Titi Livii Patavini Historiarum libri qui supersunt omnes ..

발행: 1779년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

261쪽

equo ViroSque non tam proelio , quam ituneris 1mul longitudine, simul praepropera celeritate, habebat Itaque turmatim equites, in vicemque manipulos levis armaturae , aquatum ire, prandere jubet : alios in statione armatos retinet , opperien agmen peditum tardius ductum propter gravitatem armorum Quod ubi advenit δε ipsis imperatum, ut, statutis signis armisque ante se positis , raptim cibum caperent, binis ternisve summuni ex manipulis aquandi caussa missis interim eques cum levi armatura paratus instructusque stetit, si quid hostis moveret. Stoli, jam enim ., quae per agros mulaitudo sparsa fuerat, receperat se in castra ut defensuri munimenta, circa portas vallumquctarmatos disponunt , dum quietos hostes ipsi feroces ex tuto spectabant. Postquam mota signa Macedonum sunt,in succedere ad vallum parati atque instructi coepere, Omnes repente , relictis stationibus , per aversam toti

partem castrorum ad tumulum , ad astra ET

Athamanum perfugiunt. Μulti in hac quoque tam trepida fuga capti caesique sunt Eloici.

262쪽

U. s. yy . rum Philippus, si satis diei superesset, non ---- dubius, quin Athamanes quoque exui castris potuissent, die per proelium , deinde per direptionem castrorum absumto , sub tumulo in proxima planitie consedit , prima luce in-

Fufiussi i sequentis diei hostem adgressurus. Sed Elolicum eodem pavore , quo sua castra reliquerant,

fuit Amynander, quo duce Athamanes, itinerum periti, summis montibus per calles ignotos sequentibus eos hostibus in AEtoliam perduxerunt. Non ita multos in dispersa fuga error intulit in Macedonum equites, UOS luce prima Philippus , ut desertum tumulum vidit, ad carpendum hostium agmen misit. XLIII. Eu eos dies Athenagoras regius praefectus, Dardanos recipientes se in fines adeptus, postremum agmen primo turbavit. Idrstini Dein , postquam Dardani conversis signis muli ἱ direxere aciem , aequa pugna justo proelio erat. Ubi rursus procedere Dardani coepissisent, equites levi armatura regii, nullum talis auxilii genus habentes Dardanos, neratos inmobilibus armis, vexabant loca ipsa adjuvabant occisi perpauci sunt, plures Vulnerati, captus nemo, quia non excedunt

263쪽

temere ordinibus suis, sed confertim uu U. e. 13a.gnacit,4 cedunt. Ita damna Romano accepta I -- hello, duabus per obportunas expeditiones coercitis gentibus , restituerat Philippus, imcepto sorti, non prospero solum eventu Minuit deinde ei sorte oblata res hostium Stolorum nutrieruiti Scopas princeps gentis, ab toto um

Alexandria magno cum pondere auri ab rege ghystiis Ptolemaeo lisus , sex millia peditum equi a=ήμtes mercede conductos AEgyptum avexit. Nec ex juventute Atolorum quemquam reliquisis et , ni Damocritus , nunc belli, quod instaret, nunc futura solitudinis admonens , in-

Certum cura gentis, an ut adversaretur Scopae,

partim donis cultus' partem uniorum casti' gando domi continuisset. Haec ea aestate ab Romanis Philippoque gesta erant. XLlv. CLAssis a Corcyra ejusdem princi a. Maripio aestatis cum L. Apustio legato profecta, s . Malea superata, circa Scyllarum agrimeris mionici Attalo regi conjtincta est. Tum vero Atheniensium civitas , ut odio in Philippum per metum jam diu moderata erat, id omne in auxilii praesentis spem effudit. Nec umquantibi desunt linguae promptae ad plebem coim citandam: quod genus, quum in omnibus

264쪽

V. e. Is liberis civitatibus , tum praecipue Athenis ,

- ubi ratio plurimum pollet, favore multitudinis alitur. Rogationem extemplo tulerunt,

plebesque scivit, re ut Philippi statuae, ma-υ gines Omnes , nominaque earum , item

