Pauli Iouii Nouocomensis ... Vitæ illustrium virorum tomis duobus comprehensæ, & proprijs imaginibus illustratæ

발행: 1577년

분량: 261페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

mine continentur.

Leonis x. Hadriani VI.

ori annis

murathis L. Baia reis L

oelebini siue Cyriscelibis

2쪽

PET Rus vi C TORI vs. s. D. s T hoc in more postum, consuetudineque D

gricolarum, ut, quos primos arbores studio do mini satς, fruetiis ferunt ad eum deferantupsium

3 que ante alios velint sapores pomorum gustare,' ac suauitate illam sentire. Nobis in hoc officio- . sana nationem imitati, instituitimque diligen- tium colonorum sequi visum eis Cum enim tu quoque campum hunc nausiarurn studiose colueris, stirpesque nobiles multas,ac peregrinas in eo diligentia tua seueris videntur ad te potissimum primitiae ipsius pertinere amplis limoque

nomini tuo, ac tuorum, qui agrum launc pararunt incultum tamen, spinisque obsitum reliquerunt,conssecrari omnino debere.Cum enim

librorum sedulo a nobis euolueretur incidimus in libro: Pauli Ioui j, quibus Leonis X. Pont.blax.vitam resque gestasse perscr; tutum professus omnem familiam vestram miravbertate inFenii,copiaque verborum ornauit: ac magnis,dcbitisque laudibus ad coelum tulit. Vt nim antiquis plurimis, & Graecis, & Latinis scriptotibus bibliotheca referta est,ita etiam monimentis nouorum ingeniorum abundat nee parua inferioris aetatis auctorum copia illuc congesta est. Quod ab eximia liberalitate vestri generis,summoque amore inliteras, caeterasque ingenuas artes,prosectum est Eos i tur placuit primos excusium dare quod lucem non paruam vestris rebus allaturi sint quanquam domus tua per se clarissima est:&in summum iampridem honoris dignitatis. que gradum peruenit Sed eo etiam libentius hoc fecimus,quia Cocinus ille cuius tu, quemadmodum nomen refers ita etiam virtutem iamitaris i ac Laurentius nepos,qui in his libris valde celebrantur sons atque origo huius benefici j,quo tu perpetuo tibi animos studiosbrum obligabis fuerunt: certos enim homines, huic conficiendo idoneos, in Graeciam misierunt,atque huc magnam vim optimorum librorum conuexerunt sed etiam adhibita summa diligentia Latinos multos ex hac nostra terra coegerunt, exscribendosque ubique magnis sum.

3쪽

ptibus curarunt Hoc enim quoque ab amatoribus literarum ignorari,

patique longitudine temporis obscurari,aequum non erat. lnhocvero opere,vtreliquae maiorum tuorum singulares virtutes illustrantur, itactiam egre a haec voluntas,operaque erga studialiterarum, excellans.

que liberalitas in studiosbs earum,celebratur. Praeterea quod in omni negotio primum est ictum, faustumque initium ausipicari voluimus,vi,quemadmodumhonesta haecfamilia ab his radicibus orta, diu fl ruit: semperque magis admirabilibus quibusdam,diuinisque rationbbus statum suum auxit: nunc autem in primis viget,ac maiora,praesentioraque bona,virtute praesertim atque prudentia tua hominibus de se pollicetur,ita etiam ingens hoc beneficium, a maioribus illis tuis natum, studioque eorum, qui sequuti sunt retentum: a te vero nunc n ualiacratione valde amplificatum,&in fines omnium terrarum prolatum,cotidie magis crescat, utilitatesque infinitas cupidis bonarum artium afferat. Quod & tota mente debemus optare: cognita animi tui alacritate qua rem aggressus es, constantiaque in consilijs tuis ad exitum perducendis licet siperare.

