Joannis Raii Synopsis methodica avium & piscium; opus posthumum, quod vivus recensuit & perfecit ipse insignissimus author ... Cum appendice, & iconibus

발행: 1713년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

scente cum maculis rubescentibus; vel a magnitudine pinnarum branchialium inter Mihinas & Hirundineas media i desumuntur, nec magni momenti sunt, ut aspecie quinta diversum non existimem. A. q. Gornatus sive Gurnardus groeus, The G R E YG U R N A R D. Dorsum ei sordide viride ; depictum ιituris nigris interdum, maeulis punctisve vel luteis vel albidis semper. Linea punctata eminentior est & asperior in hac quam in aliis speciebus. Cap t in hoc genere toto grande, laminis ollieis contectum, spinosum; in hac tamen minus quam in aliis speciebus. 'strum bicorne ;es amplum ; maxillae, palatum, lingua dentieellis minutissimis alpera. Oculi grandes, iridibus argenteis. Corpus a capite sensim in angustum tenuatur. Pinnae ad branchias in hac specie minores sunt quam Hirundini aut Cticulo. Sulcus medio dorso insculptus utrinque spinarum ossearum serie munitus est, in quo pinnae succrescunt.

Denticuli spinarum in hac specie minores sunt quam in aliis. In mari Britanico frequens habetur. caro firmadi lapida. A. 3. Hirundo Aldi ov. The TUBFIs A Cornubiensibus. Capite est magno, osseo, anguloso, aculeis munito. A Capite sensim gracilescit ad caudam usque,quae

valed tenuis est. Dorsum sordidd viride; latera diluid

Tubel cunt. Caput a vertice ad os admodum declive: interstitium oculorum convalle quodam excavatum est. Nandibula su perior in medio crenata est, non tamen in cornua divisa ; Squamae parvae. Denticelli ut in praecein dente. Pinnae ad branchias arniplissimae, membrana fimma, radiis ramosis extensae, pulchre coloratae, summo

margine coeruleo splendente: in nonnullis piscibus verissus fundum radii septimi & octavi maculi nigrae in spatio ex caeruleo albicante, alpeetia pulcherrimo. Pinnis his subjuncti sunt cirri seu . digiti utrinque tres. In ma i

6. Lucerna Venetorum, Milous, ut puto, Mndel. Piuce Ti hunc a proximE descripto seu Hirundine Aldrovandi non videtur specie differre: notae enim omnes,dempta laterum divaricatione, conveniunt.. I. Cifi

322쪽

PISCIUM. 8s

q. Cuculus Alareo. & forth etiam indeletii Gesen. The RED GURNARD, or ROCΗΕΤ. Praecedenti similii-mus est; differti. Quod magnitudinem ejus nunquam assequatur, cum pedalem longitudinem raro superet. 1. γω eapite sit minore & oculorum intervallo angustiore. 3. Quhd toto corpore & pinnis magis rubeat. 4. Quod pinnae ad branchias bre, iores sunt & minores, nec ut in illa caeruleae, sed potius circa margines purpureae. 3. Vescae aerea cornua multo breviora sunt. 6. Ο-

percula branchiarum velut coelata striis seu quibusdam tanquam a centro prodeuntibus; tres etiam spinas habent, duas simul ex parte inferiore, & singularem uia trinque, multo majorem superitis. A. 8, Lyra prior Aldrov. Cornubiensibus. The Pi p gia Praecedentem colore refert, verum Caput dilutius est &flavescens; magnitudine quoque illum superat. Rostrum in duo cornua lata, ceu seathas quasdam, circa margines spinis vallata protenditur, qua insigni nota ab Hirundine praecipuli differt. Aculei in dorso majores longioreiaque quam in hujus generis aliis. Nares tubulis parvis

