Historiarum Galliæ ab excessu Henrici 4. Libri 18. Quibus rerum per Gallos totâ Europâ gestarum accurata narratio continetur. Autore Gabr. Bartholomæo Gramondo ..

발행: 1653년

분량: 919페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

751쪽

trahitur necessitate rerum, imperando tributo : ibit, Hlioqucti l

recumbet audiendis vidua se pupillo 'mandi, Regni legibus revocandis oneribus,cumulando Anique omni felicitate pop D ; ho me ita loqui Rex optimus, hac vos ita sperare jubet Haec dum proniinciabat Cardinalis alta erant silentia : ubi dixerat , elicit admiratio applausum, dc confusum murmur, coactique longo intervallo spiritus essundunt de communi

cant invicem suspensos animos, tanto strepitu , ut reveren tiam locus amitteret.

orata erat populo deprecatio oderum, nec vana spes,si sedulo publicae utilitati conventus iste incubuisset: res contra cessit: experientia docemur irritos plane effectus esse hii'. juscemodi conventuum. Pauci commodis prospiciunt reipublicae, δc ut multitudine legum, ita saepe legisatorum numero obruitur populus. Hinc factum, ut Comitia totius Galliae generalia de conventus Notabilium duo quae iubhoc Regno vidimus sperato effectu plane caruerint.

Ineunte anno M. DC. xx v I I. perit naufragio ad maritimas Aquitaniae plagas clalsis Indica, quae maximas opey ab orbe novo in Hispaniam importabat: non ante major calamitas ex mercium jactura de hominum: quatuor Lusitanorum millia undis absorpta; mercium omnis generis aestimatio, auri milliones octo superabat. Haec quanta erant, o nerariis duabus Carracas vocant vehebantur; minor mille dc quingentorum doliorum capax erat ; major duo mi lia facile continebat. Stipabant in praesidium bellicae naves quinque Galliones vulgus appellitat. Iam annus volveba- tur ex quo Goa solverat per varios casus agitata classis, jam-. que Vlyssipponis portui imminebat, cum vento adversi, rhpitur in Gallicum mare,frustraque obluctantibus nautis parvin sabulosa vada adigitur, pars ad fallacia saxa allidit. Non terret hisce assuetos casibus nautas tempestas in medio mari excita, horrescunt ad littora, terraeque aspectu consternantur quam appetunt. Naufragium est utrique oneraria: per di versa loca, diversum ; altera non procus Bayona, sabuloso vado immergitur,haec major: altera quia expeditior erat,

diu obluctata ventis de pelago , ad Buchii promontorium scopulo illisa postridie naufragium facit: de sorbentur aquis naves bellicae hac illac ut agebat ventus disjedi . Rarinando succedunt littori, natandi imperiti tabulis apprehen-

752쪽

sis pars enatant, pars undis & vento adversis i ctrahuntur in i 62 altum & pereunt. Vidi ego, qui tum Burdigalae ex privato negotio agebam , vidi naufragii tanti reliquias : cinnamomum , saccisarum, piper, aliaque id genus aromata in acervos congesta varios in mari monticellos formabant, auri rudis & informis copia ingessi; Smaragdi, Sapphiri, carbunculi, adamantes politi, rudes, per capsulas diviti aquis queis sorbentur pretium addunt: praecipua jactura ab unionibus immensis quorum aestimatio superabat fidem. Dux Esiper . non ius, seudi jure dominus promontorii Buolitentis, C ri dito naufragio Burdigala huc cito rapitur , mercesque ena- Bucb-tantes cymbis excipit , submersas, neque penitus corruptas aqua per urinatores colligit, tanto proventu ut fama constans sit rem ipsi familiarem ex fortuita praeda in duplum auctam; jure id, an injuria factum, pro variis affectibus varie dicebatur. Erant qui ad Regem crementa e i modi spectare assirmarent in quem unum , marium Regni sui dominia pertinent, quod propius est vero uam proprietariis

