Dissertatio medica inauguralis De absorptione per venas : quam annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Georgii Baird, SS.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : necnon amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae f

발행: 1824년

분량: 43페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

UNIVERSIT O BRISTOL

5쪽

DISSERΤATI MEDICA

INAUGURALIS

ABSORPTIONE PER VENAS:

Ex AUCTORITATU REVERENDI ADMODUM UIRI,

NECNON

SUΜΜISQUE IN MEDICINA HOΝORIBUS AC PRIVILEGIIs RITE ET LEGI ΤIME CONSEQUENDIS, ERUDITORUM EXAΜINI SUBIICIT

EX INDIA ORIENTALI,

Feci quae potui, non ut volui, sed ut me temporis augustiae coegerunt. CICERO.

Quarto nonas Augusti, hor locoque solitis.

7쪽

OR NATISSIM VIRO,

ARMIGERO, J. . TAYLOR

S. P. D. Tibi, Vir optime, quem vix minus ut generosum et honestum suspicio, quam ut optimum amicum unico diligo, hoc opusculum nostrum dicare, quaeso, sinas. Tibi enim non paucas horas praeteritae meae felicitatis debeo id quod quidem ita memini, ut nunquam obliviscar qua comitate, qua benignitate, ut me ita caeteros omnes usque acceperis quamque idcirco, omnibus qui tam felices sunt ut te cognoscant, utilis atque carus sis. Non equidem ignarus sum hoc nostrum munus existimationi tuae nihil conferre posse; mihi autem pergratum erit primitias meas nomine tam boni tamque spectati viri ornare. Itaque has aequo animo accipias velim: diuque ut felix sis, elicesque cut soles sacere persistas, -- primis oro atque obsecro. Vales optime Vale

9쪽

DISSERTATI MEDICA

INAUGURALIS

PBOcEMIUM. QUAEsTro physiologica, quam pro Gις mento Dissertationis meae Inauguralis selegi, studium curam quo Medicorum jamdiu quidem occupavit nondum vero tantam lucem accepit, ut ex toto composita et confirmata videri possit. Ego igitur, cum nondum in Medicinae usu satis versatus fuerim, ut aliquid novi de morbo ullo dicere possem, timque crudas meas conjecturas de his rebus offere nossem, judicavi optimum ore hanc agitatam quaestionem ita retraetare, ut omnia praecipua argum erit in utramque

10쪽

2 D ABSORPTIONE PER VENAS.

partem reviserem, non quidem spe aliquid adjiciendi, sed voluntato colligendi quicquid

peritiores jam in medium protulerunt. Quantum auxilii recta notitia plurimarum functionum corporis et rationibus o usui Medicinae conserre possit, nemo credo hodio est qui negat neque enim verisimilo est ut sciamus quemadmodum corruptae functiones curari debeant, quamdiu quales sanae sint ignoramus. Ex omnibus autem functionibus corporis, nulla majoris momenti est quam Absorptio, sine qua quidem corpus existere non potuisset; et quamVis parum interesse quibusdam videri potest, an haec fiat per propria vasa ad id idonea, an per Vasa sanguifera, tamen nemo, cui incrementum scientiae cordi est, hae ignorantia contentus erit omnia enim talia in rementa ex quaestionibus et Xperimentis semper prosecta sunt, neque quidem, si Clarissimus HARVE tam facit contentus fuerat, circuitum sanguinis hodie intelligeremus. Itaque ad propositum meum aggredior.

SEARCH

MENU NAVIGATION