4쪽

Florentinae Ducem magna

nimum.

vitam Leonis Decimi patrui tui, es agit te Hippo, i l to Card uale is enim me ad id munus fuscipiendum liberaliter

in itarat ac demum cohortante ipso, . cuncta orime docente Clemente Pontifice, quatuor libris absoluissem, utrungi magna' fortunae acerbitate hora satalis eripuit. Itaque orbatus duobus longe maximis atque certissmis τι laesussiorumj meorumpraes

sidiis, me recte persanctequesisturum exi mari,sieae vigiliae,

quae maiorum tuorum memoriam continerent, sub tutela tui n mistis ederentur,quum iure optimo Luccessonis, non modo priua

cipatusfortunarums omnium se etiam verae glori cuius Medic gens auidsimas perfuit,haereditat sis consecutus. bandosupra opes vetustatemque originis, domesticam disi inam, qua incomparabili elegantiae cum lande maiores tui floruerunt, noua decora e auguseiora quidem intra penates intuleris,nequaquam parta Lisutis fortunae temeritate Ied grauissimis quaesita virtutibus. Praebui Ilisquidem vixdumpubescens non ambinua a ue lacerta luce indolis, eramflectatis operibus virilis c vividae virtutis opinionem, quum Caesaris armis recepta Florenti rempubticam popularium dira ambitione deformatam,adooptimatium authoritatem atque consenum reuocarespromulgareturque sibinde illud gener fum cisalutare amnemae decretum, e quo nihil amflae ciuitati salubrius fuit,expeditis criscorruptis iudici,spersingula fra constitutis, aequalem cunflissentari consantisque animi gratiam . IIuiumpollicereris. Intra enim quatuoriati mindomita insaniae capita,OSloui alis uilius lege ceterat,aceo fueritatis e clementiae temperamento acerbi simu . veteribus inimicis urbem repurgass,eaque animi constantia tuli Itipatruipontiscis interitum, . Amaduerses inquietorum ingenia et extemam rum munitis imam arcem erigeres, ea febritate insidiantium vitae tuae, propinquorum tela, machinas euitani, ut in his asserrimarum rerunnionibus,neque absoluta ataui ct 0rudentia,neque proaui Laurent 1 apraealto in nismatura celeritas, neque Leonis aeclara et ingens animi mannitudo,neque clementia, modea ratio spatientia,quibus Gemens Aquanto clarior quainfelici erfuit, desiderariposse vide rentur. Has nimirum Ἐirtutes annouit Caesi bamsi tibi maturalis nuptiis coniurasi in thois re tollicauit. quo incomparabili facto oe Caesari esingularem praestantisiudici,eximiaeque liberalitatis, et incocus dei laudem esiadeptus, opes tuae aduersius omnem inuidiam framis me constitutae. Tu vero enixe contendes, ut certam harum opum . virtutum possessi nem nonsolsim tueare diligenter, rum etiam promotis ibus fortiter extendas. Dabis is subinde operum liberis,ut hic quirite O viget, nobi Mimaes pissanguis felici Ma auritae oris foecunditate propanetur.Speramul enim te procre turam Eberos Augustinocero,c maioribus tuis virtute persimiles.

VALE.

5쪽

PAVLI IOVII EPISCOPI

NALEM AN p LISSIM V Μ. AvRENT Iura messicem auum tuum,ma anime H pol te, qui domum vestram in hanc, quam iusia religi eveneramur,auetvsh a dignitatis amplitudine elisi rartu te prouexit, diceresositum accepimus, nullum ex toto humanae vitae negocio opulentius atquepraestantiuspatrimonium liberis relinqui,quam virtutis c gloriae; harum alteram diluenti eis ducatione liberalique disciplima, T rimeseicismaxime exemis piis acile comparari; alteram veluti ab his certifimisseminisbusprocreatam,masci uallo ite, . coalesiere iii immensum.

ι suae sapientistimus intesti volebat,opes prope uniuersutrimcipatus, umentisque Fortunae caducas sin tibiles; egregiae γπο virtutis c laudispos si em, non modo ese longe firmissimam, verum etiam in usum onini ostentatis maxime diuturnam. Neque iIFummi viri iudicium buflenus impotens Fortuna isse est a reparat Messisse, quum uiso inflenter ac acerbo, ereptis omnibus bubsidis ac ornamentissumilia vestrae nomen o xerit, inihil omnino relinqueretur, praeter iugenitum inuiclis animis vos, is eximiae virtutis dium,quo illud prae extinctum reuocari ab interitu, pristinaeque dis nitati restitui, ad non dubiam salutem humani generis saepe viderimus. Hoc profesto aradentis es rediuiuae virtutis lumen, Laurentius a Cosimo Petroque acceptum per manus, uti in cursa veteres Graeci lampada sequentibus dure erunt holiti, Leoni Clementique tria uit, vitibi demum cunctis naturaefortunaeque muneribus omatissimo aetissima succesione tra.deretur. Itaque quod tibi uni iure optimo debebatur, Leonis patrui tui effigiem verae simi

