De ratione, quae animi facultatibus cum materie cerebri cinerea intercedit : dissertatio physiologica, quam ex auctoritate et consensu illustris medicorum ordinis in Academia Bonnensi pro summis honoribus Doctoris Medicinae et Chirurgiae rite et legi

발행: 1825년

분량: 24페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

ANIMI FACULTATIBUS CUM MAI ERIECEREBRI CINEREA INTERCEDIT.

DISSERTATIO PHYSIOLOGICA,

QUAM EX AUCTORITATE ET CONSENSU

ILLUSI BIS MEDICORUM ORDINIS

IN ACADEMIA BONNENSI

PRO SUΜMIS BONORIBUS

DOCTORIS MEDICINAE ET CHIRURGIAE

SCRIPSIT ET DIE SE ΡΤ EMBRIS MDCCCXXV

PUBLICE DEFENDET

3쪽

PROLEGOMEI A.

Cum, sinito studiorum academicorum curriculo, de conscribenda

commentatione consideratius cogitarem, qua rite AESCULAPIO initiarer; Primo novum medicinae genus, non quidem adlauc inauditum, tamen sere inusitatum, quod ad ιδοωπα ventriculorum CCrebri insantum acutum sanandum excogitavi, et quo jam septem misellis hoc atroci et invicto malo correptis salutem recuperavi

libello divulgare et dilucidare in animo erat. Sed argumentum istud tam grave quam amplum, longioris disputationis, ut quivis facile intelligit, materiem suppeditat, qudini ut soliti limites dis sertationum istius generis illud apte complecti possent. Quapropter disquisitiones ot observationes de hac re institutas, alio tempore forsan communicandus, inpraesentiarum cohibere, consultius

mihi visum est. Quandoquidem vero exinde non solum diligentius et accuratius conditiones, a quibus in universum cerebri vita rei d at, investigandi et perpendendi copiam mihi saetam esse viderem, sed etiam et colligendi et componendi omnia, quae ad naturam et indolem hujus morbi, respectu ad causam Occultam Omnino adhuc parum cogniti dilucidandam et enucleandam symholam quandam conserant, fieri non potuit, quin, ut σπιμπr os uru, quibuStegritudo ista stipari solet, sustus et luculentius explicarem, tum ad commercium respicerem, quod inter singulas cerebri partes o i stat, tum ad rationem, quam istoe, partim ad animi facultates, partim ad ceteras corporis su notiones habeant. Quae cum ita essent, primum incidi in connubium, quod di-Versae cerebri materiar cum animi sacultatibus ineunt. Quo rcctius

4쪽

autem et utilius huic consilio satisfaciam, materiem moduliarem Interim mitto, Solummodo rationem, quae cineream inter et animum est, succincte expositurus. Quod Vero adtinet ad argumonti istius tractationem, hanc Sequendam esse putavi, ut primum in univer

sum disseram de cerebro, quatenuS tanquam πρωτον αἰσθῆτ ριον Con

siderari debeat, respectu ad controversiam habito, qua nostris temporibus in utramque partem disputatur, num cerebrum animi Sedes sit, nec ne. In capite secundo modos praecipuos, quibus alma natura diversarum animalium cerebrum Varia materiae cinereae copia instruxerit, exponam Simulque tum de ratione inter utramque materiem et cineream et medullarem diversa respectu ad aetatis

discrimen, tum de aegritudinibus, quibus cortex corripi solet, tra tabo, et quidem eo consilio, ut exinde lucis quid asseratur, qua connubium istius partis cum animi sacultatibus dilucidare et accuratius definire licet. Denique ultimo animi conditiones, quae a cinerea materia pendere videantur, sustus explicabo. Siquidem in hac Sectione, cujus causa potissimum Scripsi, demonStrare CO-Dabor, in cortice sentiendi vim inprimis sedem obtinere Sermonem, ut opinor, Purum et latinum curavi. Jamque licet quidem in physiologicis, ubi res spectatur, omne pondus ab argumentis, quibus positiones si mantur, pendeat, tamen multum interest, quemadmodum dicas. Est enim, quid deceat, videndum, non in sententiis solum, sed etiam in vorbis Cujus rei ignor tione saepissime a medicis peccatur, qui istam ossicii persectionem,

quo et Semper utendum est et omnibus omnino negligunt. Unde nonniinquam sit, ut dum ingenium felix et excellens largas erit ditionis copias effundit, vocibus corruptis et barbaris eXpressas, talem sere speciem praebeat, qualem segetes secundae et uberes, qUM nou Solum fruges, verum herbas etiam serunt inimicissimas frugi bUS Iu τρόπ6v non impune laeditur

