Disputatio medica inauguralis de Typho : quam annuente summo numine ... D. Georgii Baird ... pro Gradu Doctris summisque in medicina honoribus ac privilegiis rite et legitime consequendis

발행: 1815년

분량: 64페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Medici, nutrices, et illi quoque qui aegros curant, insectioni multo longius quam alii resistunt ; et sunt qui ab ejus impetu prorsus

incolumes existunt. Aliquem hae febre semel infectum ei postea non tam proclivem e8Se Videtur ; quod contra in intermittentibus evenire solet. Non est intelligendum hoc eSSe perpetuum ; nam nonnulli hOC morbo Saepius quam Semel laborarunt: et in aliis proclivitas deploranda ad accipiendam Contagionem quae minime abit; quia antea morbo amicti sunt, existunt. Medicus celeberrimus hujus urbis exemplum talis praedispositionis memorat, Sed eXempla tantae proclivitatis rarissime occurrunt.

22쪽

DISPUTATIO MEDICASYMPTOMATA. Accessio Typhi mitioris frequenter est valde insidiosa. Aeger per aliquot dies languorem et lassitudinem levem, fortasse cum aliquo dolore capitis, tantum sentit. Sed in plurimis casibus haec adeo sunt levia, ut non queritur, Sed negotia sua solita agit; et de ejus valetudine interrogantibus, illum non se male habere frequenter respondet. Etiam hoc tempore, quaedam vultus mutatio potest observari ; magis solito depressus et moeStus apparet ; et semper ciborum appetentia deficit.

In hac conditione aeger quatuor Vel quinque dies interdum manet. Sed inter hoc tem-

23쪽

pus raro dormit profunde ; et e somno valde interrupto, quo fruitur, eXpergiSCens, de mente leviter turbata, et quadam anXietate plerumque Conqueritur. In stadio primo quoque pulsum quamvis debilem et parvum, raro frequentiorem fieri, in memoria est tenendum. Hoc statu languido, per plurimos dies per- Stante, rigores accedunt; et hi Cum suffusionibus subitis caloris alternantur, quos aliquid sudationis sequitur ; casus tamen mihi innotescunt, in quibus rigores unquam fieri aegri negarunt). Dolor capitis ingravescit. Tune tinnitus aurium, dolor dorsi et lumborum, adsunt ; et aegri de universa molestia qUeruntur ; vel, ut ipsi dicunt, de dolore ossium. Hoc ultimum signum malorum febrilium fere omnium esse proprium, mihi est perSuaSUm.

Fastidium cibi; vertigo; et proclivitas ad

24쪽

SynCopen, Conando se tollere erectum, quoque aCCedunt.

Pulsus fit celer, debilior, et aliquando irregularis ; et per diem interdum multum mutatur. Calor quoque Saepe est inaequaliS, qUaedam enim corporis partes frigidae, aliae sunt valde calidae ; gravitas quoque eSt praecordiorum ; urina plerumque est limpida. Delirium frequenter occurris; raro est delirium ferox Culleni, sed Typhomania: et aegros Saepe sibi aliquid mussitantes, CognOVi; atque, CUm aliquis illos allocutus est, optime TeSponderunt. Aliis temporibus, tantum est aliquid

turbationis mentis et auctae anXietatiS, eXpergiscentibus e somno vel in eum decidentibus. Tumores interdum imminuuntur et ulcera siccescunt; Sed, febre quieScente, ad Conditionem solitam plerumque reVertuntur. Lin-

25쪽

gua, quae ad initium fuit albidi coloris, fuscioris nunc fit, et saepe tumet. Dentes sub nigrae materiae densis crustis, quae etiam labris adhaerescit, Obducuntur ; quodque VoratUm habet saporem amarum ; sed interdum acida sunt aegro jucunda. In plerisque casibus est aliqua oppressio spiritus ; et aliquando effusio copiosa salivae viscidae et glutinosae, quae obturando fauceS, est magnae moleStiae aegro. Lingua rige8cit ; et, aegro Conante eam detrudere, tremit; et sic sermo indistinctus redditur. Sudores profusi erumpunt, vel diarrhoea molesta invadit : aphthae apparent in ore, atque hae in aliis tempestatibus magis quam in aliis. Aeger plerumque lucis fit impatiens ; sed alii

Sensus frequentissime sunt obtusi. 8 inplomata graviora morbi nunc appa-

26쪽

DISPUTATIO ΜEDICArent. Delirium in coma transit ; pulsus sit debilis, et frequentia haud numeranda. Aeger stimuli lucis non est conscius; est dilatatio pupillarum; aspectus Vitreus OCulorum subsultus tendinum ; floccitatio; stercora et

urina exeunt involuntarie ; Coma profunda; RSpectus Cadaverosus vultus ; et singultus invadunt ; et aeger moritur.