Budini quatum et iis maestiri potuit, lato, erepressi, in hoc noninepte ut arbitrου

picto rum mor secutus iecreto in eadem tabula, ambitiose vagantium, cilicetvlmularuquoque tuomm vultiιs,illam virtutem diui seirantes,quam tu taciter aemu s,obiter c Ipicerent . quibuspropositis gunae virtutis hortatoribus, facile*erauerim, te abexcelsi Argi autuque animi magnitudinenou modo aequaturuingenti titia laudes, fiamMlto altius atque elicius adgloriam ouesuturi squidem insumma indole, primae fierἐ lanuginis, qui; Iingularum virtutum, quae in maioribus tuis enitueresingulos fores,ra felicitate decerpse risita iudiat nobilissimarum disci murum atque artium festitisoperibus, sincredibisti quadam ingeni,secunditate protulisti, is orentissima ingenia, quae domi liberaliteraolis, non plus te uti admirabilis beneficaeque fiat rae riminum sementi quam ab erudita in geni,subtilaate, illis Irum censerem esi liciant. Sediacmagna e mirasortasse incis iteru

6쪽

terissenatoribus in te perfecto minora audistioraquesunt illi pernobili nisi turis au mi tui . Wore,quo dudum in Pannonia Solimam,trahenti totius Orientis ves copias armatus occurrilii: quum tam forti quam pio constantis animi decreto, ad non dubiam spem in itatae laudis teipsum pro Chri,itaui nominissalute de uisses. Ab hac quidem ardentis instenti mirifica cupiditate,quando in oculis fortissimam totius Europae nationum,advbmorem ' Si ri sacrato di pirus exercitu bleelareris,eam nominissamam aetulis visecundissimo quo dumsure in hanc lucem innaurati seculi productus esse videare ad sacri ordinis amapb um decus, s a uidum Clementis trutfelicitatem, in cuius tutela omnis iam Italia, diuino eius tantilla par. tapace,conquisit.

VALE.

7쪽

ANGELI CONSTANTII

Fleuit Alexander tumulum quum vidit Achillis: Et dixit faustos heu nimium ciueres,sivorum Maeoni, testantur Scrupo G inavi Etricinatagesta manu. Idem vitalesinunc quoque carperet auras Diceret inuenti huidus inuidia: Salvete o Decimi felicia busta Leonis, siuem si acunda Iouius ore canit.

8쪽

MIT A LEONIS DE

CIMI PONT. MAXIMI

E D I C E n gentis nomen, tametsi multis ante annis in Hetruria admodum illustre sueri certam tamen ac stabilem magni C O s M Ivirtute claritatem coepit.

Nam Sylvester qui Uicecomitis Insubrum Ducis ima

petum in Apennino strenue retardavit, Sc Auerus d atque Ioannes quondam opibus ac urbana gratia florentes,nunquam vel equestris ordinis dignitatem, vel ordinarios liberae ciuitatis honores, inter multos aequales patritios excesserunt. Fuit autem C O s M v a Leonis X. Pontificis Maximi cuius vitam se ipturi sumus proauus, eum ab ineunte aetate a deo graui, excelsoque inaenio extitisse ferunt, ut perspicacissimi ciues quo rum ea aetas admodum ferax fuit iuuenem C O S Μ V M ad omnia summa na tum esse iudicarent. Excoluerat enim se pertinaci labore cunctis iis artibus aedisciplinis,quae homines vera virtutis gloria perbeatos,ac dijssimiles efficere consueuerunt. Pietate inprimis eximia cum probatissimae vita sacerdotibus certabat vitae quoque temperantia,honestate,doctrinaque cum optimis philosophis contendere erat solitus: magnitudine vero animi, magnificentia, ac liberalitate, vel opulentissimis regibus aequabatur. Quibus moribus tametsi singularem ab omnium ordinum hominibus gratiam mature collegerat,in uidiae tamen tan tarum etiam virtutum subsidio stetus,resistere vix potuit. Circumuentus enim ab inimicis,&ab is qui specie honesti nimiam eius pocitentiam sermidabant, ceu mox obsuturam publicae libertati, in carcerem est coniectus. Verum in tanti viri capitis discrimine consternata maxima parte ciuitatis,aduersus paucorum potentium crudelitatem pluribus sententiis at que suffragiis est impetratum,ut virtuti ac innocensis parceretur inde quum exulatum Venetias abi j stet tanta animi sortitudine ac industria apud omnes egit,ut non modo famam ac fortunas suas quas inimici acerbissimo liuore inducti,conturbatas ac penitus conuulsas videre cupiebant Ubique terrarum egregie conseruarit, sed&suis ciuibus,& Venetis longe prudentissimis sena toribus,multo quam antea sapientior ac admirabilior euaserit. Secuta demuest non toto vertente anno in Republica Floren tina mira tranquillitas aequissimis hominibus in magistratu succedentibus, ita ut C o s M v S, qui Reipuishlicae turbulentissimorum ciuium vi atque audacia commotae, sicuis flucti hus in alienam terram eiectus fiserat,incredibili studio atque pudore totius ciuitatis in patriam sit reductus.Tum vero renouata consti tutaque Republica

