Januarii Parrini ... Convivium rabularum et dialogi forenses decem

발행: 1743년

분량: 196페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

obturbet, suaque te pro tuis Ingerere divulget. Sapientissam e medius fidius, sapientissime l-Ιstuc autem ita feta Hlios Iudices recenseamus . Theodori quaenam indoles esti Humanus mihi , &non malus videtur . Pa0. Est quidem ut Praedicas, M cum uxore dies, fioctesque litigat ; id mihi amanuensis ille suus resttulit. . Bland. Hinc ergo tragulam in illum conjiciemus i hac ille sine dubio apertus est , atque immunitus . Principio

Osbrem mulierum me praedicabo, multaque in eas maledicta ingeram ; Te deinde Palponi, me auctore , dissidium jam cum Iulia tua parare dicam, ita perpetuo

obgannit, ita semper turbas ciet, ita male te excruciat . Hic mihi ille lubens calamitates narrabit suas;Teque uti socium

ejusdem miseriae diliget statim , & amplexabitur. Res mihi vostmodum in proclivi mei it , & nobiscum jam sentiet The Dorus . At quid Camillus, & Euge nius, qui supersunt Age narra mihi quae

de istis habes, Pa Moc vero superVaca- neum est, Pace tua dixerim I Nam quum e sex Iudicibus quatuor a nobis stabunt,

quid ibi liciti de reliquis simus t Nimium quiaem id esset: plane, quod tu tanto Pere

172쪽

pere soles prudentissime reprehendere ivltra id, quod necesse est, laborare. Blunci. Id uero non ultra est , fili mi et si possem enim. yel sellas ipsa vi mihi conciliare, trahentissime facerem. Nam ea maxime, sive una potius vincendi certa via est , si Iudices omnes, quique Iudicum 1 unt amici, servosque etiam, & vicinos , ut ita di- Caro, efiicias benevolos . En , ut id oblito tibi in memoriam reducam, en tibi Carolus,& Plailippus, quorum in caussis meminisse porro debes quanta nos sedulitate gesserimus ;quidve cum familiaribus, quid cum amanuensibus , quid cum .ami cis eorum , qui illis interesse cognitionibus debebant, egerimus . Multo equidem illis argento , ac multo nobis labore ste- . tit victona at vicimus , quum victuros illos ne nos ipsi quidem sperare audere mus . Nos, qui sane quid clam actum eΙ- set nobis consciebamus , Pauca quae a Min consilio diximus , eaque haud valde

per Jovem diligenter t ut valoe,stomacharentur qui aderant f nos tales caussas tam negligenter. agere . Sed postea impense nos laudabant, manumque Osculabantur: nosque in coelum ferebant, quo stacentes , & plane dormitantes Franci-

L 3 scuta,

173쪽

166scum, & Caesarem sori, ut erudituli isti

dicere solent, columina , summosque oratores causa dejecissemus ; quum illi summo opere adnixi essent contra , to tiesque vehemetuissime dixissent . Hae mihi fuerunt artes, eaedem erunt tibi: ita plurimae nobis victoriae sunt partae, ita aeque multae & tibi parientur . Age ergo, age quod jussi , dic iam hilariter de Eugenio, & Camillo si quid habes . Pa .

. Quam te tam cate ejusmodi verba facientem audio lubens, praeceptor Z Qiat tibi sapientia, quae sedulitas Dod ingenium,m immortales s Plane Dous es . Edepol si nobis putida istorum jurispruderitia

deest, si ventosam istam' eloquentiam, caeteraque eius generis, ut par est, Parvi Pendimus: at praeclare stamus animis, roboreque ingenii, ut viros fortes decet, acriter pugnamus . Sed jam ad rem. Euge MuS Probus , atque apprime doctus Perhibetur vulgo, nec eum aliqua parte falli aiun posse , ita cautus, &tectus est undique . Eum ego semper odio habui; Contemnere enim nos uiuetur, & aculea tis dictis saepe lacessit. Bland. At ejus fi-- litis,qui in forum jam ventitat, nonne . . .