D majorum ejus virilis ac muliebris sexus Domnium tollerentur, delerenturque dies D festi, sacra, sacerdotes, quae ipsius majo-M rumve ejus honoris caussa instituta essent, Domnia profanarentur. Loca quoque , in is quibus positum aliquid inscriptumve ho- D noris ejus caussa fuisset, detestabilia esse a meque in iis quidquam postea poni dedicanaique pl2cere eorum , quae in loco puro imponi dedicarique fas esset. Sacerdotes publi-DAEOS, quotiescumque pro populo Atheniensi, B sociisque, exercitibus, & classibus eorum a precarentur, toties detestari atque exsecrariis Philippum, liberos ejuS, regnumque terti restres navalesque copia , Macedonum ge- unus omne nomenque D Additum decreto,

udi quis quid postea, quod ad notam ignoriminiamque Philippi pertineret , ferret, ida omne populum Atheniensem jussurum sis, quis contra ignominiam, prove honore ejusi, dixisset, fecissetve , qui occidisset eum,

265쪽

v jure caesurum o Postremo inclusum, Ut V c. sset.

a. i. Octa

n Omnia, quae adversus Pisistratidas decreta DNUOndam erant, eadem in Philippo servaren- D tur is Athenienses quidem literis verbisque, quibus solis valent, bellum adversus Philippum gerebant. XLV. ΑΤΤALUs Romanique, quum Piraeeum primo ab ermione petissent , paucos ibi morati dies, oneratique aeqtie inmodicis ad honores sociorum , atque m in ira adversus hostem fuerant, Athenienssium decretis, navigant a Piraeeo Andrum. Et quum in portu , quem Gaureleo Vocant, constitissent, missis, qui tentarent oppidanorum animos, si Voluntate tradere Urbem , quam Vim experiri, mallent postquam praesidio regi arcem teneri, nec se potestatis suae esse respondebant; expositis copiis , omnique adparatu urbium obpugnandarum, diversis partibus rex Gegatus Romanu ad urbem subeunt Plus aliquanto Graecos Romana igna armaque non ante visa animique militum , tam promte su cedentium murOS, terruere. Itaque laga ex Andrcta templo in arcem facta est urbe hostes o q8

titi. Et in arce quum biduum loci se magis,

Cno a quae in iram Gron. Crem

266쪽

quam armoriam, fiducia tenuissent, tertio

- --- die pacti ipsi praesidiumque, ut cum singuli, vestimentis Delium Boeotiae transveherentur La ab Romanis regi Attalo concessa praesdam ornamentaque urbis ipsi avexerunt Attalus, ne desertam haberet insulam, Nacedonum fere omnibus,' quibusdam Andriorum, ut manerent, persuasit. Postea Se ab Delio , qui ex pacto transvecti eo fuerant, promissis regis, quum desiderium quoque patriae facilius ad credendum inclinaret ni mos, revocati. Ab Andro Cythnum trajece runt. Ibi dies aliquot obpugnanda urbe ne' quidquam absumti quia Vix operae prestium erat, abscessere. Ad Prasias continentis Atticae is locus esto Issaeorum viginti lembi clam Romanorum adjuncti sunt Ii missi ad populandos Carystiorum grOS. ς ε

tera classis Geraestum, nobilem Euhoeae pomium, dum a Carysto Taei redirent, tenuit. Inde omnes , velis in altum datis , mari medio praeter Scyrum insulam Icum pervenere cibi paucos dies, saeViente Borea , t tenti ubi prima tranquillitas data est, Sc isthum trajecere , vastatam urbem direptam dinuper a Prusippo. Sex agros palata milvae

267쪽

frumentum is si qua alia usui esso ad ves m e. sset.

cendum poterant, ad nave retulere. Praedae --- . nec erat quidquam , nec meruerant Graeci,

cur diriperentur. Inde Cassandream petenteS, primo ad endin maritimum civitatis ejus vicum , tenuere. Inde quum superat promontorio, ad ipsa moenia urbis circumagere classem vellent , saeva coorta tempestate, prope obruti fluctibus , dispersi, magna X parte amissis armamentis, in terram effugerunt omen quoque ea maritima tempestas ad rem terra gerendam fuit. Nam , conletas in uium navibus, expositisque copiis , ad 'gressi urbem, cum multis vulneribus repulsi,

erat validum ibi regium praesidium' inrito incepto regressi Canastraeum n Palle

ne trajecere. Inde, superato Toronae promontorio, navigantes Acanthum petiere. Ibi primo ager vastatus , deinde ipsa urbs vi capta ac direpta Nec ultra progressi jam enim graves praeda naves habebant' retro , vade venerant, Sciathum, Sciatho Euhoeam

repetunt, n canastum ron. Crev.