rotundis prominent, ut in ciculo ave. In Oceano Britanianico cum reliquis invenitur. A sono quem edit Piper, L e. Tibisen dictus est. 9. Dra altera Rondet. Piscis est octagonus, siquamis osseis totus contectus. Octo angulos octo essiciunt spinarum dentibus serrae similium ordines, seu potius sex. revera enim plures non sunt: nam superior & inferior ordo ob latitudinem suam, quia duplicem seriem spinarum sustinent, miniti curiosh contemplanti gemini apparent. Figura corporis cum Cuculis reliquis convenit. ut & eapitis & oculorum magnitudine. Rosrum in duas spathas seu cornua praelonga desinit, in quibus spinae duae perpendiculares. Rostri cornibus, squamis osseis, octo spinarum ordinibus, & duobus duntaxat utrinque eirris seu digitis, tum a congeneribus, tum ab aliis omnibus

piscibus abundd distinguitur, ut prolixa descripsione ei

non sit opus. Io. MILVUS Sala. Bellon. V Aldrov. I. 2. C. s. Hi

323쪽

oculos concavum. Corporis figura longa, teres, & posteriora versus acutior. Totum autem caput crusta ossea

valida tegitur sceu cranio scabro, diversicolore, ex coe-ruleo flavi cante & obicurli purpureo in duas praelongas validas dorso incumbentes spinas bifurcata. Sqvamis duris & asperis tegitur, quarum singulae media parte in eminentiam assurgunt, proinde squamarum ordines tot lineas parallelas a capite ad caudam deductas exhibent. Opercula branchiarum crustacea in longam &acutam sesnam ab exteriore margine serratam. Ultra utramque pinnam procurrunt. Dorsi color nigricans.

AliaS notas, quas multas habet, praetereo ; alarum duntaxat mentionem faciam. Hae nihil aliud sunt quam pinnae postbranchiales, quae ad caudam usque protenuduntur, suntque velut geminae utrinque ζ Alas enim majores antecedit pinnula s. radiorum, humili membrana eisdem annexa. Alae supina parte sordide olivaceae stant, circum Oras maculis rotundis cae v eis pulchre depudiar ;in medio partis posterioris maculis majoribus suscis &eorruleo albidis; versus iundum seu exortum inter radios lituris oblongis coeruleis.

Quod piscis hic ex aquis alarum ope se Ievet. R in

aere volet ad lapidis jaetiam. aut etiam per spatium quantum sciopeto pertingi potest, nimirum usque dum siccescant alae, oculati testes sunt Gallius, 'ndeletius Mare gravius, alii. Hoc autem facit ut salvare se possit ab hoste Dorada, qui magna persaepe caterva ipsum persequitur. Romae in Italia, Inque Sicilia & Melita insulis, in foro piscatorio venalem saepius vidimus. r. MULLUS B Aou. barbatus Rondet. Gess. 667. Dulia Italis N Siculis. Longitudo semipedalis: Caput ad latera compressum, a vertice ad os valde declive. Dorsum non cultellatum sed planum. A summo capite ubi crassi: simus est ad caudam usque sensim augustatur obelisci fere in modum. Squamis integitur amplis, facile deciduis, colore sordidh flavicante. Desquamato latera

rubent ac si minio vel rubrica tincta larent ; unde piscis

324쪽

ipse Muget Gallis dieitum. Oculi in summo capite fit i.

irides argenteae interdum purpurascunt. Barbulae sub mento geminae praelongae, quae in cavitatem sub mandibula inferiore inter branchiarum opercula reductae latitant. Dentes nulli, veriim maxillae asperae limae in mo

dum.