Pernicisios vel iuspectis ciuibussenatu amotis aut expulsis probitati, bonisque Aa

9쪽

artibus digitisiimus locus estpatefactus mi, eo enim tempotenoretilitaretur dem diuini hominis consilio si pepro cominuui pace, pro patris libellate, mplitudineque imperii selister arma tractarunt, priuatas opes auxerunt, Ur hemque suam eximiis cunctarum arti urrvornimeritis illustrarunt.Ipse Cos mus, ut erat incomparabili iudicii grauitate, infinitaque prudentia, sepracae teras res omnes ,studiosis egregiisque rerum scriptoribus fauendo, donando. que immortalitaterii literarum beneficio gloriosa quadam auiditate concupiuit: quod ciues quibus ipse permulta pecunis, atque honorum beneficia coatulisset, vel immemores aliquando futuros, vel omnino interituros diceret. itemque prstoria, villas, templaque ab se restio semptu aedificata,haud multo post vel temporis vel hominum iniuria labefacstari posse, ae absumi penitus arbitraretur. Erat priuatis in rebus suis domesticisque sumptibus natura,&consuetudine minimo contentus, utpote qui ciuili cultu vixerat, frugalique&mundi tris potius reserta, quam lauta mensa uteretur. At quum clari ho spites S praesertim aduenae virtute insignes occurrerent, nullis vel maximis sumptibus parcendum putabat, quin splendidissime excipiendo,largiendo que totum pecuuiae usum,ficultatesque omnes ad splendorem& gloriam reuocaret. Vixit ad summam prope senectutem integra authoritate ac florenti semper gloria recte atque seliciter administratae Reipublicae,&in ea quo que parte beatus,quod non modo Petrum filium probitati singularique prudentia pr stantem,verum 8 nepotes pueros avita summarum virtutum in dole conspicuos relinquebat. Moriens Cos Μ vs PATER PAT R i R de creto publico est appellatus, idque sempiterni honoris causa marmoreo eius tumulo fuit inscriptum. Co sΜo vita functo, Petius filius regends Reipublicae gubernacula. quae pater Plurima ex Usu praecipiens de manu tradiderat, cunctis ab initio fauentibus cepit. Sed non multὀpost in eum intestina occultaque odiae tenebris insensissimorum animorum eruperunt,quae Mediceo. rum aemuli authoritate 8c fortunis admodum potentes, Vivente Co SMOvaria dissimulatione compresserant, quum vim inueteratamque prudentiam cautissimi ac excelsissimi senis pertimerent. Erat enim Petrus recto potius, constantique animo quam acri atque vela ementi ob idque etiam eum opportunum iniuriae putabant, quod ab diuturnis atque saeuissimis articulorum doloribus seipsb hebetior iactus, magnam partem innati vigoris amisisse videbatur. Itaq; multis rerum nouarum cupidis, aut inexpiabili liuore flagran tibus ad commutandum Reipublicae statum intentis, duae veluti perlocum ciuium factiones sunt excitatae, eorum scilicet qui montana, aut plana urbis incolerent. Quibus nominibus haud obscure Lucas Pittus paulo ante C O sis mi emulus,veluti factionis principes iudicabatur.Nam Lucas ad Romanam portam editiore in Ioco ad effigiem munitae arcis ingentem domum extruxerat vi COSM v m magnificentiae gloria superaret,qui suas mes trans Arnum amnem plano Vrbis loco ex Ueteris architecturae praeceptis elegantissimas ae dificasset.Coniuratum est in Petri caput, quod aliter occupandae Reipubli negocium transigere polle desiperabant. Constitutisq:insidiis locus ad subuebanam aedem diui Antonii, ut redeuntem e Caregia villa illigatum fasci js aevsu pedum carentem interficeret. Sed dii ea innocentissimi hominis salutem