merces restitui oportere contendebant non adeo interversa

possessione, quin capsulis maneront achuc sigilla impressa queis

singuebantur. Certe naufragio mutatur posse ilionis titulus , defendique potest opinio quae maris littora communia omnibus faciens primo occupanti res in littore inventas attribuit. Post exhaustam tristi naufragio classem , vidi ego sub a' sindone nudos homines urbem turmatim oberrantes , S si co jecturae fides habenda, qualis ab aspectit duci so- let , non illis in vulgo sortuna, aut natalas crant; vestiendorum curam habuit idem qui spoliaverat) Espernonius: certe ea visione, subiit mentem memoria supremi judicii,quale depingitur. Sub idem tempus Thalassiarchae Gallici munus Ducidi omino rancio possessum, in Richelium Cardinalem trans

sertur; obstabat Monam ora iacius donec immensi a Rege largitione evictus decederet imperio maris : in novum 'pollectorem transiit munus, & qui Thalassiarcha vocabatur, dici coepit, Commercio Gallico , rei mtutica summo jure prUectus. Mommorancio vice permutationis , allignata vicena quater librarum millia e salinis Narbonensibus, lin- gulis annis percipienda: remuneratus item Sodelius proxeneta eius negotii, is e famili ominorancti vir summe va- . ser,

753쪽

dent a

Presiliat. is HISTORIAR vM GALLIN . 1627. ser , incuriose domini, res suas solicite procurans, unde aia eius supra fortunae modum.

Eo anno inter Verduni Episcopum , R Ciletum Christia nissimi Regis in ea urbe praesidem, dissidium ortum est ex

caulsa arcis, quae aedificabatur pro Rege: nunciat novum o

pus Episcopus, inhibetque construi munimentum in urbestia. Nihil intermisso opere jus suum scripto manifestat idem Episcopus, & in triviis assigi mandat, avellit magistratus, de icerat scriptum. Episcopus in rein suam judex, evit Episco palis ulmine; quo plerunque male utuntur praesules; appellat velut ab abulis magistratus ad Parisiense partamentum , praevalet. Super ea controversia quae ingens suit, 'Episeopo urbis se supremum dominum , coque nomine Imperii principem asserente ρ vulgatus tum liber , quo Regis Christia nissimi in eam urbem jura vindicabantur contra Episcopos: accurate reseram summam ejus scripti, quo Gallicum in / Verdunenses dominium plenius confirmatur, in hanc sententiam. Sisse s urorigo ; in Verdunt urbem , perinde ac in Metensim o Tu in m . Episcopis prima fuere dominiacosiata in ipsos ab Imperatoribus. De Metensi Pensi, ut GaIica corona arce serint non est hujus loci disserere. Te tur Henrictis inpremontius ejus urbis Episcopus , sub an

num M. C C C. xv II. mutuatus Gallo protectionem j, ct urbi sua, eoque nomine urbs Mancipata Gqssis, qua man cipatio a Sede Apsolica autorata es, nitente frusra n comtrarium Capitulo. Anno dein M. CCC. Lxx x. Lieba . 3 Episcopus , lacessitus bedo a Beatrice Regina Lohemia. renovavit Carolo V I. Gasiorum Tegi ob equium , quod is Capitulo confirmatum fuit. Addunt eorum temporum Scriptores , imparem Gasiorum Regi Beatricem , in rance o Imperatori autricem fuisse ut bellum Episcopo moveret, euiseuccubuctat Prasul, nisi exhibuisset se Carolus V I. protectorem

urbis. Anno M. ccc. xxxvi a Lotharingis oppressa urbs . Regis Chrisianissimi protectioni totam se credit. sal va est. Anno M. c ccc. xxxi . psquam Carolus VII. pragmaticam saritionem in Galtiam invexerat, ferunt Ver dioisi Annales , invectam in id urbis sanctionem , accipientibus legem a Rege Galila Epi copo . Capitulo , incolis. An

num circa M. cccc. ixi cum Guillelmus Hareneurtius,

754쪽

Lina R D 2 c a vi v s sp x T v s. 7 toetor haberetur a Rege captus , violata fidei poenam luto in i 6 17. Unculis. Vrbem Galli Reges tenuere, Episcopatum gens Lotharinga ab anno M. D. i i x . ea caussa fuit cur qua Episcosatum possidebat Lothari a gens is urbi avidius inhiaret. Henricus Lot ringia. Dux arrepta opportune ex bellis Galila

cita ilibus occasione urbem occupaverat, neque ante restiuit, quam Henricus IV . Regno pacifice potiretur. Anno M. Dc. i.