Mullus earnem habet duram, friabilem, inter pisces laudatissimi fle optimi succi, nec immerito apud veteres in pretio habitam, verum cur tantopere aliis piscibus praeferretur, rationem non video

A. 2. Mullus maior visere ae Salviani. I .M ιν minoris duplus, IA uncias longus. 2. Pinnae dorsi colore flavo& miniato perbelth pinguntur. 3. Squamae crassiore ς sunt, & cuti firmius adhaerescunt. 4. In lateribus 3 vel 4 habet lineas aureas secundis longitudinem parallelas. Pensantiae in Cornubia. 3. MULLUs imberbis sive Rex mullorum, Re di Triglia miten us. Quamvis rex mussorum a magniaturine forth dicatur e quos tamen mihi Valetti in Melita insula videre contigit parvi erant, longitudine vix paumari. Ventricosus est, quo a inllo differt, nec barbulas habet: Squamis tamen amplis, corpore rubore perfuso ;Ο ulis magnis, Maxillis limae instar scabris i pinnarum numero & situ cum Musto convenit. In Mari Melitae insulae circumfluo frequens capitur. A. 4. DRACO Me Araneus Plinii Rmdel. Geis. Draco marinvs Bellonii. marinvs S Trasina Salv. Araneus alter Aldrov. The W E E v E R. Praelongus est & ad latera compressus, falcato ventre, dorso recto. Latera lineis partim luteis, partim obscuris a medio dorso ad ventrem obliqud descendentibiis pinguntur. Squamae

tenues parvae. caput mediocre compressum. Oculi

juxta se positi summo rostro quam in aliis squamosis propiores. In anteriore dorsi pinna sex radii venenosi, ideoque piscatores capto pisce eos statim abscindunt. Pinna posterior huic sen: contigua, longissime ad ca dam pro' extenditur. Cubiti interdum longitudinem attingit. Arenis Ammadotis instar se insinuat. Sex dorsi

pinnae venenuae habentur. A. I. Ara-

325쪽

A. 3. Araneus minor, Septentrionalibus.Anglis, An OTTER-PIΚR. Hunc nos nondum vidimus ; nomen tantiim a Noma mitiisello accepimus6. ARANEI seu Draconis marini species altera. Hancmmae & alibi in Italia vidimus pulchrius coloratam, maiaeulis amplis nigris, in eadem recta, utriusque lateris medio sitis insignem, quaeque lineis in lateribus obliquis luteis caret. & priorem ni male memini etiam magnitudine superat. Salvianus & Aldrovandus duas h. bent species, majorem & minorem. Minor magnitudine excepta ad priorem nostrum propitis accedit ; major ad posteri

. NI Q U I Brassiensibus, Pieterman, i. e. Araneus marinus Belgis. Marcgr. Capite est crasso ; ore Ran amplo, edentulo ; crassa lingua. & inferiore mandibula longiore quam superior. Anterior corporis medieras paulo latior est ; posterior angusta & teres : estque ut plurimum 6 aut et digitos longus, sesquidigitum aut paulo plus latus. Ocelli parvi, exerti, cylindracei, more Cancrorum. Ante exortum pinnae dorsalis duos habetaeuleos fortes, & supra, post branchialem utramque, unum acutum. Tegitur cute : Colore est in dorso & lateribus, pinn1sque ex nigro umbrae 8c griseo mixtus pun- Elulis nigris undique aspersis. In arena prope litus se ab sondit, & incedentes Vulnerat. A. 8. TRACHURUS Aldrov. Savrvs & Traehurus Salvian. Lacertus sive Trachurus Bellon. A SCAD, Cornubiensibus: Londinensibus, A HORSE-M AC REL L. Scombros colore, figura & sapora refert; verum minor est, corpore miniis spisso rotundoque, neque pariter ut ille maculato. In medio corpore lineam habet hcapite ad caudam deductam, E lamellis octis compositam. non rectam sed media sui parte deorsum inflexam a flexu ta spinulis seu denticulis mediis lamellis innascentibus.ca dam versus continue majoribus & eminentioribusserratam, undo Traes uri nomen. In mari Britannico Cornubiam

alluente 8e alibi. 9 Tracturo

326쪽

9. vactare vinis CURUATA PINIMA Brasile sibus Marere. Bonito Lusitanis. Piscis est orde arimagnitudine, vel etiam major, corpore oblongo, satis tamen lato & crasso, amplis branchiis, oculis grandibus argenteis. Caret sequamis, praeterquam in medio laterum,