5쪽

C A P U T I. DE CEREBRO, TANQUAM ANIMI SEDE, IN UNIVERSUM.

Iam ab antiquissimis Inde temporibus post philosoplitam de natura inventam multi fuerunt, nec postea defecerunt, qui arcem Palladis et munitissimam et nobilissimam ) summo ardore et indefesso studio oppugnare Deamque ex ea propellere pro virili tittebantur. Sed temere incepta, non cX optato successerunt.

cloacas, in quibus Πεοί; eoua asservaretur, consideravit, Galamis ' , caput medicorum graecorum admirabili quadam scientia et copia prae ceteris pollens , animi Priticipatum tenere, argum tis gravissimis confirmavit et tali modo adversaliorum studia prorsus restinxit. Quippe qui etsi non Plane veterum doctrinam, quam

Cister, Plato, protulerant, candem statuit, tamen vir ingenio acerrimo et in Plurimorum controversiis diiudicandis natura peracutus, cerebrum in Plistitiam, quam habuit dignitatem, Pliadentia et auctoritate, quibus in aequales et posteros dominabatur, restituere studuit. Namque Plato potius totiim cerebrum, animi Esse sedem, dixit, ut ex locis, quos hic assero, Iuculentius patet ). δη μαμον τι osti ἰώελλεν υ λυς) αυ-οια τε κα F ἔκαστα ει 'ο τυν τελυν αντον, τοσαυτα καἰ τοιαυια διν ρεμο σχ Mατα ευθνς ἐν τῆ diανομῆ τῆ κατ μους καὶ τον μῖν, το θειον σπέρμ9,

6쪽

vis in libro quodam cerebrum in universo ipsi pro animi sede Placeat, tamen, quod multis locis sustus ct accuratius explicat, ejus ventriculos maxime tanquam πρωτον αἰσθητῆριον consideravit. Cui sententiae Postea Plerique physiologorum , v.

Pulati sunt. Interea sententia ista, cui natu ae scrutatores olim vel plurimum tri buerunt, quamque nuperrime Docilingorus ab oblivione vindicare studuit*'), ii Praesentiarum, ne taedium nos capiat, tanquam crambe nimis spero et inerudite repetita, ad nugas doctas rejiciatur, necesse est q).

Deinceps alii fuerunt, qui in singulis cerebri partibus animi locum quaesiverunt. Ita corpus. callosum Lontccoum y β), Lancisium si) et Polyronium r); centrum ovale Visu cuium ' ') corvora striata x illisium * 'o, pons Vti otium β q), cercholium D et incoartiti ), medulla oblongata Sohol animorum ' ), semian-mtin' δ) , Blancardum ' φ), κωναριον torium ' β γ, Eschonmororum ' si , ot serum δῖ) arriserunt. Alii denique magis in hisce rebus versati et cxercitati hanc Provinciam sane Valilopere duram cautius susceperunt, quippe qui spinosiora illa,

7쪽

quibus enucleandis veteres sere omnem Vitam dicarunt, mittentes, modo in uni- . versum de connubio cerebri cum animi secultatibus disputarunt. Inter quos, ut

imi subsellii patronos praetercam, Praecipue Ziunius' ' ), qui quasi viam ape-

hooeceius ' ' flagranti studio et pinestantissimo ingenio excelluerunt. Tandemque nostris temporibus Playsiologi exstiterunt, qui divinam illam

