De Hesiodeae, qualis ab antiquis censebatur, poesis natura et origine dissertatio

발행: 1870년

분량: 22페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

admodum difficile non est, quum altero historiam quasi generis humani, crescentem hominum depra vationem atque calamitatem illuStrari eluceat, ad quam rem poeta, memorata dura hominum sorte ac vita, ultro adducitur. Lehrsius contra mythos aliunde allatos esse et illum quidem ex duabus, hunc ex tot recensionibus, quot aetates describantur, Ortum esse contendit, cui sententia universae Hermannus vir singularis doctrinae in recensione illarum quaestionum, quae exstat in ahnii annal. 1837 vol. 21. p. 129 599. assentitur Schoemannus vero in praestantissima illa de aetatibus dissertation p. 12 dieit, apparere, attent lectori, non ab uno unius operis auctore utramque tabulam et eam de quinque vel sex aetatibus et illam, quae paulo post narratur de Pandor compositam Sse. Pugnare enim eas inter se et plane diversa ratione tractari. Atque illud manifectum esse putat, hanc de aetatibus sabulae formam non esse aetatis Hesiodeae, Homerica haud multo recentiori. Quod demonstrari ot aliis rebus et nova illa de daemonibus doctrina, quam antiquiores Graeci ignorassent. Atque vir illo Oetissimus contra Voetherum qui suspicatur, praeter illo quatuor erSUS, quibus daemones memorantur, omnia esse vetustiora, contendit, se nullum in his majoris antiquitatis testimonium cognoscere. De Pandorae vero mytho in dissertatione, quam de hac re composuit p. 21 admonet; quum et in peribus et Diebus et in Theogonia eandem fabulam legamus, utriusque natura diligentissimo examinata theogonicam fabulam antiquiorem esse judicandam etc. ' Quo judicio tacite confiteri videtur sabulam, quam in p. et D inveniamus, aliquantum mutatam huic carmini insertam esse. Tum de tabula, qua in Theogonia legitur, sentit, eram Veteris tabulae sententiam a poeta, qui Theogoniam composuerit, aut non bene perceptam aut non plane expositam esse. Causis, quas viri doctissimi in medium proferunt, accurate perpenSis, non tanta ea esse gravitate profitemur, ut fabulas plano Hesiodo ab judicandas esse putemus origo enim malorum, quae in Pandorae fabula narratur diversa quidem est ab ea quae in aetatibus illustratur, sed dissurentiae non tantae sunt, ut conexus omnino desit. De hiemis vero descriptione, quae illo loco minime quidem necessaria, sed aptissima est, ita nobis videtur statuendum esse, primas linea sive fundamentum ab Hesiodo profectum esse, sed varie commutatum et amplificatum esse ab recentioris aetatis Scriptoribus. Tum illud quidem concedendum est, in narrationibus illis conspici Homericum quendam rationis colorem, ardorem, flumen, sed hoc tacito

ex eo intelligitur, quod poeta non praecipit, sed narrat et describit. Atque fatemur ab aliis sive,

Rapsodis sive diascevastis ornatum quendam additum esse. Reliquum carmen quum ab omnibus sero Hesiodo tributum sit, non est, cur negamus, ejusdem Oetae esse. Atque quod fuerunt, qui nonnullas earum sententiarum, quae ad pietatem et pudorem pectent, exturbarint, hanc ipsam carminis partem summae Vetustatis VeStigium prae se erre, latemur.

S. 8.Do dicti0ne, qua poeta usus est Praemittuntur, quae de rebus divinis et humanis poeta senserit. Sententiae et opiniones, quibus poetam imbutum suisse apparet, jam supra, ubi de universa poesis Hesiodea natura disputavimus, in medium allatae sunt. Quare pauca tantum addenda esse

videntur. Quum senex Ascraeus hominum more emendare Studeat, atque acriter Virtutem commendet, mirum non est, deorum mores ac dignitatem ethicam in clarissima luce coll0cari. Ubiquo admirabili quadam et religione cristiana digna reverentia de ove ceterisque immortalibus sentit, quorum summam dignitatem, acerrimum justitiae Virtutisque amorem, graVissium omnis pravitatis odium cum laude praedicat. Homines virtute praeditos praemi affici, quum Orte aureae heroumque aetatis hominum, qui summa fruuntur beatitudine, tum descripti0ne bonorum, quibus justi homines donantur, ostendit. Atquo dii ipsi postulant, ut acris, pii caerem0niis Olantur, ut dies, quos negotiis constituerint, observentur Contra gravissime dupiter hominum nequitatem ulciscitur, Prometheum totumque