quod permeat , branchiis usque ad caudam linea lata aurei coloris : huic alia k branchiis incipiens. ad longitudinis parallela, ducitur, deinde eam obliqvh secat, se pergit parallelωs usque ad caudam : Haec ante locum sectionis duplici squamularum minimarum serie insignitur, & tota est glabrae post vel infra sectionem itidem duplici serie squamarum insignitur, linea tamen ipsa non est glabra, ut anterilis, sed aculeata quasi denticulis piscium. Color in dorso & lateribus subvires ens, in ventre a bus 8e splendens. Cum Bonitis plerunque copulari solent Albaeorae, quia

iis m in locis cernuntur, dc promiscue, ut puto, natant. Nemo certe est qui vel semel in Indias navigaverit, cui uterque piscis non optime notus fit. Rondeletius Amiam suam h. e Pelam dem nostram Hispanis quibusdam Boniton vocari scribit. Verlim quem aescribit Mare ravius, quemque Verum Boniton esse non dubito, Ionge diversus piscis est; & Traeburo similior quam Tlanno. I o. Traehurus Brasiliensis, GUARA T E R E B A dimis Maregr. Septem aut 8 digitos longus est, Capite obtuso. iridibus oeuorum aureis. os denticulos habet minimos. cauda bifurca. A branchiis linea tendit ad medium

piscis, quae deinde oblique deorsum vergit, & directe

usque ad caudam porrigitur. Haec posterior lineae medietas hamulis posterius versis armatur, dc utroque latere triangularibus vestitur squamulis minimis. Color in dorso & lateribus ad lineas dictas ex hyalino caerulescens; reliqua pars albicat cum aureo splendore. Pinna venistrales albae. reliquae cum cauda aureae.

II. GLAUCUS AHrm. pag. 3ΟΣ. Amia Salviam Leccia Rome 8e Liburni. In ingentem magnitudinem

excrescit: Figura salmonem refert, corpore crasso, longo, dc caudam versus quadrato. Dorsum obscure caeruleum

cum levi purpurae tinctura: Iatera magis purpuricania

327쪽

β quamis minusculis tegitur. Os pro piscis mole modi- m, Maxillae denticeliis scabrae, ut & Lingua N pal

um. Oculi mediocres, iridibus albis. Pinna dorsi an- rior, acuisti s aut 6, omnibus caudam spectantibus, horret, quo a Rondeletii Glaucis differt. Piscem hunc Livorini primum, postea Roniis nacti sumus.. I 2. GLAUCUS primus Rondet. Riscis est titus, tenuis, figura thomboide: Colore in dorso obscuriore, in

Iateribus & ventre argenteo, maculis in utroque latere fuscis tribus vel quatuor : squamis parvis; oeulis mediocribus, iridibus argenteis ; ore mediocri intus cceruleo, dentibus in maxillis minutissimis. Pro pinna dori anteriore spinarum ordinem habet numero 7. rigidarum, a Curarum, perbrevium, quarum prima antrorsum speetit,

reliquae retro e conneetiantur autem membrana, quae antei tori rer totam Iongitudinem adnexa, proxime sequentis basin tantum suu pedem attingit. Infra pinnas, quae in dorsi fastigio& ima corporis carina aequaliter procur. Tunt, corpus in caudam tenuatur & gracilescit valdh. Cauda Ionga, di omnium maximd in duo praelonga eornua seu angulos procurrit, extremis apicibus nigris. Piscem hunc tum 'mae, tum Livorni vidimus.