Sic morbus pergit, lethalis futurus; sed feliciter in nostro coelo) plerique Casus faUS- te desinunt. PROGNOSIS.

Prognosis nostra e Symptomatum Concursu et violentia est sumenda. Si nullus magnus calor cutis adest; si spiritus satis sit facilis, et aeger in utrumque latus Satis commode

27쪽

DE TYPHO. IIjacere potest; si delirium leve tantum vel coma existit; si circiter diem nonum, duodecimum vel quartum decimum, lenis humor in Superficiem, qui calidus, generalis et fluidus eSSe oportet; vel si levis diarrhoea biliosa accedit; si urina est turbida, et sedimentum copiosum deponit; si lingua fit lenax ; si non ingens est debilitas ; Si vinum est gratum aegro ; et pulsus, illo exhibito, se submittit; Sed magis, praesertim, si somno jucundo fruitur ; et demum, si aeger aliquod ciborum genus appetere incipiat, tunc plerumque licet nobis optimas spes fovere. E remediis quoque adhibitis aliquid de morbi eventu praedi-

Varia Symplomata praeterea enumerata Sunt prognOSin faustam praebentia ; Ut Surditas ;

Suppurationes naturae phlegmonideae in glandula parotidea, eruptiones miliares, abSque

28쪽

DISPUTATIO MEDICAsudoribus profusis ; vel eruptiones puStulares

Circa os et nares. Sed his non tantum ac illis antea dictis, oportet nos niti. Apud symptomata infausta, enumerare possumus determinationem sanguinis ad quandam partem ; circuitum inaequalem denotantem, multum delirii, magis praesertim coma ;foedum vel collapsum aspectum faciei; frigidos sudores ; diarrhoeam colliquativam ; Urinam pallidissimum colorem induentem quamvis haec pariter ac torpor occipitis plerumque delirium instans minitantur) ; parvum, debilem, et quem comprimi potes, pulSUm ; mutationem vocis ; multum vertiginis ; frigus eXtremitatum p Visum pravum ; pervigilium ;dissicultatem devorandi; aegrum eX leCto Salientem, vel extendentem artus ; impotentiam expellendi linguam, ejusque motum tremUlum ; et vomitum.

29쪽

stridor in gutture, finem infaustum et haud longe distantem, plerumque praegrediuntUr. Impetus Typhi gravioris multo magis est

Subitus, et Omnia Symplomata sunt Vehementiora.

Rigores vehementes invadunt, et his cito accedit multum caloris et sudationis. Dolor capitis celerrime occurrit, et ingens vertigo ex initio. Nausea et vomitus quoque Sunt graviores. Vultus primo apparet depre8SUS

et foedus. Et oculi multum demissi sunt qui multum quoque Sunt pleni, graVe8, et nonnihil inflammati. Plurimum adest debilitatis et prostrationis Virium, Cum pulsu celeri parvo et debili, aliquando irregulari, vel etiam intermittente ; cum dolore in dorso et eXtremi-

30쪽

DISPUTATIO MEDICAtatibus, et ingenti Oppressione praecordiOrum. Lingua est rigida, tumida et obducta nigris sordibus. Sermo saepe est non intelligendus ; urina est pallida; et tandem sedimentum nigrum et foetidum plerumque deponit. Saepe est pulsatio arteriarum Carolidum et temporalium, magna sitis, et Sapor injucundus oris. Aeger singultit et gemit frequenter ; spiritus est calidus et foetidus ; et

delirium plerumque, Saepe Coma adSunt. Μagna anXietas febrilis quoque existit. Pe- techiae apparent, et sudores frigidi tenacesque erumpunt. Abdomen saepe tumidum et tensum, et oris lineamenta retracta et Collapsa sunt. Oculis quoque nitor perit. Dejectiones nigrae et maXime foetidae erumpunt invito. Urina quoque aegro non ConSCio Profluit. Aeger non potest excitari. Vibices erumpunt, et hae pariter ac petechiae Saepe in gangraenam abeunt. Haemorrhagiae eX

SEARCH

MENU NAVIGATION