12쪽

genus humanum, Pandor cum dolio satali adducta, puniens atque aetatem argenteam et aeneam summa afficiens supplicio Pulcherrimum Vero amoris, quo dii Virtutem amplectuntur, est testimoniuinquod Daemones a diis justitiae custodes inter homines constituti sunt atque Justitia carissima ovis filia fingitur, quae cum Pudore, veste alba induta vicos Itominum pererrat et ab iis neglecta et violata ad patrem in Olympum revertitur. Tum condicio hominum ut durissima, quae labore solum leniri potest describitur. Post tempora enim beatissima deus generi humano laborem injunxit, at tuo sudorem ante virtutem posuit. Qua efficitur acerba illa animi durities et tristitia, quae longo amota est a dulci illa suavitate, qua quum ad rationem solam spectet, a nonnullis scriptoribus ad res quoque resertur. Haec duritie praecipue cognoscitur ac sentitur magna parte adhortationum quibus fratri acerrissime vituperata inertia fraude litis amore, industriam commendaro studet, et descriptione pravorum Suae sequentisque aetatis morum, ubi teneram elegantemque animi poetici indolem malorequirimUS.

De onere dicendi, ad quod jam delabimur, Vetores Hesiodo inter medii generis dicendi poetas locum adsignant atque operum et Dierum auctorem primum hujus generi et quasi exemplar esseudieant, id quod jam Bernit hist liti. p. 27 recte admonuit. Nam in permultis partibus hujus carminis humilitatem atque jejunitatem orationis deprehendimus, ardore audaciaque vatis in altum elati 3 spiritu quasi divino inflammati sublatis, ut lector e terra in altiora non extollatur, sed semper in

tum retentus rerum humanarum recordari cogatur. Sed in hac re semper respiciendae sunt res ractatae et consilium poetae, qui non praeclariSSima majorUm acta enarrare, non auditoris animum telectare, sed hominum pera et res examinare, praecepta edere, lectorem edocere studet. Quo sit, at oratio in dicione et protestate rei teneatur atque, Si paulisper in altam accendit, ea statim retra-iatur. Neque sententiis et proverbiis oratio terSa ac nitida conVenit, Sed brevis et in artum contracta, auo facilius mente retineantur. Atque ut Sententia a populo grato animo acciperentur, poetam pristinam formam, quantum fieri posset, SerVare nece8Se erat. Quant0pere poeta a materia pependerit,

rognoscitur iis locis, quibus a praecipiendo rebusque Vulgaribus Xponendis ad describendum deduritur. Atque ne quis credat criticis, qui has partes omnino ejiciendos esse judicarint, hoc semper ronsiderari oportere monemus, merum praeceptum et illis temporibus antiquissimis et Hesiodo, homini;implici, qualis et fama et carmine ipso appareat, minime respondere. Illud Quinctiliani raro assuro it Hesiodus nemini dubium est, quin imprimis ad Theogoniam spectet, sed laudatissima illa lenitas

3 dulcedo, quae delectu singulorum Vocabulorum eorumque collocatione et conjunctione officitur, huic operi attribuenda est. De hac re omnes sere antiquitatis judices suo jure idem censerunt, atque id quod huic virtuti repugnet, minoris momenti est. In sententiis enim quibusdam, quos constat misso in or hominum atque in calendario dura et condita remansit ratio, cujus causa in promptu est. Porro dialectus quum omnium operum Hesiodeorum tum hujus carminis eum IIomerion Diagnam habet similitudinem. Aeolismorum autem, qui dicuntur, a viris doctis diligenter eon illisitorum maxima pars in nostro carmino inVenitur. Neque ni ittendos est cretior digammatis aeolici usus. Qua jam a Choerobostio p. Bech Anecd. p. 1207. proprietas dialecti Aeolici dicitur. Scriptor autem verbis, quibus utitur non Solum liane prolirietatelli agnoscit, Sud etiani aperio Hesiodum declarat poetam, in cujus amni nibus Aeolismi reperiuntur. 30 qua re conserendi sunt Gerhardius p. 42.599. et oditi in praef. d. 1. Quare necesse St, ut ei sententiae, quae jam antiquissimis temporibus tradita et usque ad nostra tempora a Viris doct. defensa est, accedamus, operum auctorem non solum opiniones et sensa teniporis et patriae suae in carnia recel,isse, sed etiam orationis dialecti luo proprietat S.

13쪽

DE THEOGONIA .

