale

5쪽

NVNC PRIMUM EDITUM E CODICE REGIAE TAURINENSIs BIBMOTHECAE AB

7쪽

DUUMVIRIS

DECURIONIBUS

Cum primum Augustae Taurinorum iuri operam darem , selici plane ,

sortunatoque eventu effectum est ,

8쪽

ut virum tum doctrina, cum humanitate praeclarum invenerim, qui me proclivum Diplomaticae , Palaeographiae, ac Antiquitatis studiis cernens gressus meos dirigere caepit. Quot auxilia, quot commoda , quot consilia suppeditaverit non ita facile dicere queam. Tanta enim erat viri. egregii in me sollicitudo, ut vel deambulantem doceret. Optimorum librorum lectionem suadebat: quod industrie adeo agebat, ut avide legentem quae proponebat, alterius libri, quem a me legendum constituerat, laudibus

alliceret.

Hisce sollicitudinibus ardens Patriae

Historiae amor, in me excitatus est:

9쪽

quare statim laboribus vigiliisque meis eamdem pro viribus illustrare constitui. Itaque Dertonense Chartarium descripsi, quod nunc, AΜPiassiMI VIRI,Vestro

Nomine insignitum publicam lucem adspicit. Et revera nemini magis quam Uobis illustria haec antiqui Vrbis

Dertonae splendoris ac potentiae teStimonia erant nuncupanda. Igitur qui iucundis hisce studiis delectantur multa hinc haurire possunt, quae ad rerum Patriarum notitiam assequendam plurimum iuvant; hinc praeterea tum Sacra, cum profana Antiquitas novam lucem adipiscitur. Quamobrem id a Vobis, AMPLISSΙΜΙ VIRI , etiam atque etiam peto, uti

10쪽

summae erga Vos observantiae significationem, benigne hoc mUnus e

cipiatis : cuius in me beneficii ea erit viS, ut ad novos suscipiendos huiusmodi labores veluti stimulis incitatus animum adiungam.

Augustae Taurinorum. Kal. Novembris. MDcccxo.

SEARCH

MENU NAVIGATION