ab Episcopo, Claro, , oppidanis renovatur ei sacramentum eidem Henrico in hac verba; Nos&c. univerit, ut iii guli promittimus defensuros nos Christianissimum Regem , su- .

premum protectorem nostrum, nec non iura Coronae Gal-

licae in quoscunque. Promittimus insuper nunquam nobiscum alio Principe confoederationem soro, revelaturos bona fide quaecunque noxia ipsi, aut ejus Coronae nobis innotuerint, neque alienaturos dominia & seuda nostra in gratiam quorumlibet Principum , sine ipsius consensu. Obsignati Henricus Lotbaringus, Episcopus,& Comes Verdunt. Hus - sonius pro Capitulo. Curius pro oppidanis. His ad lecta pen'sio annua , qua celsi levis est, nempe ducentorum triginta se trium ntimmorum urbem tributariam indicat, quod satus ut pro Regis Christianissimi subditis habeantur cives. At de his satis. Episcopus post interdictum fac ris magistratum,

urbe absistit ; arx construitur aut perficitur, namque centum ite aetatem nostram annis fuerat inchoata , quo patuit rem

I non novam aggressum Regem.

Per idem tempus Rotliacus & Dotis acri uterque inge' Ita j Maranio) in carcerem conjecti; actus item in vincula Marcilio quis da Bonivctus : illis ex loquendi libidine crimen; huic quod Ducem Chaunium corana Regina parente in pugnam pro- ' ' vocasset: nec diu cum libertati restituuntur. Rothaco rivata ad Aquitanos domus pro exsilio indicitur, ubi tran- . quille vixit, liberalia domi exercens; Dolis Belgium petit . nec multo post in exsilio moritur. Huic certe ingentes animi dotes . si probe uteretur ; Segulerii praelidis ex fratre nepos si munia togae subire voluisset) in prima diguitatum fastigia vocabatur : deterrimum ejus fortunae fuit, quod togam postposuit armis. . Sequitur mors Verdunt in partamento Lutetiano proto- praesidis: is apud Tolosates ingenti laude Princeps senadissuerat, felix si finiisset in eo muneret noxius famae ipsius

755쪽

72o His To RiARvM GALLin progressus fortunae. Harlaeo secessum a publica administratatione quaerenti succedit, Lutetiamque revocatur ex virtu tis fama, quae Galliam optimo odore impleverat. Pauci a pud gentiles suos aestimantur, dixit Deus prima veritas, Nemo Propheta in patria r ubi in natale solum redierat, degenerat peregrina aestimatio in contemptum, sperniturque in digenis, qui apud exteros pro illustri homine audiebat. Cura eadem suit, eaedem animi dotes, &, si recte distribueretur, debdit esse idem honor. Statura fuit supra modum exigua, corpore recto, promissa in majestatem barba, flexo in obli- . ' quum ore, oculis nigri cantibus, hic corpori typus ; animosuit qualem optima natura impertitur, mansuetus, recti amans, vindex legum , austeris velut verere Roma moribus: coluit litteratos, neque litteras ignoravit. Duplex illi matrimonium fuit sine sobole. Ira Regis iuste excita in Butev illium ex singulari cum Fretaeo certamine , adegerat alias impavid si hominem ut it Belgium sugeret; Clara Eugenia Archi ducissa Flandriae v nientem exceperat comiter, colique ipsum impensius in aula sua mandaverat contemplatione Mommorancaeae Virginis, Butevillio agnatae & gentilis sprima tum gratia aplud Archi ducissam florebat innupta virgo quanquam excesseratannos nubiles) eo praelidio Butev illius secure agebat in aula Belgica Num assertur Marchionem Berivronum duelli in ipsum lia bidine vecordem, Bruxellas venisse transigendo certamini. Archiducii Castudium omne convertit pacando dissidio. Committitur arbitrium rei Ambrosio Spinotae; is ubi nibilin vicem intercessiste audit praeter aemulationem honoris; se dandae controversiae utrumque magnifice extollit , vocatisse tu in convivium , postquam mensam multiplici venatione instruxerat, bibit fisspitibus aemulis, illi gratiam reserunt,

conveniuntque hau l aegre in conspectu. Meruerat certe tantus mediator ut maneret concordia; res contra cessit: Beuvronus vesana induellum libidine agitur, vulgatque in omni loco nunquam destiturum se a proposito , N. nila exirimentum armorum cum But illio fecerit, trahendam ii

ut inglorie, ita M implacide vitam : Comes Capellius de his ad Butev illium reseri, qualia Lutetiae vulgabantur; &pugnam avet Butev illius. Archiducita agnito in duelium inclinare discordiam , nihil non movet sedando si quae