S. 9. Quid p0et hoc carmine sequi instituerit.

D Theogonia quamquam accuratissima Subtilissimaque scripta non pauca exstant, tamen quaestio minime finita et ab80luta est. Neque cuiquam, qui Semel carmen raptim perlegerit, mirum videtur, diversissimas de eo sententia esse. Tantam enim et rerum tractatarum et compositionis et orationis proprietatem habet, ut Virorum Oct acumen Stimulare debeat et discrepantiam opinionum excuset. Si argumentum animo attent consideramus, Statim intelligemus, quo consilio poeta carmen composuerit et quo Successu rem Suam egerit. Id enim elucet poetam egisse, ut universam tabularum multitudinem, quae de deorum origine, conjugiis procreationibus, affinitatibus, cognationibus a rerum principi usque ad sui tempori rerum divinarum Statum quum in diversis Graeciae partibus tum imprimis per Boeotiae fines pervulgatae essent, comprelienderet atque hae ratione formam bene dispositam vel imaginem Summa deorum popularibu proponeret. Atque confitendum est, poetam inceptum ad bonum perduXisse exitum, quum Origine deorum ita percenSuerit, Ut non solum eorum habuerit rationem qui specie vere divina induti sint, Sed etiam Virium divinarum quae super terram et sub ea, quae in coelo pontoque diversi diei annique temporibu conspiciantur atque commutationes in mundo effecisse et quotidie officere, legem ordinemque in vita Ominum Servare bona malaque generi humano immittere videantur. Porro miraculorum moliStrorumque ingens Opta illustrata est, de quibus narratio erat in populo, sive antiquitus alicubi orta longo annorum pati magi magiSque exornata erat, Sivea peregrinis nautisque aliunde allata populi Superstitione vel poetarum ingenio mirum in modum mutata et aucta orat. Diversissimam autem mythorum naturam deprehendimus. In quorum multis tanta simplicitas ad feritas est, ut remotissimam antiquitatem, qua hominum animi moresque incultissimi erant, odorentur; pars cultioris mitiorisque aetati memoriam revocat, qua dii hominibus non horribiles et immanes apparebant, sed benevolentia quadam eorum opera intuebantur. Deinde etiam opiniones recentiorum temporum pulchra quadam laetitia atque hilaritate animo consormatae legentur, quibus dii paulisper hominum forma, ingenio, moribus, virtutibus, vitiis induebantur.

S. 10.

Quale et quomodo carmen compositum Sit, quaeritur Poetae ipsius opiniones et Sententiae. Quum quaerimus, quomodo carmen sit compositum, ab eorum parte me Stare affirmo, qui ordinem quendam in opere agnoscant neque Solam farraginem atque carmen compilatorium Videant. Primui enim neminem effugit, deorum generationes in eum ordinem redacta esse, qui Optime hominum opinionibus conveniat. Tum cosmogonia recte theogoniae praemisSa St, quum origo deorum cum Origine omnium rerum arctissime cohaereat. Porro tum demum de nova quadam deorum familia agitur Hu8que procreationes enumerantur postquam ipsius origo Satis illustata est. Neque Solum hoc cognati0nis vinculo, quo dii antiquissimi et recentio rus inter Se conectuntur, ordo et conexu quidam efficitur totius carminis, sed etiam singulae familiarum singularum generationes certo consilio in Suis

quaeque Oeis collocatae sunt. Subtilissima de hac re exstat uelleri observatio nisi liti. p. 1608qq. ubi collocation0m procreationem Noctis ot Erebi defendit ut aptissimam. Nam res illae divinao ad mala hominum spectantes non prius afferri debebant, quam justus rerum status deletus erat et ira de0rum, calamitates malaques inter homines orta irant. D. Schoem. p. 45 Atque eandem ob

14쪽

causam narratio de apet ejusque pr0genie commodissime procreationem deorum Olympieorum sequitur, quia ejus acta ac sata omnino ab illis pendent. Neque ero inconsiderate egit poeta, quum magnam curam posuit in narrando, quomodo upiter imperium recuperaverit, quippe quum in haero condilio deorum, quos tum Graeci venerabantur, collocata sit. Tum in explicanda Theogoniao composition viri doct. optimo jure monent, imprimis rationem esse habendam propositi poetae, quo

universam deorum multitudinem in prospectu ponere Studeat. Fieri enim non potuit, ut passim res diversae conjungerentur atque perfecta compositionis ars neglegeretur. Atque jam hoc loco admoneamus corruptelarum varii generis, quibus actum est, ut non integrum carmen habeamus, sed interpolatum, mutilatum, corruptum sive a librariis sive a Rapsodis. Denique quamquam sententiam illam, carmen SSe nihil nisi collocationem variorum carminum atque a poeta res SSe prolatas, qua ipSe non plane cognoviSSet, non probamus, tamen minimo negemus, partes carminum antiquiorum, hymnorum, itanomachiarum non adeo mutatas ab eo locis aptis operi inserta eSSe. Quod ad auctoris cogitationes et opinione spectat, non facile est, certis finibus eas circumscribere, quum poetae persona, Xcepti indiciis, quae in prooemio exstant, minime appareat. Poetae epici