egregie sunt tutati. N in Petrus de insidiis certi iactus, diuerso itinerem

10쪽

LIBERI, 3

urbem est delatus: detectisque inimicorum consilijs,ut Rempublicam malis ciuibus repurgaret, nouosque subinde senatores deligeret, armatum populum ad concilium aduocauit, cuius studio atque au moritate qui res nouas moliebantur Senatu ac patria exaesti sunt.In iis suere viri nobilitate, spiritu atque opibus insignes, Angelus Acciaiolus equestris ordinis, Oetes aluius Ne ro, SI Nicolaus Soderinus qui summum paulo autem ciuitate gesserat magi stratum. Ii cum suis consili js perculii atque amicit Horentia profugissent, adirentque longo errore cuneios Italiae principes solicitandis tentandisque eo rum animis, undique Petro Medici bellum concitabant: sed ille Galeacio Ssortiae,&Ferdinando Aragonio Arctissimo laedere atque amicitia coniunetus, euocatis ad Hetruriae praesidium eorum copqs,facile inimicorum suo rum consilia atque impetum fregit. Eo tamen anno,qui Petri vitae ultimus,&a morte C O s M Ioctauus fuit, illi iidem exules Bartholomeo Coleone in Flaminiam cum veteranis ac ingentibus copiis perducito, magnos belli mo

tus excitarunt. Qui tumultus repente exortus, caeterorum Principuni ani

mos Mediceorum periculo permotos, ad tuendam communem salutem aelibertatem erexit, quod id bellum aut obscure Venetorum auspici js geri videretur, qui iampridem totius Italiae imperium immoderata ac impii. denti quadam auiditate concupissent. Quanquam ipsi ad eleuandam tur hara pacis infamiam, se Coleonem qui vetus eorum erat imperator cum magna parte exercitus dimisisse eique imperii militaris titulos abrogasse prae dicarent. Galeacius ob eas res traiecto Pado, Coleoni validas copias,acaacerrimos duces opposuit: atque ipse cum uxore, ac ornatissimo comitatu ad tuendam, firmandamque Mediceorum dignitatem Florentiam est prose ctus. Venientem incredibili alacritate ac pompa ciues ordine obuiam e gressi, ipsique Medicet iuuenes Cosinianis in aedibus exceperunt. Interim ad Ricardinam anniculum in Bononiensi collatis signis est dimica tum,&adeo pertinacibus animis, Ut quum in noctem vehementissima pugna traheretur, armigeri pueri quiete extra ordines circumfusi, veluti Iudi cro in spectaculo concurrentibus turmis funalia praesenen t. Caeteriim arte virtuteque Federici Urbinatis, qui hostem sub occasium Solis, ab multo diei aestu fessum, positisque armis nihil iam de imminenti pugna dubitantem a dortus fuerat,dc tum,S in posterum Coleonis impetus fortiter est repressus. Nec multo post Borsius Atestinus Ferrariae princeps, qui se inter dissiden dentes pacis sequestrum obtulerat, composita omni controuersia Hetruscarum rerum statum pristinae paci quietique resti tui t. Ab ipso autem Petri excessit Laurentius & Iulianus fili j eximio Senatus ac populi fauorem uni ge rendae Reipublicae susceperunt. Duxerant illi naturae ac studiorum simili tudine concordes a teneris annis vitam humanitate,modestia,literis,ac om ni denique ciuili virtute perpolitam. Usi namque Gentile Aretino praece piore longe doctissimo, atque sanctissimo, ab ipsis maiorum suorum vesti- js minime abscedendum ede didicerant.Plurimum quoque Ual uerat ad reis gendam puerorum indolem, ut in lubrica aetate, Lucretiae Tornabonae ma

tris diligentia, quae morum omnium erat moderatrix: ea enim grauitate virisIis animi, pudicitia,studioque virtutis cunctas aetatis suae foeminas superabat.

Nec in postrema eius laude suerat, Aloisium Pulcium nobilem poetam i . A a a

SEARCH

MENU NAVIGATION