756쪽

.. ia) dissidio: ubi irritum csse videt quodcunque tentat ;pe- 1627 tit ii pugnae necessitas est, ut extra fines suos transigatur. Bu- tev illius veneratione in principem promittit, nunquam se i in confiniis Belgii duelio pugnaturum e fidei exsolvendae Lutetiam citatis equis properat'. Quanta gladiatoribus nostris vesania i Quo Regem jactantius laederent, nedum Lutetiae, sed& in regia platea dimicatur. Erant inter Marchionem fuit uim & Capellium privata dissidia, quibus serro trans- B i. igendis, exegerat a Beuvrono Bussius , quandocunque cum Dercha Butevillio experiretur, ut se in praelii partem admitteret, nihil haerens quin Butev illius Comitem Capellium adjungeret sortunae suae. Vix in conspectum venerant cum Bus ivis lethaliter vulneratur: infelix homo, qu x morbo recenti, invalidus, in mortem certam specie pugnae properabat. Ingens ex eo senere jactura fuit, si natales spectas, Am-

basiana e stirpe oriundus, unde illi nomen Bussius Ambasiae; Bussi dotes animi, strenuus erat, meliorique debitus fato. Beu- 4 Amso e. ronus in Angliam sugit; Bute villius & Capellius tardius progressi in Lotharingiam iter moliuntur: lenta illis sugacit, & per contemptum tanta Butevillio quies, ut in pago, quia Vitrio nomen , cubile deposceret, ubi decubuere uter- Uitta, que per totam noctem: Capellius ulterius progredi avebat,& quandoquidem Lotharingiae imminebant , urgebat socium , ut asylum ante tenerent , quam somno vincerentur:

sed fato suo urgebantur in finem. Praeses Mesmius, Busisti vi- La Prasrinstricus, citatis equis fidum tibi hominem praemiserat, qui Vi- M trium arcem quam procuraverat Bullius firmaret milite, Builiique bonis mobilibus prospiceret, prout monebat tem-

pus ; is Butevillii & Capellii vestigiis instabat, nescius sequi

se Bussit percussores: ubi certis indiciis patuere , nihil cunctatus municipii magistratum vocat, altaque nocte insedit. domum, in qua Bute villius & Capellius alto se commiserant somno , sic injecta vincla incautis. Rex misso milite sub arcta custodia utrumque Lutetiam revocat, litemque a-

in i sti vi in i dat. Quo totus huic caussae senatus in

cumberet, velut indicto justitio, intermittuntur munia sori. rem ante inauditam in cognitione privata: auditi in sella rei fatentur crimen ; spes omnis in Regis misericordia sita erat. Mommorancia Condaei Principis uxor , agnata Bute

, lacrymisque irrigat pedes;

γulii , Regis genua amplexatur

757쪽

concurrunt una in aulam utriusque sexus Principes & primores Regni, Rex remissa ad judices caussa, libi vim fieri vetat per preces; subeunt palatii atria ubi jus reddi solet Con-daea Princeps Engolismeniis, & Ventaduria Mommorancius sanguis; subeunt turmatim primores. & Principes in pulla este ; quid faciat senatus habet fatentes reos , crimina vix meruere veniam. Quanta Butevillio sitis humani sanguinis iquantus Regis sui contemptust quanta,& quam frequens legum infractio i post excitam Regis i facundiam in caput tuum tot duellis, S adhuc in Belgio duellum meditatur. Archiducissa vesana in pugnam libidine vecordem hortatur,ut Veneratione re nantis extra Belgii limites lanienam suam exerceat: paret homo stolidus , Archiducissae veneratione pugna in Belgio abstinet, in Gallia experitur, contemptu Regis sui: nec satis in Gallia, nili ipsa Lutetia tragici actus theatrum fieret; nec in urbe satis, niti platea cui a Rege nomen , velut in ludibrium eligeretur : id Butevillio crimen. Senatus postquam ex lege judicaverat: viam in misericordiam facit; omnium calculis capitali poena indicta, differtur exsecutio, donec Regi liqueret, quod jure extraordinario δε-chum, in gratiam Rei: sic inlinuabatur clementia ab ipso sudice quod Regi displicuisse fertur, velut ex coniecta tu se judicii capitalis invidia. Mommorancius qui tum in Septimania agebat, audito sobrini discrimine ad Regem scribit in