moro enim varias fabulas profert, sed quidquid ipse de iis sentit, reticet deorum filios patres cognatosque opprimentes facit, sed quo jure id fecerint, non addit. tque quamquam Jovis potestatem semper insigni reverentia celebrat, tamen, pietas illa, quae in p. et D est, desideratur. Neque cumulantur quaerela de hominum dura conditione, quamvis romethei sabula desiderio temporum

feliciorum recordetur, suisque tempori calamitate maereat. Idem Ver ingratus in mulieres animus ostenditur mytho Pandorae et carmine probros in mulieres, Sed ponte apparet huic carminis partia intorpolatoribus inultum esse additum. Neque Silenti praetermittamus, saepius Verum poeta ingenium et artem desiderari. Quis enim est, quin crudelitate feritateque Croni patrem evirantis liberosque devorantis offendatur 2

S. 11.

De genere dicendi. Carminis ratio neque tantam antiquitatem neque tam monisesta ostigia regionis, ubi orta sit, habet, quam opera et Dies. Proxime enim eam, verissime judicarunt judices ad dicendi genus accedere, quo usi Sunt recentiores poesis Homericae imitatores Colorem vero rationis in diversis partibus esse diversissimam jam antiquis erat persuasum oratio enim percurrit omnes dicendi gradus durrissima molestissimaque simplicitato ad pulcherrimam elegantissimamque dulcedinem, a jejunitate orationis pedestris ad summum vatis a Musis inspirati ardorem. Ubertatis autem ardorisque poetici exemplum insigne est certamen ovis cum Titanibus et Typhoeo, quod quidem opera poetarum et

dias euastarum passim nimis exornatum est. Atque ut conatus Gerhardi in universum non est pra-bandus, Sic ejus pera, qua omnes Aeolismos amoliri omnemque proprietatem diaseeuaslae aut alteri interpolatori vindicare studet, refutanda est opinionis nim praesumptae et ex arbitri constitutae QSt, Versus, in quibus quum a Veteribus grammaticis, tam a judicibus recentioribus Aeolismi reperti Sunt, Spurios liabero denique omnes proprietates, qua notantur in Vocabulorum serinis, syllabarum mensura, agminato, hiatu, psilos sine causis gravissimis errores dicere. Quae res graviores Sunt, quat ut verbis solis exturbari possint.

S. 12.

Theogonia auctorem a vato serae diversum Sso, demonstratur.

Questi, de trigine taminis, viris doct. mirabili cingenii acumino disputata est Quam

15쪽

quaestionem ita partiamur, ut primum examinemus, Theogonia et opera X ejusdem poetae ingonio pro lacta sint, tum sitne Theogonia unum absolutumque OpUS aut a compluribu conSarcinatum atque consutum. Reconsus judiciorum virorum docti de priore quaestionis parte in he0g0nia ameth. edita p. 57 sqq. exstat. Ex quo facile intelligitur, numerum Virorum doct., qui he0goniam operum auctori ad udicent, in dies minui. In numero eorum, qui opus genuinum judicarunt, imprimis Goetilingius an kius, Lennepius nominandi Sunt. Inter illos autem, qui contra censuerunt Viri summae auctoritatis sunt, hierschius, Schoemannus, et herus, Bernhardyus. Rem denique in medio reliquerunt C. O. Muollorus o Utricius. Sed facio cum iis, qui Vatem Ascraeum a Theogoniae auctore diversum osse judicant atque causas, cur ita de hac re cogitem, breviter in medium afferam. Primum igitur maxime proprium est poetarum Graecorum, imprimis antiquiorum ut singularo poesis genus ad tractandum sumant, reliqui generibus plane omissiS. operum auctor autom ostpoeta vor didacticus, quum id agat, ut 0mines doceat docend0que emendet. At Theogonia auctor ab hoc consilio plane remotus, atque indignissimus est, cui praecept0ris nomen tribuatur. Nimirum dici potest, podiam id sibi pr0posuisse, ut 0pulares edoceret, quae ipse de deorum condicione sentirot, sed alterum illud emendandi corrigendique studium a carmine plane alienum est opinio oro eorum, qui carmen in finem quendam sacerdotalem comp0Situm esse putant, satis, quantum nobis quidem videtur, refutata est a Schoemanno, cui omnino Gel hardius, etherus, Bernhardvus assensi sunt. Neque quidquam re vera in carmine inest, quo pietas erga de0 inter populares servetur aut

deorum cultu doceatur.

