Epistola pastoralis ad clerum et populum agrigentinae dioecesis

발행: 1844년

분량: 24페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

ae, o Elnostri Xaverit Granata, qui nostrae Congregationis Clericorum Regularium, et Messanensis Civitatis maximum ornamentum fuit, quique in omnium memoria vivit, et formiassis nulla unquam ejus doctrinam, sapientiam, et dignitatem delebit oblivio. Nam de clarissimo viro Iosepho Nicolao Ugo , qui noster fuerat in Philosophicis disciplinis Praeceptor, nihil attinet dicere: ipse, etiam dum Archiepiscopatus Surrentinae Ecclesiae sulgeret honore, ad extremmum usque suae vitae finem singulari erga nos tenebatur amore, et Per duos ante obitum menses gravissima infirmitate detentus, de nostra ad Agrigentinam sedem evectione veluti praescius, Plura nobis sapientiae plena consilia suae peditavit. Cum adhuc Theologicis studiis vacaremus, ad religiosam vitam singulari quodam modo vocati sumus adeo, ut non mediocrem admirationem in eorum animis excitatam nomverimus, qui spem quamdam amitti putabant, tandem aliquando nos ad nobiliora munia obeunda promoveri posse

in ea dioecesi vel civitate, in qua non modo nati, Sed facti SumuS: noS Vero, fatemur enim, laeto et alacri animo in domo Dei habitare elegimus, ut facilius, et securius vineam Domini excolere possemus. Nec nostra nos fefellit opinio;

nam Panormi primum, deinde etiam pluribus aliis Siciliae

i' Ex Clericis Regularibus fuerat etiam Episeopus Agrigentinus Antonius Lanaa Panormitanus, qui pluribus etiam emicuit virtutibus.

12쪽

civitatibus qua sacris concionibus, qua spiritualibus exercitiis, qua scientiis praesertim sacris tradendis, vel sacris litteris explanandis maxima animi nostri voluptate totis viribus intenti fuimus, neque laboribus parcentes, neque locorum varietatem aversantes; nec contradictionibus, quae

numquam deesse Solent, fracti sumus ; quod si aliquando

cessimus, id totum fuit, ut Fratrum hono, et noStrae tranquillitati penitus consiae remus. Interim, ut modo novimuS,

investigabilibus Dei viis ad superiora ducebamur. Nam Romam, quae semper erat in votis, Divino quom dam consillo accersiti suimus, ubi statim verbo Dei pra dicando, Consessionibus Fidelium audiendis operam dare, atque scientiis docere jussi sumus; quo factum est ut brevi ad Clerum Romanum probandum a SMO. D. N. GREGORIO XVI. et Sacrae Indicis Congregationis Consultationibus destinaremur; deinde etiam S. Congregationis super negotiis Episcoporum, et Regularium; et tandem inter Apostolicos eligendorum Episcoporum Examinatores in sacra Theologia suimus cooptati. Quae omnia praestabamus dum Congregationis Clericorum Regularium Procuratoris Generalis munere fungeremur; et postquam Panormitanae Dommus S. Iosephi praeposituram recusaverimus, hanc Romam nam S. Andraeae Apostoli sub Generali Praeposito, ut moris est, regeremus. Procuratoris Generalis et Consultoris olificium exercuimus donec anno 8.2. suffragantibus omnim

13쪽

bus, quibus jus erat eligendi, Praepositus Generalis renunciati sumus. IIoc pacto a civitate, et Dioecesi Agrigentina

longe recedere videbamur; a St, ut probat exibus, ad ipsam Divino consilio proprius accedebamus. Nam, Non vim mecte Dicte vestrcto, negiae cogitiationes mecte Cotiliationes veStriae, dieit DominiaS. Et re quidem vera: vix Praedecessor noster istius sedis Antistes supremum diem obiit , rumor tenuis primum , deinde Paulatim succrescens per hominum ora serebatur,