vim, quae cerebro inest quamque antiquitas, ut modo enarravi, hone noxii omnino negarunt, speciemque doctrinae acuminis genere quodam, quod est in repro hendendis verbis versutum et sollers, sed saepe frigidum, interdum otiam saeclum,su tam sibi finxerunt, qua arcem corporis augustam, quae et nobilissimum et Praestantissimum servat, quod natura creatrix hucusque Producere Posse videatur, Petulanter insestar aut et cerebrum regno privare temere nitebatitur. Si quidemisti ') statuerunt, cerebrum non aretioribus vinculis cum animo osse DeXum, aCCeterae corporis partes. Unde sit, ut Iacobius aliqua ratione saltem alter

et sidibus, quae harmonia dicitur, sic ex corporis totius natura, Et figura, varias motus eieri, tanquam in cantu sonos, animum suxit. Sed dixit aliquid, quod ipsum quale sit, erat multo ante ejectum et explosum a Platone si ) et alte sede Palladis matrix seposita mansit, proptereaquod Dira pinqui et invita labor in m liebatur. Ne autem aculeis et stimulis dictionis nimium tribuisse videar, ad scite refutandam et sunditus tollendam Iacobii sententiam, qua insitas opiniones evellit, novas inserens, jam sale utendum. Quod attinet ad ratiocinium, quo utitur, primum in universum signisco, ipsum iu commentatione non eundem judicii tonorem servasse, quoniam iuitio audax rationem antiquitus stobilitam et rcceptam, qua cerebrum intimo colanubio cum animi facultatibus jungatur, a se eversum iri non

M) Experimenta circa cori'. cad. , cerebel Ium etc. in vivis animal. instituta , Gretting. I 704.

8쪽

solum pollicetur, verum etiam addit β' ipsi Verisimile esse et persuasum, ceteras

corporis partes ea in provincia cerebrum longe antecellere; sub sinem disputati nis admodum summisse incedens, jam eo contentus esse videtur, si reliquum corpus respectu ad animum eundem locum Occupare ipsi concesseris. Quod cum unicum dubii salsique suspicionem ciere possit, tamen hic non commoremur, sed sedate et placide progredientes singula argumenta, quibus sententiam sulcire studuit, consideratius perpendamus. Librum evolventi statim querimoniae de nefando abusu rationis illius Occurrunt, qua diversarum cohortum animalia, si alte

et a capite inde ab iis insimi ordinis ad hominem usque repetis, pedetentim prosiciant. Cum autem hic nihil, nisi opiniones inanes et conjecturae sutiles proserantur, quibus sententiam a Plerispue naturae scrutatorum quasi Saucitam: quo Persectior cerebri compages et structura, eo plenius et enucleatius singulae animi

facultates sese manifestant, labefactare tentat, inutile fore, autumo, si in hisce discutiendis diutius versarer . Deinde insitiatur, motuum arbitrium a cerebro Pendere, non dubitans, quin esse possit, ut aliae corporis partes arbitrii sedem locumve suppeditent, licet dissectis nervis, qui ad musculos eunt in iisque dissipantiu , impediatur, quominus sub ea rerum couditione motus appareant. Sed quoi uat, quaeso, doctrina de natura animalium, si istis insomniis ianua aperiretur lsane omnia in pejus verterentur. Cur medicus, dum ad lectum hominis resoli tione nervorum assiicti accedit, non in jocinoris labem, aut ventriculi vitium aut in cor degeneratum inquirit p me hercule, quoniam sincera e e lentia homines edocuit, motum omnino non istis partibus niti. Periculis enim, quae physiologi

in animalibus cautissime secerunt, et morbis a medicis accurate descriptis, procul omni dubio constat, motum proxime reserri ad cerebrum et medullam, quae spinae inest. Ceterum nostro lubentissime concedo, etiam cor, Vasa, quae sanguinem duciant, pulmones, hepar partesque genitales, magnam Vim exercere multumque conferre ut in alias animi incitationes ita etiam in motum; sed eiusdem soni item non constituunt. Praeterea sedulo anatomicorum studio compertum habemus, cerebrum cum nervis, qui per totum corpus distribuuntur, Perpete nexu vinxi. Sed

non perspicimus, quid ad hancce disquisitionem controversia illa jam dijudicata pertineat, num nervi hinc inde ex corpore oriantur et cerebrum quasi βλωτω Sit, anue potius ex cerebro ipso originem ducautῖβ' Sensus denique, qui port