Tum vita condidi auct0ris The0goniae et operum diversissima est. Vates enim Ascraeus quum ipsius verbis, tum totius carminis indole et argument agricolam e esse probat atque simplicis strenuique patris familiae naturam Semper prae se fert. Tum X accuratissima omnium rerum ad agricolarum rem domesticam, Opera in8trumenta Spectantium cognitione concludi potest, poetam propularibus res proponere, quas usu ipse cogn0Verit. At longe alia est condicio auctoris Theogoniae. Quod carmen uberrimam atque accuratissimam omnium erum diVmarum Scientiam atque philosophiam quandam, quae sine diligenti meditatione optimaque institutione comparari nequit, testatur. Doniquo magna dicendi generis disserentiae nobis occurrunt. Oratio enim, qua Theogoniao auctor utitur, ab asperitate antiquitatis fere plane abhorret atque rarissima incultioris animi vostigia habet. Mira illa simplicitas autem saepissime in splendorem et copiam dictionis Vere epicam mutata est. Postremum formae illae ingentes, naturae humanae modum Scedentes, qua in Theogonia saepius deprehendimus, operum auctori ignotae Sunt. Qua opinione certatur quidem cum totius antiquitatis fide, si quidem quod reoto monot Schoemannus silentium criticorum genuitatis testimonium haberi potest. Unus vero ausanias, udidio B00torum in Helicon habitantium permotus Theogoniam ab Hesiodo laudicat; cujus scriptoris judicium in hac re plurimum valet. Verba enim, quibus carminis genuitatem addubitat, tanta sunt perspicuitate, ut nemini dubium esse possit, quin persuasum habuerit, opus ab alio conditum esse. Reliquorum autem antiquitatis scriptorum judicia ita gravia habenda non sunt, quum in fido tradita

acquieScerent atque contenti essent, Versus plane inepto e Operibus Veterum scriptorum ejicere, et quum manifestissimis tantum testimoniis rationibusque adducerentur, ut opus aliquod in dubium

vocarent.

S. 13.

Examinatur, utrum uni an pluribus auctoribus carmen adscribendum sit. Quum igitur Theogoniam a sene Ascrae in udicandum esse, Satis demonstrasSe videamuri

16쪽

1uaerendum est, unde Originem duXerit. Atque accedimus illis, qui summam carminis ab uno poeta fonditum esse affirmant. ellierus quoque, qui de hac re prudentissime et cautissime agit, in hane ontentiam inclinare videtur, quum calidiore animo uellerum laudet, carmini consilium eno consi-loratum subtilemque dispositionem Vindicantem et illos Viros doct. vituperantem, qui iniquitates tran-;itus, discrepantia lacunasque auctori dant, neque naturam et consilium carminis Satis prudenter con-:iderant. Atque ni orem carminis partem uni poeta debere, etiam illi viri docti desondunt, qui Pheogoniam Hesiodeam proprie e certo Stropharum ternariarum Vel quinariarum numero constitisse)utant, atque X Sua Opinione praejudicata carmen mutando et transjiciendo plane dilaceraverunt. dirandum est, quod Hermannus, Vir Summae Sagacitati atque acuminis Specie deceptus formam p0e eos accepit, quae a natura carmini epici plane aliena est atque tantam carminis amplificationemamque miram interpolationem postulat, quae ne cogitari quidem queat. Contraria sententia, qua Theogonia opus compilatorium sit, nostris diebus eruditum invenit lesensorem Schoemannum. Qui sententiam ab Heynio profectam atque a Thierschio, Wolfi studiis 3xcitato, accuratius Xaminatam probatamque recepit. A qua Sententia non tam diversa videtur orn-1ardyi, quamvis Sch0emanni judicium, Theogonia non ab uno poeta uno tamquam foetu ingenii dita, sed e variis variorum poetarum carminibus aut carminis partibus ab aliquo compositor conciniata ost, minime probat. Nam paulo infra, Si recte ejus verba: eine Ieibit' Ecministin rion Ge.

anten ex raeo Iogen au bem Sebiete e sto Amogoni vii Theogonie,' intelligo, idem in medium