nos ad illam destinari, qui tandem incredibili celeritate,

et constantia fere omnia tum utriusque Siciliae, tum Ecclesiastici status loca pervasit. Nos autem, quem rumor imSte non latebat, Deo abundantius opitulante nihil de Congregationis nostrae officiorum curis, nihil de Romanae t tiusque Ecclesiae remisimus, quominus ea , quae nobiSagenda erant, majori, qua potuimus diligentia perficeremus; Episcopatum enim tamquam a nobis Poenitus alienum Pr cui spectabamus. Sed tandem Dei consilia nobis ceterisque

patefacta Sunt per voluntatem eorum, quibus obSequentiS- Simos nos eSSe convenit, tum ob eminentissimam auctoritatem, tum ob innumera, quae nobis gratiS, eaque Praemclarissima beneficia conceSSerunt.

Illud tamen in tanto onere suscipiendo nos reficit ac recreat, quod in ista antiquissima sede constitutis nobis vel opere, vel consilio praesto erunt viri ingenio, doctrina,

14쪽

ri, o mac pietate conspicui. Nam plures ex vobis, Cathedralis Ecclesiae Canonici, jam novimus, ceteros ex aliis discimus: et licet Capitulum dimidiatum inveniemus, et clarissimis viris orbatum, speramus tamen foro, ut, Deo illustrante et Penitus, quorum interest, dirigente, vobis simillimi ad illud complendum assumantur ; ut in domo Dei linceant, et aliorum mores dirigant, exemploque componant.

Idem de ceteris, qui collegiatis Ecclesiis totius Dioecesis Canonici inserviunt; sperare licet, et Beneficialibus , vel Secundariis, praesertim Cathedralis, ac Sacerdotibus omnibus, quos tum in Choro devotos, tum in viis modestos, tum domi pios, tum ubique Dei gloriae, Fideliumque salutis pro viribus et mensura spiritus studiosos vel esse considimus, vel memores vocationis suae ut sint, hortamur, suademus, rogamus. IIoc autem in primis omni, qua possumus, animi contentione cupimus, et Si, OPUS ESt, auctores eSSe volumus, ut omnes inter vos, et nobiscum idem

sapiatis, alterutrum diligatis, et honore invicem praeveniatis. Dilectio enim Fratrum praeceptum Domini est, et si hoc sat, sussicit. Contentiones itaque et scissuras christiano nomine indignas penitus rejicere oportet. Nec minor est fiducia nostra in iis, qui cooperatores ministerii nostri Parochi animarum curam et solicitudinem nobiscum habent, et quibus ex ossicio committitur gregem nostrum pascere, vel melius, qui in nobis est, grem

15쪽

gem Christi. Non enim, ut mercenarii solent, ad ipsos de

ovibus non pertinere arbitrantur, Sed omnem Curam, et comgitationes suas eo fortassis dirigunt, ut Fideles doctrinis vanis, et peregrinis non adhaereant, novatorum in Societate perturbationibus non abripiantur, tranquillitatem Publicam , pacemque in familiis omnino servent. Ipsi vero Evangelium Christi proponentes, explanantes, et Verbo et exemplo cum omni humilitate patientia et doctrina ministerium suum implentes essicient ut omnes ab usuris abstineant, thalamos non violent, ebrietates et blasphemias, fornicationes et cetera vitia detestentur. Nec minori studio Curabunt, ut pauperes Subleventur, rudes et pueri in Fidei mysteriis legisque praeceptis, et quae ad Sacramentorum participationem pertinent, instruantur. Quae omnia PraeStantes, clericos etiam, qui ad sacrum Presbyteratus ordinem Promoveri cupiunt, disponere rite Poterunt.

