Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 783페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

Smith sonian Institution LibrariCS

3쪽

COMMENTARII

DE REBUS VOLUMINIS XI. PARS I

LIPSIAE MDCCLXIII. APUD IOH. FRIDERI CVΜ GLLDIT SCH

Venda uatur etiam apud L Schreudet et P. Morti et iun. Parisiis apud Briassori, Paeaiiii apud I. Manli ε , Holiniae opud Saluium

5쪽

LECTORI BENEVOLO

- S. P. D.

D. CHRISTIANVS GOTI LIEB LUD ia

uicquid in variis negotiis vitae agendum

occurrit, quamuis multo et aeriam n

os saepius labore constet, dummodo honestum sit et utile, ac bene etiam procu dat, id nos insigni oblectamento afficit, Vt, Cum ac lfinem laborum properamus, ad alia, eaque praestantiora negotia adeunda compellamur. Sunt certe, ut aiunt, assi labores iucundi, nec est prosecto , quod animos nostros maiori voluptate exhilarare et replere possit, quam rerum re ite actarum memoria. In his negotiis ex voto peractis ea quoque repono, quae cum amicis optimis in colligendis Commentariis de rebus in scientia naturali et medicina gestis suscepi, et ita ad finem quendam deduxi, ut speci- A a mina

6쪽

mina, decem voluminibus proposita, eruditis non prorsus displicerent, sed potius, absit iactantia dicto, probarentur. Quid quod non tantum in supplementis iam inceptis et indicibus uniuersalibus digerendis veriamur, sed de laboribus his continuandis cogi

Non exiguum emolumentum ex laboribus his per-Cepimus, Cum neque in cultura studiorum feliciter Progredi, neque doctrinae nostrae alumnis utiles elle potuissemus, nisi indefessum scriptorum recentiorUm

dagandas impulisset. Egregium itaque dictum, quod in apes conuenit, nobis elegimus, quae non sibi tantum, sed aliis quoque mella colligunt: nos enim

eodem modo non nobis tantum notitiam rertim, ad studia nostra pertinentium, multa cum cura parare al-

laborauimus, sed aliis quoque similem operam praestare annisi sumus. Eruditi autem hi labores, cum animum a multis Curis auocare possent, his potissimum temporibus nobis grati fuerunt, quae turbulentis belli vicissitudinibus nos quasi suppresserunt. Saepius quidem de tristibus belli calamitatibus conquesti, et curis delatu fati, Opus inceptum deponere voluimus, sed laborum taedium superauit spes et fiducia in Deum, ut lubenter tandem ad laboreS nostros rediremUS. Multa Vero sunt, quae nos ad continuationem operis suscepti invitent, et quasicompellant: sp eramus enim omnino, pace terris nostris et uniuersiae Europae reddita, subsidia varia, quibus hactenus caruimus, in-

7쪽

primis commercia literaria, sine quibus res nostrae consistere nequeunt, nobis porro Parata fore. Iain

nos excitant laudeS et adhortationes exterorum quoque amicorum; inuitant libri noui haud pauci, iique

excellentissimi argumenti, ad examen cum voluptate et oblectamento suscipiendum; compellit nos arnor studii ad disquisitionem variorum in lentorum, 'illae non sine attentione negligi possunt. Minime tamen, quae nouitatis studio oblectamentum pariunt, tantum qUaerenda sunt, sed ea potissimum, quae varias artis salutaris et scientiae naturalis doctrinas noua et certa institutione illustrant, examen exigunt. Sed cum hoc opus non nisi unita amicorum op ra confici possit, dolendum omnino est, quod vicisDsitudines temporum solertissimos laborum socios nobis saepius eripuerunt, quorum opera cum fructu usi sumus. Ex his alioS morte praematura ereptos lugemus , alios tot laboribus pro ratione studiorum nostrorum implicatos Videmus, ut otia literaria paucis tantum concedantur, negotiosa potius vita multos enervet, et a tranquilla stUdiorum CVltura remoueat. Attamen studiorum dulcedine captis nullum saepe relinquitur oblectamentum, quam quod in nouorum scriptorum crebra et diligenti lectione inest. Et cum amplissimus studiorum nostrorum ambitus alium hac, alium alia doctrinarum parte colenda magis occUpa-tUm teneat, tandem tamen tot diuersi labores ad unum Consilium referuntur, quod nobis tradenda historia literaria medico-physica recentiori proposuimus. Est certe in rebus eruditis proponendis, in

telligendis et diiudicandis aliqua vis, ex sola d A 3 ctrina-

8쪽

ctrinarum ratione deprompta, sed et his, ut omnibus aliis rebus, exercitatio eam, quam desideramus, praestantiam addit. Si scientiae ambitum animo comprehenderimus, non tantum ab aliis exposita facilius legimus, sed ad illam quoque velut normam scientiae nostrae magnitudinem verius exigimus, et quid ex

