Iohannis Caii Britanni De ephemera Britannica liber

발행: 1833년

분량: 135페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

EPHEMERA

BEROLINI MDCCCXXX

4쪽

DATE

5쪽

LECTORI CANDIDO S.

Sudoris anglici historiam edituro mihi, auctorem qui bene de eo scrupserit medicis eruditis commendare, ac proprii opusculi nuntium praemittere placuit. Ex paucis Vero, qui huius saeculi luce digni viderentur, Caium Britannum elegi, qui quum summis honoribus fungeretur, et E d mar di VI. regis, duarumque regina-

6쪽

rum, Mariae et Elisabethae medicus, ac magni in litteris nominis esset, Angliae decus et Ornamentum tempore suo habebatur. Quintam istius nominis pestilentiam, anni dico I 551 descripsit, priorum aegrotationum, quas annis 1485. I 506. 151 S.I529. desaeviisse conisat,' nulli auctores medici, quorum quidem Scripta ad nos pervenerint, apud Anglos

extitere. Minus enim in rebus, quam in verbis, minus in Observationibus, quam in commentis Galenicis versabantur eius tempestalis medici, quare ex historicis circumspecte eruendum

mihi fuit, quod medici omiserunt.

Ipse autem Caius Anglis Κaye vel Κcy dicitur cuius tibi L. B.

7쪽

libellum ad exemplar Londinense a. 1721. exactissime re usum Sisio, tantum abest, ut morbi illius memor bilis historiam omnibus numeris absolverit, ut verborum sonitu saepe

inani et genere scribendi prolixiori res haud paucos attigerit, quae ad propositum minus pertinent. I Oscendum hoc quidem auctori saeculi decimi sexti videtur, utpote qui unicus inter Anglos est, sed tamen L. B. Oro rogoque, velit iudicium suum de sudore anglico Suspendere, quoad meam eius historiam, iam pridem inchoatam, sed ob incredibilem obscura investigandi dissicultatem, rerumque pertractaudarum molem nondum si uitam, ad umbilicum perdu-

8쪽

xero. Interiin, si medicis eruditis opportunum videtur, Schille rum Germanum, Cato multo meliorem, qui pestem britannicam anni 1529. observavit, ab immerita oblivione vindicabo.

Seribebam Berotini, Calend. Februar. a. MDCCCXXXIII.

9쪽

REVERENDISSIMO IN CHRISTO PATRI,

CAESAREAE MAIESTAΤI A SANCTIORI CONSILIO, ET EIUSDEM SCRINII MAGISTRO,

JOHANNES CAIUS S. D.

Sapienter scriptum est a Posει dippo, mPraesul reVerendissime, η πο γενεσθαι

hoc est, aut non nasci omnino, aut natum quam mox interire. Id, ut etiam

10쪽

nos censeamus, ratio humanae vitae po- IV stulat. Quantis enim malis reserta ea sit, quibus casibus exposita, quam omnibus fortunae telis objecla, et quot morbis obnoxia, quotidianus usus docet. Elenim ut a vitae nostrae primordiis Ordiamur, quis non Videt naturam primum nascentium hominum sietum et vagitum esse voluisse Omnes his principiis edimur, his omnis insequentium annorum ordo consentit. Si enim respicere Velis, quantum a tergo malο-rum, quantum rerum tristium immineat, larga certe miseriei et assidua materia est. Nam hunc incendia consumunt, illum caedes sustulit, alium unda absorbet, alium ex alto tegula necat, tempestas alium conficit, alium dehiscens terra devorat, alium Serpens,

SEARCH

MENU NAVIGATION