9쪽

animi incitationes nonnunquam oriuratur, facile, dum ad cerebrum reseruntur, sallere posse, sere Neminem medicorum fugit, qui paulo accuratius observarunt atque rationem hujus conditionis intentius investigarunt ). Argumentum vero istud Lic mittimus, proptereaquod ad consilium, quod persequimur non multum iacit. Considerans autem vicissim partes, quae sensibus inserviunt, sedem cerebro adeo vicinam occupare et nonnisi nervorum ope tu iis dissipatorum res, quae extra nos versantur, animum asscere, ut earum conscius fiat, uon possumus, quin huic rati cinnationi vel plurimum tribuamus, et ut tandem ad cerebri morbos et vitia progrediamur , quid est, quod clarius Iacobii errores convincat, quana argumenta extude petenda ββ) Licet quidem inpresentiarum Dondum eo profecti simus, ut singulis animi facultatibus privas cerebri partes tanquam sedem adsignemus, quod ille callide et argute opponit, tamen nihil Obstat, quominus, cerebrum totum notiarον αἰσθcri γιον osse, placeat. Iusitiandum quidem non est, reliquum corpus etiam magnam vim in cerebrum exserere ita, ut tali modo habitus quasi animi immutari Possit et ex visceribus PGesertim nobilioribus incitationes oriantur, quibus variae et eaedem diversae animi partes pellantur, tamen extude omnino non colligere licet, auriculam aut umbilicum eandem ad animum rationem habere, quam cerebrum. Quod etiam sagacisinnus I ius β ε) vir et ingenio praestans et scientia Pollens optime perspexit, sed tantum abfuit, ut hac ratione nisus, cerebrum regno Privare tentasset, ut indidem non sine argumento cognosci posse opinaretur, quinam cini ebri circidi singulis animi partibus convenirent. Quae cum ita sint, nihil impedit, quominus jam consilium, cuius causa i primis ad conscribendam commentationem me accinxi, ulterius prosequamur. Itaque Primum in capite, quod sequitur, modos Praecipuos, quibus materia cerebri cinerea in rerum natura copia diversa 8ggregata reperiatur, exponam, rati, ut illinc cum quanam animi facultate connubium ineat, optime erui possit. Quod vero Adtinet ad compagem et indolem hujus materiae et ad rationem, quam ad albam habeat, meum Don est, ut hic ad vivum resecare moliar, tum ob spatii, quo angimur angi lias , tum ob disquisitiones accuratissimas, quas jam ph7siologi oculatissimi eandem incudem tundentes, ut Lmaius β 7 , Leumenhoecius ), Ri solitas

10쪽

Gomni ringit 7 ') et Gennarii 'q), coerulea monetoliorum ' δ), mollis nonnullorum Gallorum' φ), et nigra a plerisque physiologorum ad cineream roseruntur ' in . Sodcum hic cxperientia sere omnino desiciat non possum, quin istam opinionem valdopere dubiam declarem

CAPUT IL

DE MODIS PRAECIPUIS , QUIBUA NATURA CEREBRUM DIVERSARUM ANIMALIUM COHORTUM VARIA MATERIAE CINEREA COPIA DITAVIT, ET DE BATIONE INTER UTRAMQUE MATERIEM ET CINEBEAM ET MEDULLALEM DIVERSA RESPECTU AD AETATIS DISCRlMEN. ACCEDUNT MATERIAE CINEBEAT AEGRITUDINES.

Quemadmodum homo in universum a ceteris anῖmalibus quam maxime dissert, ita etiam ipsius compages nervorum prae reliquis partibus, e quibus corpus hia manum Componitur adeo insignis et peculiaris est, ut, dum illi bustiarum compa-xatur, omnino ipsi proprium quid inesse videntur. Quod argumentum unicum jam sussicit, ut cum animalia distributi otio quadam in ordines quasi redigantur, homi ut iuprimis locum singularem et quidem supremum concedamus. Quin imo

SEARCH

MENU NAVIGATION