Et quoniam ad Clericos descendit oratio nostra, licet de Canonicis , de Parochis ceterisque Presbyteris pauca dicenda esse putavimus, tamen plura de vobis, et vobis ipsis, Iuvenes clericali militiae addicti, et libentius dicere

Placet. Vos enim plus oculis nostris amabimus; vestrum inpagis, in oppidis, in civitatibus, et in seminario praesertim omnem Curam , omnem solicitudinem habebimus; erga vos omnia Studia, consilia, labores nostros dirigere Statuimus. Expectate a nobis amorem, diligentiam, liberalitatem, quan

16쪽

tum vultis eximiam, expectationem vestram vincere nobis

est animus. At non de omnibus et singulis loquimur ; de illis verius, qui ingenio, indole, ac Pietate a Deo vocatos esse probaverint; qui non ad sui et similiae sustentati nem, sed ad Dei gloriam animarumque salutem Sanctuam rium ingredi petunt; quique non beneficiis captandis sed

propriae sanctificationis studio Clero nomen dare moribus, ut vita demonstrabunt. Macti ergo virtute juvenes, Satagite, ut per bona vestra opera primum electionem veStram a Deo factam esse probetis, deinde ut certam magis magisque faciatis; nam ut ad metam usque pervenire possitis, nos ipsi, non verbo tantum aut lingua, sed opere et veritate, quantum in nobis erit, quiquid conferat, praestare parati sumus. Quapropter Parochis, Vicariis nostris, ceteriSque vel magistris, lectoribus, vel cujuscumque generiS Superioribus magnopere commendamus ut hujusmodi juvenes agno- Scant, foveant, erigant, nobisque cognoscendos exhibeant, Praesertim ex locis, quae sacerdotum penuria laborant, ne sides, eorum deficentia languescat, morumque Corruptela latius pateat, ex qua maximum tum Ecclesiae, tum Soci tati, et Imperio detrimentum oriri solet. De Virginibus Deo sacris non opus est Plura Congere

re. De nonnullis enim monasteriis novimus, orationis et caelestis conversationis studio delectari et a vanis cum Saecularibus colloquiis abhorrere: ex quo factum est, ut quae

17쪽

2 S: Domini sunt cogitantes tum datam de Virginitate fidem inviolabiter servent, tum tranquillam penitusque beatam vitam facili negotio ducere possint. De caeteris, qUod eodem religiosae perfectionis studio storeant, iisdemque honis frua

tur, in Domino speramus. Nos vero, cum hujusmodi sacrae Virgines gaudium nostrum sint et corona nostra, et flores Ecclesiae nuncupentur, ea omnia, Deo adjuvante, PraeStai

bimus, quae ad Singularum, et cujuscumque monasterii, collegii, vel cujusvis generis domus utilitatem et splend rem conferre iudicaverimus. Alacritatem nostram plurimum auget quod sciamus in nostra civitate ac Dioecesi sere innumeras esse Religiosorum ordinum familias , quae dum varietate propter earum pulchritudinem ornant, gelo veluti humeris domum Dei sustentant; nam Verbo Dei, et Sacramentorum adinini stratione fidem nutriunt et pietatem. Quapropter Sicut ipsi in nobis amicum et defensorem invenient, ita et noSin ipsis sideles coadjutores inveniamus oportet. Quod attinet ad laicos viros vel auctoritate praesidentes, vel titulis et nobilitate generis praelucentes, vel divitiis abundantes, sicut nos tum reverentiae, tum honoris, tum dilectionis significationibus non desecturos promitti mus, ita et ipsi non Pastorem modo, sed Patrem in nobis

agnituros esse Speramus adeo, ut unius semiliae membra caritatis et obedientiae vinculo inter se et nobiscum Conm

18쪽

juncti proprio aliorumque bono quantum tu ipsis est consulere velint. Sciant tamen, immo potius meminerint, Pamstoralis ossicii proprium esse pupillorum, et pauperum cumjuscumque generis curam, ac defensionem, quam libenter SuScipimus, et in qua omne studium, singularemque diligentiam adhibendam esse arbitramur, credentes quod uni existis minimis nos facimus, ipsi D. N. Iesu Christo penitus facturos. Omnes denique cujusvis sexus, conditionis, et aetatis oratione complectimur, oviues hortamur in D mino , tanquam filios per caritatem Dei cooptatos, prompriis ossiciis contineri, quae sua sunt unicuique reddere, imo potius misericordes esse; Legibus et Principi ex eo scientia obedire atque in primis Pietatem in Deum colere, nostras (ubi opus fuerit j obsecrationes, objurgationes, increpationes, a quibus abstinere cupimus, amplectentes.