I . GLAUCUS secundus undeL A priore dissert, quod ejus magnitudinem nunquam attingat: qubd 7 aculeos in dorso habeat ad caudam spectantes. cum priors duntaxat: quod a superiore branchiarum parte adra edium corpus linea tortusa admodum demittatur, hinc Tecta ad caudam protendatur : in illo a branchiis ad caudam linea recta tentat; pinnaeque posteriores tum superna quam inferna parte maculam nigram habent qua hic caret: Tandem ille corpore est Iatiore, hie strictiore. I 4. GLAUCUS tertius Rondet. seu sinuosius Gela. p. 463. A secundo dissiret, Quod dentes huic sunt acuti: Linea a branchiis ducta longh magis tortuosa flexuosaque : Dorsium ex caeruleo nigrescat ad lineam

praedictam usque, pars lineae subjecta candidissima sit.

aliis Guneis caetera similis. I 3. C E I X U I E IR A Brasiliensibus Maregr. Magnitudinem interdum acquirit s aut io pedum; crastiem

328쪽

PISCIUM. 9 s

corporis humani. Corpore est oblongo, & capite atque figura Tiburoni haud absimili. Caput ei depressum Selatum ; in pro corporis mole non magnum, edentulum, prominentiis tamen acutissimis repletum. Oculi haud

magni iridibus albis. Cauda bicornis. In interstitio inter occiput di dorsalem pinnam 8 osseos triangulares

aculeos obtinet, quos recondere in came, atque erigere

rotest atque pro armis usurpare. Caput osseum 8c plarum. Tinum corpus exiguis squamulis vestitur, ita ut totus piscis glaber videatur. mkre totus est niger excepto ventre, qui albissimus est ut Creta. pinua omnes nigra exceptis ventralibus quae albae Oris nigricantibus. Piscis est marinus, fle inter Brasilienses optimus habetur. i 6. UMBRA Rondet. p. 182. Gela. ιχ3o. Chromis Bellonii Gela. p. 263. Venetiis Corvo. Umbra Bello

nio Cetaeeus est piscis. 6o plerunque librarum pendere ;4 plus minus cubitos longus. Quos nobis Romae & με-neriis videre contigit c prini magnitudinem non excede. hant. Figura est compressiore, Cyprino latiore & renuiore magnitudinis ratione habita ; dorso cultellato & a capite assurgeme. Lineae plumbea de pallide luteae vicissima summo dorso ad imum ventrem obliquE duetis, un-dulatae latera per illi depingunt. Squama mediocres. opercula autem branchiarum totumque caput ad os usque squamola sunt, quod ei cum Mugile, ali1sque nonnullis marinis pistibus commune. caput modicum, nec oculi grandes; in exiguum ; Maxilla superior Productior : Denees in maxillis &imO ore tenuissimi. A mandibulae inferioris angulo dependet barbula exigua & brevis. cauda plana, in rectam sest lineam terminata. Romae, Veneriis & alibi in Italia saepius vidimus. unde

constat eum supero & infero Mari communem esse. I . RACINUs Ron euil. s. e. 8. p. I 28. Umbra Salvian. & Aurem. p. 8 r. Colore Tineam refersi figura ad Peream propilis accedit. Squama ei medihcres: in non amplissimum : Dentes in maxillis: cauda cum expandi tur extrema circumscriptione subrotunda. Oculi medi cres, bidous fuscis, Pinnae ventrales se quae retro anum est, nigrae & velut atramento tinctis. Fer omnia fere reliqua cum Umbra convenit: fora idem est cum sequente

329쪽

18. UMBRIuo Romae dictus, an Ceruixus Rondet. an forte Latias, ejusdem. Ab Umbra differti. Colore, lineis subobsculis, suscis, & ex glauco coer Ieis alternis, undulatis, supra lineas punctatas, a dorsi medio caput versus obliqud ductis, vario: infra lineas punctatas lineolae obliquae non sunt aded conspicuae.