Pulp. Is prosecto Fabricii gnati tui per

quam

174쪽

. . I 67

quam est familiaris: habeo quid dicas: ea quippe recta semita est , venatum inde incipiemus. Bland. Optime , Palponia eja demum, discipulum agnoscimus t superest Camillus.Hunc ego nihili facio: Nam is poeta est , & Philosophus , & plerum-.que, dum maxime calet Iorum,cauisasque defensitant vehementius Patroni, versiculos scribit , recensque scriptos haud tuo vel Modestino nostro , vel alicui esuis asseclis ibidem recitat . Hunc vel per ipsum Modestinum aggrediemur ; vel nos quasi aestro pὁrciti, & attoniti , ac magnum aliquod , poetarum ritu , sonan Ies , invademus . Habeo ego quosdam Camilli versus : hos memorditer homini recitabo , ita sponte noster erit: hoc enim pacto eum protinus dare Praedicant manus Bland. Euge serio istuc, Palponi. Hoc jam est magistrum, noli di, .scipulum se se gerere.

TΙdistine paullo ante Petrum ' V hunc Ioannis filium amnem L 4 meum.

175쪽

meum in rheda cum Theodoro Prinest de Civitatis Z Sane ego rabie differor , qui illi repente indignus visus sum , cui ipse vel salutem redderet. Nam & eum primus salutavi, & magnopere gavisus sum, ipsunu eo Iam dignatatis pervenisse , ut tali viro dexter sederet, &quas pompa.

quaedam per frequentissima urbis loca in illius curru veheretur. Carol. Vidi equiadem Laeli , & admiratus sum t Nam . quum rectus ipse , & valde severo, &occupato vultu sederet, ille alter precanti, & verenti similis totus in elim inclinatus , nescio quae ingerebat. Me vero Petrus aut non vidit, aut non vidisse simulavit: quod mirum non fuerit, quippe et extraneus ego . De te vero quid dicam , aut cogitem non habeo, qui consobrinam ejus in matrimonio ha-hes, ac illi semper affueris , ac omni eum

ope juveris . Lael. Pol negliget ille me iam , nec pro amne habebit: Siquidem

eum summates viri colunt ,& observant. Nos scilicet Medici a tanto Oratore Con

temnimur . Car. Aufer istuc jam . Quid te ille contemhat , quaeso Z Nonne &senior tu illo es , S eoctior : & si haec quoque aliquid sunt, ditior, & s ilia

176쪽

honestiore ῖ Laet Nihili ista sunt, o bo.

De : nec enim uter doctior aut honestior modo inspiciendum, sed cui rei demus Operam. Lael. Ergo tu medicinae , ille legibus addicti, cur alterum alter dedignetur , ac despiciato, plane nescio . LaeL Hospes profecto mihi in nostra Civitate videris , Carole ; qui ejus mores .Prorsus ignores . Nam cui obsecro ignotum est , cuicumque doctrinae , cuicum inque ,& quantaecumque virtuti , &qui.

. buscunquerimoribus nunquam tantur

apud nos tribui, quantum Iuris prudentiae 8 CurOL Scis me in hortulis meis Pene semper det i te scere , nec adire urbem nisi certis , statisque diebus ossicii ergo. Itaque rem ita esse, ut ratio ipsa monebat , putabam , utque mihi aequum rectumque videbatur . Caeterum cur ita, ut autumas fiat, planissime ignoro . LaeLCaussam e Petro amni meo e Xquire , qui Certe quare tantopere superbiat, non invenio : indoctus enim plane est , ut qui maxime , atque e forensi disciplina, Hapidiique praeceptis , quem secutus est, tantum hausit, quantum vix ad imum

subsellium satis ejι. Novi ego hominem r. S dejerare paratus sum eum s ut inajO-

177쪽

I ora omnia taceam ) nec latine , nec hetrusce quicquam scire t infans plane est,' & rerum cunnium ignarus t ac si unum, alterumque e pragmaticorum faece scri plorom percutris1e eum dicam , plus ei tribuam , quam veritas postulet : -& nos

aspernatur jam , ct quisquilias meras putat. Cu . Et talis quum sit, tam fero. citer tamen i & quod miremur magis tanto hic in honore est i LaeL Cur non tumeat , nosque nihili pendat , quum

hic videat nec medico , nec musico , nec . mercatori , nec philosopho , nec architecto , nec mathematico , nec , quod longe pluris est, honesto viro , nee alicui hominum generi eum haberi honorem, iqui uel ignaro ς vel inhonesto Iurisconsulto 2 Car. Gndo ita re res habet, Laeli, geminos natos meos , quos aliis in artibus erudiri jusseram , primo quoque tempore Iurisprudentiam doceri imperabo. LaeL Quod tibi faustum , felix, fortu uatumque sit, quamprimum ita Pe

VII.