his nostrae, quid aliorum cognitioni addi possit, melius intelligimus. Quae res ita facillima est, si is, qui nosor aditis scriptis instruit, simul ostendat, a quibus auctoribus sua acceperit, et quid ipse potissimum addiderit ; ex his enim scriptis et systema formatum corrigimus, et scientiae nostrae cumulum addimus. Qui compilatores sunt, ii nobis non nisi partes disciplinarum, easque saepe incompletas exhibent, attamen, cum nos in conquirendis variis doctrinae nostrae par tibus subleuent, non prorsus contemnendi videntur, inprimis si fontes, ex quibus hauserunt, Candide

indicent, et in deligendo diligentes sis L Hinc si in

relationibus nostris instituti rationem indicamus, et quae pulchra sunt, Vel etiam interdum paradoxa annotamus, ossicio nostro satisfecimus i lectores enim inde satis superque intelligunt, quid in eiusmodi libro, si modo euoluere velint, inuenturi sint. Quod si vero scripta occurrant, quae nos prorsus non instruant, nihil quoque exhibeant, quod cum aliis communicaro queamus, haec ideo sine recensione seponenda sunt. Sic celete sinistrum iudicium de ullo libro ferre vix opus est; si enim inueniatur unus vel alter, qui non ubique, sed sparsim tantum, quaedam

non prorsus contemnenda tradat, non ille quidem laudem magnopere meretur, sed paucis verbis tantum, quae Modammodo utilia esse possint, indicanda

9쪽

sunt, et saepe ex elegantia vel dignitate rei, extaedioso item labore, quem in re aliqua suscepit auctor, aliqua laus accedit non prorsus supprimenda. Et in iis, quae munca sunt, ab iniqua obtrectatione abstinendum est, ea potius, quae desiderantur, inprimis si a dua sint, ulteriori auctorum et aliorum diligentiae commendentur, quo inposterum Perficiantur. Laudis et censiurae aliquis modus sit, sunt enim non ea tantum, quae nobis Placent, sed quae, quacunque ratione id fiat, ad uniuersi studii culturam aliquid conferunt, si non laudanda, at commemoranda. Non una, et breuis semper, quam desideramus, inueniendi reperitur via, sed si varii ad unum tamen finem tendentes suscipiuntur labores, scientia magis

magisque extollitur, confirmatur et perficitur. Non Vera tantum et certa in lenta nos instruunt, sed erroribus aliorum moniti saepe efficacius instruimur, et incerta quaedam Via, ab inuentore errante tentata, Vitatur, ne in eundem errorem incidamus. Nemo

ideo reprehendendus est, quod errauit, sed veniam a nobis obtinebit, si, omni cura adhibita, finem praefixum tamen non attigit. Pauci enim omnibus subsidiis ad rem exequendam instructi fuerunt, qui si ea, quae ipsis concessa erant, bene adhibuerint, acerbam

Censuram non merentur. Porro non ii tantum laudandi sunt, qui nouis inuentis inclaruerunt, sed et hi,

qui inuenta veterum et recentiorum Comparant, et

inde vel conclusiones certaS ducunt, vel dubitandi rationes exponunt, vel alios instruunt, ut in ea re elaboranda maiori cum fructu Versentur, quo tandem ad maiorem inuentorum excellentiam accedanto

10쪽

Sic nemini molesti omnes instruimus, et historiam scientiarum praesentis seculi declaramus, quod quidem non nostris tantum, sed futuris quoque temporibus utile esse potest, cum compendium omnium laborum ab eruditis susceptorum ideo faciamus, ut systematum conditores ad fontes, ex quibus haurire possint, ducantur, et fundamenta ac monita inde colligant. Variae ad scientiam ferentes viae iniri possunt, aliae tritae et planae, aliae salebrosae et asperae, et qui scientias tradunt, vel veterum doctrinam

commendant et illustrant, Vel res nouaS Ostendunt.

Scripta, quae scientiarum illustrandarum caussa prodeunt, interdum iudicio subacto elaborata sunt, interdum imaginationis vi nimium excitata, vel probabilia vel paradoxa, vel tandem prorsus falsa tradunt; vera igitur commendanda, dubia corrigenda, erronea tandem supprimenda in reiicienda sunt. Sic dies diem docet, et labores nostri recte instituti eodem modo, et forte melius quam hactenus, nos ad exoptatum finem deducere possunt.

Ordo autem commentariorum nostrorum a nomma hactenus constituta non recedet, exhibendae et

porro sunt relationes de nouis libris, inprimis verodiaria eruditorum, quae varias doctrinas simul illustrant , et ad verum incrementum scientiae naturalis et medicinae multum conferunt, hoc CXamen e i-gunt, quoniam pauci haec scripta periodica per multos annos Continuata colligunt, quibus destituti ii rebus, quae ad nostras scientias pertinent, ad haec eXCerpta proin care poterunt. Haec igitur succincta quidem, stri'men completa erunt, quorum commoda

SEARCH

MENU NAVIGATION