268쪽

U. e. sa XLVI. IAI relicta classe, decem navibus

-- expeditis sinum aliacum intravere ad con-

quiti loquendum cum AEtolis de ratione gerendio Misis belli Sipyrrhicas stolus princeps legationisi O Eo ejus fuit, quae ad communicanda consili

manis.

Heracleam cum reges cum Romano legato venit Peritum ex foedere ab Attalo est, ut mille milites praestaret. ntum enim numerum bellum gerentibus adversus Philippum debeb t. Id negatum Etolis quod illi quoque gravati prius essent ad populandam, cedoniam xire, quo tempore, Philippo circa Pergamum urente sacra profanaque , abstr here eum inde respectu rerum suarum potui sent. Ita aetoli cum spe magis, Romanis omnia pollicentibus , quam cum auxilio di missi Apustius cum Attalo ad classem rediit. Inde consultari de Oreo obpugnando coeptum, Valida ea civitas moenibus, , quia ante fuerat tentata, firmo erat praesidio Conjunxerant se iis post expugnationem Andri cum praefecto Agesimbroto viginti Rhodiae naves, tectae omnes. Eam classem in stationem ad Zelasium miserunt, Isthmiae id super Demetriadem promontorium est perobportune obfilectum' ut, si quid inde moverent Macedo-

269쪽

num naves , in praesidio essent Heraclide U. e. ye. praefectus rogitas classem ibi tenebat, magi per occasionem, si quam neglegentia hostium ustauium

dedisset, quam aperta vi quidquam ausurus. oreum diversi Romani rex Attalus obpusnabant et Romani a maritima arce, regii adversus vallem inter duas acentem arces, qua iuro intersepta urbs est. Et ut loca diversa, sic dispari modo etiam obpugnabant: Romani testudinibus, Qvineis, Wariete admovendo muris regii ballistis, catapultisque alio omni genere tormentorum tela ingerentes. Et pondere ingenti saxa jaciebant,

cuniculos, quidquid aliud priore D.

pugnatione expertum profuerat. Ceterum non plures tantum MacedoneS, quam ante, tuebantur urbem arcesque, sed etiam praesentio ribus animis , , castigationibus regis in admissa culpa, simul es minarum , ssimul promissionum in futurum memores , ita ut parum in expugnatione celeri spei esset. Interim Q liud agi posse ratus legatus Iictis , quot satis videbantur ad opera perficienda, militibus, trajicit in proxima conni

nentis Larissamque non illam in Thessalia

270쪽

U. e. yy a nobilem urbem, sed alteram, quam Cremasten

pit Attalus quoque Egeleon, nihil minus quam tale quidquam in alterius obpugnatione urbis timentibus, obpressit. Et iam quum opera in effectu erant circa Oreum , tum praesidium , quod intus erat, labore assiduo , vigiliis diurnis pariter nocturnisque , di vulneribus Onca uir fectum. Muri quoque pars , ariete incusso subruta, multis jam locis prociderat : perque apertum ruina iter nocte Romani, quod, que super portum est, in arcem perrupertint. Attalus luce prima signo ex arce dato ab Romanis, ipse urbem invasit, stratis majgna e parte muri praesidium oppidanique in alteram arcem perfugere , unde biduo post deditio facta. Urbs regi, captiVa corpora Romanis cessere. XLVII. JAΜ autumnale aequinoctium insta bat in est sinus Euboicus, quem Copia Ο-cant, suspectus nautis. Itaque ante hiemales motus evadere inde cupientes, Piraeeum unde prosecti ad bellum erant , repetunt Apustius originta navibus ibi relictis, super Μaleam navigat Corcyr. . Legem spatium Initiorum Cereris, ut sacris interesset, tenuit.

SEARCH

MENU NAVIGATION