장음표시 사용
2쪽
4쪽
Ex quo ILL VsTRiss IMA MATER TUA formandi Tv I ingenii partes mihi credidit, nihil me mihi reliquum fecisse ad summum studium arbitror, quo optimis quibusque artibus atque studiis, quibus Vt animus imbueretur Τ v v s pro virili annisus sum, ita uti, eoque ea transferre discas, quo si transferas, di patriae olim praesidio
5쪽
ornamentoque esse, & Ips E salutem consequi possis eam, quae firma , certa, per Petua , post corporis etiam fata , futura sit. Neque enim totum istud laborum studiorumque genus frustra susceptum non est ἔ nisi eum noueris , totoque animo fueris complexus , qui non hanc modo TIBI vitam largitus est: sed & impensi quodam amoris cumulo suis ipsius infinitis molestiis, morte denique ipse, expeditum TIBI muniuit ad veram felicitatem aditum. Quocirca ita ΤΕ instituendum esse duxi, ut sanctissima sacrarum litterarum oracula & magni facienda, & omnes cultus diuini rationes Vitaeque praecepta inde non haurienda tantum : sed & ipso
Vitae modo atque constantia exsequenda esse existimes: quam unam esse Viam atque rationem arbitror euitandae hinc impietatis illinc superstitionis, quod utrumque portentum nostra aetate tamquam aIluuies perfracto aggere totum inundat terrarum orbem. Quod tamen tum demum optatos
6쪽
optatos nanciscetur prosperosque successus, cum non di Pendo magis, quam experiendo cognoscas diuinas istas virtutes, quas inesse Deus in sacris litteris voluit. Ridiculi homunciones depugnant accerrime& decertant in diuinam sacrae scripturae auctoritatem : expeditissimam vero totius conficiendi negotii viam improbe spe nunt atque negligunt, hoc ipso significantes, non Veritatem sese, sed infinita quaerere certamina. Similiter mihi videntur facere, ut si ciues equis & viris, sitne
edictum quoddam ab ipso rege profectum,
dimicare vellent; cum tamen ipse, quem consulere queant, rex praesto sit. Eant, atque sedato ab opinionibusque praeiudicatis vacuo animo apud ipsum preci-hus contendant Deum, si quidem magnificae istae splendidissimaeque, quas facra
oracula ostendunt; pollicitationes ab ipso sint profectae, ut & se in earum partem vocare dignaretur: qui propnsita praemia laetus aufert, nae is dubitare desinet, an
7쪽
eorum ipse Deus auctor sit habendus. Neque enim ad futuram modo ista pertinent
immortalitatem : placida pax proponitur animorum & ineffabilis quidam amoris diuini sensus , quem nulla praestare humana potest sapientia. Atque haec. sunt ista, quae Theologi Vocant, argumenta diuinam fidem producentia, quibus neglectis aut ignoratis, fluctu aberis semper
animo, nec . ubi secure consistas, Vsquam inuenies. Neque tamen propterea alterum
istud argumentorum genus, quibus fides humana dicitur produci , nullius plane pretii vel Vtilitatis putandum est. Faciunt eiusmodi argumenta ad perspiciendam sacrae scripturae praestantiam atque dignitatem , vel ipsa recta ratione iudice: m niunt animum contra impudentissimas Va Dorum hostium criminationes, atque inseruiunt, tamquam leuis armaturae copiae,
procul detinendis illorum molitionibus, ne ea, qua solent audacia & impudentia ipsam queant arcem inuadere. Quod cum
8쪽
in celebritate hominum versari, multaque multorum hominum experiri ingenia necesse erit, Vel maxime profuturum arbitrarer ; nulli peperci operae , ut hoc
etiam conclusionum genere Verecundiam quandam atque Venerationem diuinorum Oraculorum T VO inspirarem animo. In
quibus & illud me TIBI praecipere TE meminisse puto, Ut gentium, quae men iis suae fictionibus relictae diuino scripturae sacrae caruerUnt lumine, miserias, caligines atque tenebras in grauissimis religionis capitibus , contemplando intelligas, quam grato animo diuinum istud munus prosequi ct agnoscere nos oporteat. Hunc locum cum per otium dilatare paullum Vberiusque tractare instituerim ; varias mihi obseruationes proferre licuit fortasse haud inutiles e inde vero
haec enata est tractatiuncula, quam nunc TIBI exhibere, NOMINIQUE TvO dicare sustineo. Caeterum , quandoquidem Omnis
9쪽
nis laborum meorum fructus, quod ad T E quidem attinet, non ex me: sed inde Pendet, ut IPI E T v seruatoris tui sanctissimis praeceptis animum praebeas obsequentem; Deum ardentissime precor, Vt ipso iuuante talis evadas , qualem ΤΕ esse& TvA ipsius postulat salus, & ILL Vs-
ILLUSTRISSIME COMES lILLUSTRISSIMO NOMINI TVo
Seribebam mehna a. d. 4. Calendas Septembrea MDCCL.
addictus deditusque CHRISTIANUS ALBERTUS DOEDE LIN.
10쪽
'um in animo mihi esset summam Christia. nae religionis praestantiam atque dignitatem aliquanto uberius ex eo demonstrare, quod omnes omnium gentium sapientes, quotquot eorum sacrarum litterarum caruerunt lumine, turpissimis sese grauissimisque de natura diuina erroribus obstrinxerint; incidi in accuratiores paullo quaestiones de theologia Graecorum. inquam, tamquam in commune quoddam receptaculum, errores caeterarum gentium omnes emissi
videntur esse atque derivari. Multa passim obseruaui nec iniucunda, arbitror, scitu, nec sortasse etiam ubivis obuia . Verumtamen Omnes persequi Graeci ac philosophos hoc quidem tempore nec lubet nec vacat: duos ΥIlli exhibeo speciminis loco viros, qui principes Graecorum artem quandam atque disciplinam ut uniuersae philosophiae , sic di theologiae institui sie con- astanti seruntur memoria: in quorum theologica ratione exquirenda quid a me praestitum sit, iudicium omne penes TE esto. Facile credo, non defuturos, qui totum hoc disputationis genus Ieue nec satis dignum putent, in quo eXerceantur ingenii vires. Equidem magnos viros, quorum vires maiori sustinendo oneri & pares sunt & destinatae , ad has reuocare minutiores curas quis cupiat 3 Sed quod ad me attinet, &deIector istis quaestionibus, neque eas ad intelligendas sublimiores interioresque litteras utilitate carere insigni quotidie experior. Quocirca re, quantulumcunque mihi a potioribus negotiis