hanc luminam. Venturum se, deprecandaeque Buievisito poena quam meruit, Regis genua humilime amplexaturum, nisi quod flationarius est in Septimanico agro , quem procurat ratione

oscit. Non eo se provectumsiducia , ut debitam sibi gratiam credat, quam pro Butevissio poscit; minimi esse momenti qua patravit ipse pro salute Regii ct Regni ; ost magna esse quae ex Butevistis sperari possunt; ingentem hunc animum quem in

prava lubricum aetatis divertis posse actutum melioribu/ a Dieiis Regi locari se Ga laa : hositi sanguine expiandum δε-gnius crimen i productum in tantam licentiam id genus pugna singularis, ut nemo pro crimine accipiat quod sit ab omnibus : ram fore legem squA recens lata est) si, quod peccavere inul-

re omnes. e gente Mommorancia luat unus. Non ducenda pinna

initia ab ea gente,ex qua Gallis δει Catholica fuere principia, inclinatum in Butevidii caput Mommorancium nomen: prela orbum se, non alium habere successorem : revocaret in memo

758쪽

riam Butevillis decessores, vetera Regni columina quorum 16 et .: virtute petii ct floruit Galgia, issis certe indebita poena quam meruit nepos. Hax Mommorancius ad Regem . Rescribit Rex

non ante tamen quam Butev illius funeratus factumque excusat ab effani Gasiorum nobilium in id pugna genus licentia. qua nisi magno exemplo franabitur, 'ex umversa mox Gallia

lanienam fore. Exigitur in propatulo poena ; qui palam , dc

jactanter peccaverant , palam luunt; trahuntur plaustro in plateam , cui Greva nomen, brachia & collum religabat su- Graiiu nis; praesidiaria excubiarum cohors pars plateam insederat, pars sequebatur plaustrum, magis in ostentationem supplicii iquam in securitatem: quid enim metuendum a v privata, in metropoli Regni λ Vbi in Grevam ventum , serreis cate- nis, militaribusque manipulis clauduntur omnes in plateam aditus: serro transigitur Butev illius constantia memorabilis, nihilque oblocutus; succedit Comes Capellius , cui ipsa morte atrocius est, quod carissimi consobrini sanguinem vestigio premit in angusto loco : advolutus trunco orat pro desuncto, collumque statim praebet & moritur: uterque imperterrito oculo mortem aspiciunt, aspernati feralem δε- sciam , qua velari solent oculi ad consilectum mortis hor- rentes. Duci Mommorancio ingens luctus ab eo su nere, nedum ex consobrino amisso, sed ex spreto sanguine tuo,quem in hanc diem principibus aequaverant Reges nostri: sane tri- sti velut praejudicio mori Mommorancius coepit, cum Butev illius vivere desiit. Non multo post mortalia explet Maria Mompenseria . D. Gastonis uxor, cui in excidium vertit tacunditas post

novem menses ex quo nupserat, mater est : exultat aula o

mnis in spem regii seminis propagandi, ast breve gaudium:

foetu edito clauditur vulva , secundinasque retinet, donec quinto post partum die , tabo & foetore extingueretur ma- ter. Moritura compellasse fertur maritum in haec verba; Dei beneficium esse quod prima juventa solvit natura debitum, innocentius morituram quo citius .neque sibi feralem esse asse- ctum mortis, nisi quod a viro dis ungitur quem supra vitam amat. Opus es Dei separantis , qui Iunxerat: laudandum, autorem , qui omnia pro destinatione sua disponit in melius r