2. QuM barba careat. g. in ad spina ad anum squam uterque habet major & validior siti Addit 4. Salaianus

hunc illo multo minorem esse, nec enim unquam vidisse se qui pedalem magnitudinem superaret. s. Saporis etiam suavitate atque carnis teneritudine illi inferior est. Nah es juxta oculos patulae. Foraminuta etiam nonnulla habet elica marginem rostri. Romae hunc nacti sumus, ubi non infrequens est apud Ichthopolas. I9. Coraeinis a is CORO CORO Brasiliensibus Marur. Pedali est longitudine, dorso incurvato, eripite, ore obtuso, denticulis parvis haud acutis. Pinnae enistrales anterilis firma & acuta spina suffulciuntur, ut 8e pinna pone anum duabus. Squamis majusculis vestitur. cstque totus argentei coloris, sed in dorso ejusque pinnis S cauda cum diluta umbra mixti. In quolibet laterestriae digitum latae e diluta umbra descendunt. Venter totus & illius pinnae albae. 2 o. Coracinus Brasiliensis GUATUCUPA dietiis Marur. Corvina Lust. Corpore est oblongo bipedali;

Hrso paulum, ventre minimlim curVO; Ore acuminato,

maxilla inferiore productiore ; dentibus minimis; bran-ebiis amplis ; Oculis stulari magnitudine, iridibus argem teis. Parvulis rot dis squamis totus vestitur, coloris a gentei splendentis cui in dorso aureus admiscetur. Pinnae& cauda, ut & venter albicant. Pinna dorsi anterior uiangularis, alta, duriusculis spinis suffulta. Piscem huuc in insulae Fama eae Portu Vetari captum

descripsit D. Sisane. Ubi Infulanis Anglis, A DRUM,ER. FISH. dicitur.

21. Coraeinis agnis aut cumis Acara pinima Brasilien- sum Marcsrav. The GRAY GRUNT. Pilcis est Iaistus, dors incurvato, 6, 7 dig. longus, 4 latus, Percae

Adonicae figura; ore haud amplo, denticulis minutissimis,

eulis

330쪽

oeulis grandiusculis, iridibus albis. Pinna dorsa is per totam longitudinem extensa S continua est; Hujus anterior medietas spinis sustulta est, & eam in rimam potest recondere, posterior molles habet radios, neque ullam lassulam in quam recondatur. Pinnae ventrales, & quae ad anum est, singulae singulis spinis firmis muniuntur. Pinnarum omnium & caudae color luteus leu aureus splendens. Totus vestitur squamulis argenteis ex auro splendentibus. In quolibet latere habet magnas fria, secur diim longitudinem ad caudam usque extensas, coloris

fusci splendentis, in quibusdam aurei seu lutei. In

Oeeano insulam Tama eam circumfluente captur ad Portum veterem. D. Sisane

a1. URANOS c OPUS Aldrov. pag. 264. Salvian: Cali minus vel Urans copus MndeL Gon. is 9. Rurae I Veneriis Lucerne & peste Prete, item Bocca in capo. Longitudine est dodrantali, rarius pedali; capite magnoti fere quadrato, osseo, aspero; corpore teretiusculo: supina parte tota cinerea, ventre albido; Aquamis minimis Lineae laterales retro primam dorsi pinnam ad se iuvicem accedum, deinde descendentes ad caudae pinnam mediam desinunt. Getes plana, sursum spectans, unde nomen, in qua oeuli sibi vicini, protuberantes, exigui, iridibus aureis. Os satis amplum in eadem faciei planitie coelum i spectans, mentum infra os humani aliquatenus aemulum. Maxilia dentatae: palato quoque dentes innascuntur.

Inserius Iabium barbulis erebris velut fimbriatum. Mulistae aliae notae addi possent, vertim hae ad distinctionem sufficiunt. In Mari Mediterraneo frequens capitur. A. 23. P E R C A fluviatilis Rondet. BIAn. GGn. 8e aliorum. ΑPEARCH. Magnitudine est dodrantali, aut pedali, dorse a rostro assurgente Bramo in modum :Corpore Iatiusculo b susco flavicante, ronis seu areolis nigricantibus 3 aut 6. a dorio ad ventrem descendentibus distincto ; squamis parvis, densis, asperis induto, pectore tamen nudo. Os amplum; maxillae dentieeliis asperae. Pinnae Oentrales S caudae bifurcae pulchris ru-henti oculorum irides aureae. Branchiarum opercula

in iaculum angulum desinunt. & superior lamina in acu-

SEARCH

MENU NAVIGATION