장음표시 사용
6쪽
COMMENTARIUS EPISTOLAE EI LOGIΛINSCRIPTIONES
8쪽
GERMANIS SUAVISSIMIS CAMILLO E Q. ANGELI NI- ROTA ET NICOLA O SOD. SOC. IESU
ANTONIUS FRATER Qui libros aliis nuncupant, ossicio saepe, amore pediram ducuntur. Nec est, cur id vitio ipsis veriatur. Multis enim nominibus consilium hoc ineunt: quae nisi adessent, stilo parcerent. Duam longissime vero haec aut nota, aut notae suspicio a me absit, nostis pulcherrime:
cum quo sim animo adversus utrumque vestrum comparatus, vos non praetereat. Nullo enim tempore intermissa, nullis intercepta offensionibus, pluribus ultro citroque meritis alta, gaudii dolorumque communionibus constituta nobiscum una a teneris ad hanc in qua sumus aetate, adolevit arctissima necessitudo, qua natura perinde ac animis continemur. Optime enim de nobis meriti parentes, quorum virtutes spectatissimas nulla nostris ex animis abradet oblivio, nostris perpetuo auribus instillare, nostris insculpere mentibus non destitere: nihil in vita optatius, nihil ad aerumnarum molem levandam accomodatius, quam fraternis animis iungi, fraterno sulciri praesidio , fratremque in fratris amore conquiescere: quam
9쪽
voluntatii in compagem si quis dissilerit aut solverit; nao is solem o mundo tollit. Nec taciti praeteribant, quantilahoris foret, hanc animorum consensionem alere et tueri, causasque quae eam labefactant submovere. Itaque ut benevolentiae, qua utrumque vestrum Camillo et Nicolae amplector, signum prae me seram, tenuiculo vos hoc munere munerabor; quod quotiescumque vobis in manus incidet, toties mei memoriam refricet vosque amoris nostri mutui commoneat. Cum enim decrevissem in vulgus edere Orationes quas studiis auspicandis habui, ut voluminis moles succresceret, quaedam e forulis et pluteis decusso pulvere eduxi, ne a blattis tineisque semesa interciderent: seribereonini in aqua mihi viderer nisi ea litteris proderem. Quocirca hanc Opellam crasso silo et rudi intextam subtegmine vobis sisto germani suavissimi, oratione tenui, scriptura levi: in qua sin minus ingenium et latini sermonis, qui intermortuus hac tempestate senescit, dignitatem, fratris tamen benevolentissimi animum inspicietis. Valete.