coleret, veneraretur , amaret hunc Deum : unum esse quod

moritura enixius petat a caro conjuge; si obtinuerit in pace

759쪽

24 His Tor ARVM GALLII morituram; fidem adigit Gasto exsoluturum se quaecunquet petierit; illa sic prosequitur: Formavit te Deus propensione immensa in virtutes omnes ; una incliuatione laboras , quam si emendaveris nihil habes quod requir s. Calorem iracundia tempera, moderare praecipites motus , per quos, qui natalibus se virtute omnium potens es , H uandoque impotens tui: optima es natura qua te dolavit Dem ; possidebis omnia qua in magnum Principem cadunt, si te possederis. Haec morientis vox ultima: jurat Gasto in verba uxoris carissimae,& luctu prosequitur abeuntem. Quanta ex eo funere Gallis, falquanta familiae Regiae jactura fuerit, prodent bella & clades , quibus desolabitur Gallia annis sequentibus , malo secundi conjugii astro, de quo dicturi sumus in tempus suum. Digna erat Mompenseria tanto conjuge; si stirpem quaeris,

erat Regia; si oris venustatem , paucis muliebri forma decessit ; si virtutem, praevaluit omnibus ; vix adoleverat cum inopino casii extinguitur: laeta illi mors, per quam transitus in meliorem vitam; tristis Rexitiosa marito , quem ab eo tempore affixit indebite omnis calamitas , velut probante Deo constantiam infracti principis per adversa. Vixit mater quantum satis post suptias edendo partui; crevit soboles matricida in virtutes, in muliebrem formam , & in tantam ingenii vim, ut pro miraculo accipiantur quas in virgine

estudit natura dotes. Incisum illustrissimae Principis sepulcro Epitaphium; in haec verba.

VOTUM MEMORIAE NOBILIS

simae, Clarissimaeque Principis Mariae, Iutaricaeae Borboniae, Mompenseriae, Gasionis Ah relianensium Ducis Ludovici XIII. Regis elicistianissimi fratris unici conjugis carissimae.

A Ccumbe supplex marmori , Viator, quisquis es ; nam pu-Z in rissimus istheic cinis, augustissima i

mortalitatis reliquia,

diυinus Heroina diritus . qui locum servat. Luod natur potuit, sanguinem dedit, 'pulcritudinem: quod virtus --hibet , innocentiam dedit cassitatem: quod fortuna pra- fert. divitias dedit, ct subditos : quod terra ostentat gloriam dedit, se obsequium : quod amor gignit, felicim dedit O prolem . quod coelum promittit, beatitudinem dedit immo

760쪽

talitatem. An ultra quis mortalium cupiat 8 Ex istis opinor 1627. genus conjectas ct nomen. Sin rudis adhuc ex alio in hunc' orbem delatus ades, volens tumulum aperiam volenti. Maria

heic quiescit Monipenseria , qua a Borbonia Ducum Monti penserit origine , in Regiam Lorboniorum familiam transiens, Gasioni Aureliorum Duci, Regis fratri nupsit Regum neptis: Princeps Principi , virgo viro, formosa amabili, forti genero- D. Sic palma inoculatur palma surculus , sic lauro laurus inserta est. Unicam e viro filiam concepit, peperit: ut unica parentum proles adoleverat: Ita singulos singula nucleos con- cha ferunt. Innuba vixit annos supra viginti duos : marita, heu dolor I eos tantum menses, qui adfiaeturam,inpartum, , supplicium maturant. Discedentem cum detegit, lacru-iliis Rex prosecutus, fetibus. lamentis Gasio Regiam complevit, istacrumatur 'is Gallia Principibus ; quin ipsa mors emittat lacruma3 , si habeat, oculos unde ant. At Superis caca est, ut surda : imo si videat, non faciat rapinam umquam adorast.. Tu htipes in alto quodam supore . ad casum sensus heboni, largis dolens imbribus saxum riga, quod mavrentis regni totius lacrumis impluitur. Testare sussiriis pietatem , cultu reverentiam , precibus amorem , Vale.

Filiae tutelam suscipit Gallo et ostquam rescripto Princi-

pis, veniam aetatis impetraverat: namque ipse etiamnum ae-

tate minor erat: administrationi accessit bonorum possessisio patri debita ; adjecta conditio, si filiam pro dignitate na- talium educaret , quo munere magnifice delancius est. Hic exitus Mariae Borboniae , Mompenseriae.

SEARCH

MENU NAVIGATION