Nos enim, quiquid in nobis erit ingenii, quiquid facultatis, quidquid virium aut fortunarum id totum in Dei cubium, Ecclesiae decorem, et communem Singulorumque tilitatem maxime pauperum collaturi sumus: etenim hoc nobis Persuasum est, non pro noStra, sed pro aliorum utilitate et commodo in Episcopali sede constitui; nec tantam dignitatem ut praemium meritis, quae nulla eSSe Plane SEntimus, sed pro Fidelium bono collatam fuisse. Quae dignitas eo major atque nobilior nobis videtur, quod in eam sedem invehimur; quae a B. Petro Aposto-

19쪽

lorum Principe instituta est, in qua primus omnium S. Libertinus sedit ab ipso constitutus, et quam Sanguine deco ravit. Deinceps viri tum sanctitate, tum doctrina, tum miraque clarissimi, quos inter emicant S. Gregorius Episcopus hujus nominis primus, et S. Polamio ; et praesertim S. Gregorius Secundus, qui Agrigentinam Ecclesiam non modo sanctissime rexit, sed illustravit. Illustravit etiam S. IIermogenes, et praecipue S. Gerlandus, qui cum Roberto,

et Rogerio fuerit consanguineus, post restitutam ab ipso R gerio Agrigentinam sedem, generis claritati sanctitatem ex miam in Episcopatu conjunxit, suisque cineribus Cathedralem Ecclesiam tutatur et ornat. Nec Beatum Matthaeum mittere possumus, qui si vivens in terris Episcopatum dim Sit, in coelis regnans exempla virtutum noliis exhibet, et patrocinium. Quos omnes non modo veneramur, sed imitari cu- Pimus; atque Precamur, ut qui in Episcopatu gerendo nos PraeceSSerunt, viamque tenendam praeclarissime demonstrant, nobis a Deo optimo Maximo abundantius gratiae a

xilia impetrent, accendente Beato Iacobo Christi Fratre et Apostolo, cui post B. V. Mariam Cathedralis Ecclesia dicata est. Vosque, Venerabiles Fratres, et Filii in Domino carissimi, ferventissimas preces adjungite, et ipsam B. Virginem

nobiscum invocate , quam Matrem dulcissimam, atque ammantissimam omni, quo possumus, religionis studio colere propitiamque reddere curabimus.

20쪽

Primum autem a vobis obsecrationes fieri volumus, et

hortamur, pro SSmo. D. N. GREGORIO PAPA XVI. qui

cum virtutibus, et gelo Ecclesiam Dei aedificet et gubernet, vehementer optandum est, ut diutius vivat, et servetur inc Iumis . Deinde pro Augusto et pientissimo Rege nostro FERDINANDO II. qui non minus religioni tuendae totus est, quam regni, atque subditorum utilitati promove

dae, et pro Ejus Conjuge Augusta MARIA TITERESIA,

totaque Familia ac regia prole, ut omnes cum ipso de rore caeli, et de pinguedine terrae benedictionibus impleantur. Et pro Emo. S. R. E. Cardinali Petro Ostini Albanensi Episcopo, et S. C. super negotiis Episcoporum, et Regularium Praefecto, qui nobis toto cordis assectu die So Junii Episcopalem consecrationem contulit. Et pro nobis indesinenter orate, qui Deo quotidie pro vobis incruentum sacrificium offerimus, ut Deus noster impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas, in gloria, in Christo Iesu, in quo pastoralem benedictionem omnibus vobis

peramanter impertimur. Datum ipsa die Consecrationis nostrae Commemorationi S. Pauli Apostoli sacra Domin. V. post Pentecosten extra Portam Caelimontanam.

SEARCH

MENU NAVIGATION