Sed afferamus argumenta, quibus Π0Stra Sententia nititur. Quae quaestio quum Separari ne- ludat ab illa de compositione carminis, quae Supra de ea monuimus, respicienda sunt. Primum igiturlla carminis partes, quae Summae atque argum2nto, natura orationiSque colore maxime propriae a Titi eis agnitae sunt, Ordine et conexu non plane carent, sed potius ita collocatae sunt, ut ingenium 30etae bene considerantis, non diligentiam solam comp08itori ostendant. Atque si unam harum parium ejiceremus, totius carminis conexum deleremus. Tum ratio singularum generationum describendarum atque illustrandarum maximam partemmius ejusdam poetae officinam testatur. Dein VerSuum ratio rationisque genus servat ubique magiam sinii litudinem, quamvis Varium rationi colorem Secundum naturam rerum tractatarum reperianus Denique carmen tam manis e8ta VeStigia atque indicia antiquitati Ostendit, ut impediamur, quo- ninus ad illa tempora demittamus, quibus Opera a Graeci collecta atque e variis carminibus com-,ilatione nova saeta sint Carmen igitur ab uno poeta proprie pr0sectum variis additamentis pristinum nodum longe excessisse fatendum est. Quae carminis amplificatio imprimis ab illis poetis saeta esso ridetur, qui valem Ascraeum ratione carmina faciunda Secuti sunt. Nam quamvis partes pro spuriis labita natura et indole a summa carininis diverSae Sint tamen Similitudo quaedam cognoscitur. Quac)artes a Schoemanno, et hero, Gerhardi recen8entur, qui de plerisque rebus c0nsentiunt, de non-aullis aliter cogitant.

S. 14.

Quae partus inserta sint alsiue quo tempore carmen conditum Sit, X alni natur.

Carinen duplicis generis additamentis auctum esse videtur, partibus majoribus et singulis e Sibus. Alterum S p0etarum vel mytbes,G0rum, qui integritatis causa aliquid ex ingenio supplebantiu partes carminum similium adjiciebant alterum apsodorum propter elegantiam aptis locis locu-

iones pervulgatas ex mem is inserentium Maxima autem additamentorum pars ex operis sol mad compositione, o reruli sententiarumque natura, ex ratiunt habitu secernenda est. Versibus, qui

P0stea inserti sunt, omissis, majora additament, breviter recenseantus Primum igitur a viris Hoet.

17쪽

m pr000mium varie inquisitum est atque statutum, id esse Syntagma carminum sive hymnorum in Musas Heliconas ct olympias Tros hymni majore cogn0Scuntur, quibu breviores carminum partestissuta sunt. Primus illorum Musa Helicona celebrat, quae circum Jovis altare saltantes omnes deos et antiquiores et juniores cantu laudant, Secundia narrat Musarum natu celebrat Musa Olympicas; ambo autem Theogonia quasi argumentum comprehendunt, dum tertius proprium provemium haberi

potest. Quod horum canticorum ab ipso Theogoniae auctore profectum sit, disicillimum est, judicatu In ipsa Theogonia primum adjecta videtur narratio de natu Erinnyum Gigantum, Nympharum Meliarum Venerisque Tilm 0sterior aetate addita Sunt etymologia Titanum, altera Noctis progenies, generationes Eridis, quippe quum in his partibus poeta rationem mere theogonicam subito relinquat. Tum juro dubitatum est de procretitionibus Nerei et maxima parte Ponti filiorum, qui generant monstra illa terribilia ab heroibus superata. Nam etheri Sententiae qua Omnia haec miracula carminis propria judicat, praeferenda est Berni, ardyi, qui multa inrum narrationum e Heracleis posteriore aetate conditis in nostrum carmen illata esse Suspicatur Geneal0gia quoque Titanum a posterioribus amplificata et aucta est, permultis fluminum diis, fontium atque rivorum nymphis a poeta quodam aliunde additis. Disseilliina os quaostio de mytho Hecatos, quum viri Sunam. auctoritatis Schwenkius, lau- Senius, Hermannus exceptis paucis VerSibus eum genuimam judicent, approbante elliero, dum alii eum verum hymnum habent, a manu falsa trici carmini in8ertum. Sed animo attento l0cum perscrutanti l cum totius Theogoniae ratione comparanti dubium non erit, qui non ab Theogoniae auctore sed ab alio quodam faetus sit. Cujus rei argumenta petenda Sunt quum ex natura Theogoniae, tum e loci compositione et rationis habitu. Loci natura enii talis est, ut nemo non intelligat, eum hymnum esse. Quum vero nusquam ejusmodi fere generi quidquam reperiamus, quamvis occassiones multo meliores atque graviores datae Sint, Sed Summorum deorum potesta et proprietas uno du0busvo vocabulis significetur, mente comprehendere non OSSum, cur poeta ita a sueta componendi ratione decesserit. Nam Hecates persona minime tantam gravitatem ad totum carmen aut ad rem aliquam illustxandam habere videtur, ut ejus munera tam accurate describantur. Tum compositio hujus partis majoribus, quam ceterae, Vitiis, discrepantiis, repetionibusque laborat. Deniquo oratio manifestissimis Vestigiis temporum posteriorum non caret, quum Vocabulorum formae inveniantur quae aut locis Oxstant omnium judieto pro spuriis habitis, ut non amplius in carmine loguntur. Sin virorum docti, qui mythum genuinum judicant, Sententiam contemplamur, Sententia prae- Sumpta eo permotos esse, ut ita censeant, Suspicemur. De Schwenkio, cujus commentatio mihi in manus non venit, taeeo. lausenio autem hau quoque carmini par defendenda et servanda erat, quippe quum corruptelas ad singulos tantum ea Su revocet, atque Hermanno, cui hic locus optime conveniebat ad studium stropharum conformandarum. Denique qu0d Gerhardius de hujus partis genuitate cogitarit ex eo facile intelligitur, quod demonstrare Studuit, eam constare ex Versibus alternis duorum Rapsodorum quam opinionem ego quidem probare non OSSUm. Porro narrationi repeti procreationum permulta ab alii poetis adjuncta osse, et Via rationeque tractandi et sermon cognoscitur Dolus enim Promethei, mala Pandorae atque imprimi carmen probrosum in mulieres, falsa tricis manus osse, facillime intelliges. Tum Titanomachia et certamen Jovis eum Typh0eo propter antiquitatis indicia maxima ex parte jure genuina habentur, Sed Ornamentis CUJUSVi generi aucta sunt. Tartari autem extremarumque mundi partium descriptio, licet loco aptis-Sim inserta sit, juro viris doctis formam accepisse videtur a pristina longe diverSam. In Jovis conjugiis quoque major additamqnta sunt inter quae numerandum est ovis Metisque matrimonium, origo et matrimonium Herculis, menti DionySi et Ariadnes, quae maximam partem e carminibus recentioribus poemati Hesiode assuta esse. Bernhardyus et Gerhardius rectissimo

