장음표시 사용
11쪽
ma, quae non tam antistitum , quam Ecclesiae esse propria videntur ; idcirco convenientius judicavi nonnullarum rerum genera Partiri, eaque a suis initiis usque ad exitum perducere. Quare quae . Ugliellius strictim attigit, eadem ipse su-sius ac tribus omnino libris comprehensa enarrabo. In ista autem chro uotaxi illustranda non nulla de civili quoque Septempedanorum historia degustare opus fuerit; et vereor, ne quis extra orbitam excurrisse me iudicet. Sed non deerunt etiam , uti opinor, alii, qui probent consilium meum ; praesertim eum de historia ista edenda cogitaverint multi, sed scriptam tantum
reliquerint. Quisque demum iacile sibi persuadere poterit, nihil aliud in hoc opere seribendo mihi propositum fuisse, quam studium veritatis,
cujus assequendae causa existimavi nefas non es-1e a quacum grae auctoritate discedere, ubi auctores , catalogos comperissem cum veritate ipsa minime consentire. Meos interim cives oro obte-Storque , amantissime excipiant, gratumque habeant hoc ingenioli mei qualecumque sit opus enam adduci ad suspicandum nullo modo Possum, ex iis ullum unquam fore , apud quem sine causa laboraverim.