178쪽

Rapidii, er Lup Rap. 'Uid ita malum nobis sub ipsam I jam vesperam advenis,& quasi

nil agenda sit tarde etiam nunc Incedis. Nimis hercle diu te hodie exspectavimus , Lupe , quum hic te allico postmeridiem affuturum' nobis pollicitus sis: atquesid ego a te etiam atque etiam ope re maximo petierim. Lup. Audi sane; nec me .... R .Quid ego audiam i Noveras quanta nos rerum urgeret moles, & quae expediri necesse esset paucis hisceri diebus negocia: & tam lente tament ago

jam , quid stas i pallium cito , ac pileum

Pone, Operi queri manum admove. Lup. Jure quereris , Rapidi ; at me rusticus quidam properantem retinuit, qui ne is avaro , atque illiberali locatori conducti fundi pactam mercedem solveret', mea- 'diit flens, ac ob creditoris minas vehementer pavidus . Ova mihi miser , pullosque gallinaceos & pecuniae etiam ali quantulum apportavit . Hunc ut desere. rem ego rem suscepi ; dumque ei adsum , dum κm in vado sisto , coepit advespe-

179쪽

I a vesperascere*: nee a Cornelii domo , quo mihi Iudice convento opus fuit , quantum approperaverim , citius huc potui pervenire. Rap. Iam te ulterius non culpo e Laudo immo sedulitatem , humanitatem tuam: qui & illi misero opportune adversus domini avaritiam , subveneris , & aliquid etiam tu feceris lucelli . Agnosco in celeritate etiam tua

Rapidii discipulum t Euge, Eugel At

non ista sibi modo tempus postulat . NO-sra jam propere aggrediamur . Ubinam, Lupe, instrumentum illud est contra onautam illum Sum entinum , qui vitulinares isolet adducere t Lv. Adest , eccum . Nap. Quid ei faciemus , Lupe' res inextricabilis videtur , nisi insigni aliquo

commento eam reddimus explicatam. Sane disertis verbis sexcentos ab eo creditor stipulatus est , nullo nec pacto adjecto , nec conditione . Iam jam dies

stipulationis cedet , & creditor lege aget . . Lup. Vel inter eos aliter post stipulationem convenisse , vel pecuniam, contra quam scriptum hic est , ' non interfuisset, vel aliud quippiam simile obsiciendum censes. Interea aliquid . . . . Nap. Vulgata istaec, nimioque usu tri

180쪽

tam tueri volumus, nobisque ipsis, quod ma Xime curandum est , consulere . Num si aliud instrumentum producamus , quo

satis sibi jam factum creditor Alemni ritu affrmet, callide id tibi, & magnifice factum videatur i Lud Optimetia' istuc quidem et sed haeret haeo res i nam quo pacto solutam vere fuisse pecuniam, ut oportet, Probabimus t . Rap. Ohequid tam es timidus , satis fuerit si receptam a se praesentem pecuniam creditorsipulatione caverit debitori. Vel si tibi haec minus videntur tuta , quis vetat vel frumento , vel hordeo in stipulatione di Fere , vel alia quapiam merce fuisse persolutum Z Lup.Hoc hercle arridet magis, idque faciundum censeo. At undenam gentium ejusmodi instrumentum accersamus , quod nec factum unquam est,

nec adeo fieri potuit Z Nimis cito dissidis, fili; Disce ex me virtutem Ueram : si ni tum id nunquam est , eXcu demus nos; hic distocius fiet, si alibi contractum est . Sed ad hanc rem , quam paro Falsirone propere accito est opus:

age , Lupe , Sosiam mittito , qui ilium

SEARCH

MENU NAVIGATION