18쪽

judicant. Denique extrema lieogoniae pars Variis interpolationibus corrupta est, quum mythi lasserantur, qui tempori multo p08teriori attribuendi sint. Mentio nim Latini Tyrsonique tempora prodit, quibus Graecorum scientia geographica admodum aucta erat. Neque argumentis, quae Schoemannus in Theog. d. p. 286 sqq. pro genuitate hujus partis affert Beriali ardy sententia refutata est. Tempus ero, quo hoc opu ortum Sit, accurato desiniri nequit, sed iis cum ether assentior, qui contendunt id non ita multis anni postquam Ἀργων auctor ViXit, comp0situm esse atque circa annii in OctogeSimum ante Chr. at Seh0emannus in hac re audiendus non est, cujus sontentiam Vossius, recentiores historici aliique probant. In quibus est Dunkorus, vir doctissimus qui in historia antiquitatis III. p. 72. tempus originis Theogoniae e Scientia geographi ea in carmine reperta statu-ondum esse censuit, notitiis Variis diligenter collocatis. Sed natura carminis ad hanc rem judicandam multo gravioris ponderis et momenti esse Videtur, quam ejuSmodi res, quae quam facile insui potuerint, in professo est Sed jam satis de hoc opere dictum S80 put0.

S. 15.

De carminibus Hesiodi deperditis. Do carmine quod scutum. Heraclis inscribitur Hesiodique nomine circumfertur disputationem instituere a proposito consilio alienum est quippe quum nemo non dubitet, quin hoc carmen compluria adcula post tempora Hesiodea compositi im Sit Restat igitur, ut pauo dicantur de carminibus Hesiod eis deperditis. Nulla nomina carminum legimus, quae ab Hesiodo facta esse dicuntur quorum moXirna pars Sine dubio posteriorum temporum in poetarum imitationi debetur Neque quidem sine aliqua causa viri Moeti firmant, lartem illorum carminum poetis malion i00otis debere. In his carminibus examinandis primum percensebimus ea, quae ejusdem aut similis ad opera et Dies argumenti sunt, tum ea, quae ad mythologiam poetant. Operibus et Diebus adjecta ora ορνι90 ciri εici, quod carmen propterea recte Suspicantur viri docti a poeta aliquo conditum esse, quod Hesi0dus du0bus ultimis versibus hujus rei mentionem fecerit. In docenda autem arte apud antiquos pervulgata, e avium Volatu, Vocibus aliisque rebus ad avos spectantibus vaticinandi versabatur Carmen jam ab antiquis pro purio habitum esse, discimus

vorbis Procelli in Schol ad orci v 824. Argumenti similis misso videtur carmen, cui inscriptiberat uel ἐπ εραύιr, quo tradebatur ars Vaticinandi e prodigiis et portentis. Quae duo carmina ad α μανιικί portinuisse eum Mari sches elio accipiam atque judicem, Pausaniam si γεσι μαντικ0ῖς non carmen singulare significasse, Sed certum carminum genus PolTO Hesi0do attribuitur ir , ici sive ut olorici sive ut i βίβλος, quod opus a Pausania pra termissum Athenaeus I. p. 49 suppositicium notat. Scriptorum autem, qui carmen Hesi0do dant, judicium nullius monaonti est, quum gutges et Plutarchus audiendi non sint et Plinius carmen tan

tum memoret.

Duniquo cum peribus et Diebus conjunctum erat opus, πείθωνος υπ09 κα inscriptum, quo Chiron centaurus Achillem praeceptis adminitionibusquo erudiens fingebatur. Ex loco illo apud Athenaeum VIII p. 364 concludero licet, carmen imprimis praecepta de h0spitibus bene excipiendis

dam venio ad eamnina nythologici generis, luibus tertiam mythologiae partem, heroogoniam tractatam fuisse, satis notum St. Breve ejus caput in sino Theogoniae inde a. v. 963 xitat, ubi heroes, e coitu duarum cum viris m0rtalibus orti enumerantur. Quare eum viris doctis faciam, qui duobus versibus extremis Theogonino transiluni paratum esse ad Cataluum et Eo as stirniant. Sed aggrediamur carinen Sine carInina, quibu mulieres celebrabantur, Nar Gλιπον sive ut αλ070 ς γυναικων

19쪽

quod opus aliter quoque inscribebatur, et Hosti μεγύλας Imici . Atque jure inter viros doctos

constare mihi videtur, primo duo carmina fuisse cui alteri nomen Καταλογος γυναικῶν erat, alteri uicit. Quae quum arguimento ac habitu inter Se simillim eSSent, OSterior aetate in unum corpus conjuncta et auctore plane ignoto Hesiodo adscripta Sunt. Hujus corporis Καταλογος inscripti librum quartum uia continuisse o locis a Scriptoribus laudatis elucet, qui loco e si affrentes, omnino non accurato inter Kal. λογον et uota distinguunt. Atque Mari schesselius commentationibus ostendere studet, a Giόrori breviter attactis mulieribus, originem heroum ipsorum eorumque filiorum expositam fuisse, Muia autem imprimis in mulieribus eorumque amoribus rebus domesticis, virtutibus, pulchritudine esse Versatas. Hic peribus uberrimam fabularum de Origine rebusque heroum diversissimorum temp3rum copiam comprehensam fuisse, fragmenti et fama, in quo nomen Hesiodi erat, satis docemur. Quae opera non erant artificia, in quibus Omnia ac Singula ad unam sententiam illustrandam spectabant, sed variae fabulae deinceps narrabantur atque Sine vinculo artiore conjungebantur. Quod optime intelligitur ex titulo Oearum, qui e locutione illa G, qua singulae fabulae incipiebant, nomen duXit. Quod spectat ad originem, tota fere antiquitas de eorum genuitate non dubitasse videtur. Quae Aristarchus et Aristophanes contra disputant, levia esse Marhsch. recte affirmat Pausanias catalogum quidem Hesiodi esse dicit, sed Eoeas esse negat. Recentiores Vero critici, argumentis ex carminibus ipsis petitis nixi, ostenderunt, poemata post Hesiodi tempora composita esse. Sed plurimum valere mihi videtur dicendi genus, quod manifestissima recentioris aetatis vestigia prae se fert. EX Pausaniae autem verbis sequi videtur, ut Kal αλ oro ab Hesiodo prosectum, sed ab ejus imitatoribus varie auctuna et ornatum sit. Tempus denique, quo uici conditae et ara λογος additamentis auctu Sit, aesturate circumscribere nequea S, Sed non erraveris, Si post Olym XXX posueris. Hi poematis genealogicis argumento proXimus fui88 Videtur Αἰγiμως, quod carmen Spurium habitur et Cercopi cuidam vindicatur Myttios autem stirpis Doricae memoriamque migrationum Omplectebatur, habita uatione Aegimii de cujus Herculisque amicitia permulta fabulae in ore hominumerant. Simillimi argum0nti nonnulla carmina minora erant, quae Epyllia recte appetabantur, quibus re quaedam Vthologicae memoratu digna paulo accuratius deScribebantur. Sunt K υκ0ς γαμος, Ἐπιγαλαμ ν εἰς II λ ci Θί ιιν, Θ 0ίως i IOD GTίβασις, de quorum natura tantum SUSpicari licet, quum reliquiae eorum raro reperiantur atque Vetere scriptores de iis plane taceant.

Denique de Melampodia dicendum est, quam cui generi adnumerent, viri d0cti dubitant. Sed facio cum Sehoemanno et Mari selisesselio, qui contra tricium et Goetilingium mytb0logici

generi eSSe Stendere contendunt. Carmen enim, urteimillimum est, versatum esse imprimis in Vita rebusque Melampodi aliorumque vatum narrandis additis passim praeceptis ad artem Vaticinandi, ad ustrationes atque res mysticas varii generi SpectantibuS.

SEARCH

MENU NAVIGATION