De integritate atque auctoritate hebraeorumque graecorumque utriusque foederis codicum de illustrioribus christianae religionis dogmatis ac de vetere Hispanae ecclesiae dignitate disceptationes philologicae reverendissimo patri Iohanni Thomae Boxador

발행: 1757년

분량: 51페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

REVERENDISSIMO PATRI

IOHANNI THOMAE

BOXA DORSIO

UNIvERSI ORDINIs PRAEDICATORUM

BENEDIC ΤUS FELIUS A S. PETRO

CL. REG. SCHOLARUM PIARUM.

AXIMO. atque immortali prorsus benefi-eio mihi contigit, ut, antequam pro mei ordinis instituto ad tradendas litteras accederem , ex patriis Hispaniae finibus in Urbem vocarer, ubi tranquillo trium serme annorum otio , Opt, morum Magistrorum copia , doctissimorum hominum frequentia S consuetudine subiectis veluti facibus incem sua ad graviores disciplinas acrius excolendas animum A a V,

3쪽

viresque omnes conferrem . Iam vero tandem reditum ad

meos cogitanti, ct publicum aliquod studiorum meorum specimen exhibere cupienti , in iis praesertim , quae cum ad Linguarum orientalium cognitionem, tum ad sacram pro- sanamque Historiam pertinent, iucundissima mihi non tam quaesita , quam divinitas oblata videtur occasio , qua Τheses hasce meas amplissimo Tuo nomini , REvERENDIssIME PATER, inscriberem, simulque publice & meo, & universae Scholarum Piarum Familiae nomine Tibi ex animo gratularer, quod Τe unum Praedicatorum ordini praeficiendum incredibili consensu , summoque totius Euro pae plausu Comitiis superiore anno celebratis sapientissimi Patres delegerint. Quanta vero communis huius laetitiae par mihi, Sodalibusque meis contigerit nihil attinet longa oratione praedicare , cum ex singulari perspectaque omnium nostrum adversum Τua merita observam tia, Τuoque illo amore, quo Tibi Scholarum Piarum holmines arctissime devinxisti, palam sit, ct aperte intelliga, tur. Atque utinam is ego sorem, qui monumentum alis quod magnis in nostruit, Ordinem abs Te, Tuisque colla tis beneficita , Tuoque praeclaro nomine non indignum pro ferre possem , atque posterorum memoriae commendare lQuamquam iacile mihi ipse ex singulari prorsus huma nitate in Hos Tua persuadeo Tibi non omnino ingratum fore hoc qualecumque di studiorum meorum, & nostrae erga Te voluntatis argumentum, quod, licet meritis aὸ

4쪽

virtutibus Tuis impar sit laturum , tamen a me Tibi potissimum offerri, & consecrari debuerat . Quis enim ignoret nihil Τibi post disciplinae Monasticae severit i tem , quam sanctissime tueris , magis in deliciis esse, i quam ingentem illum ardorem , quo in litterarum in i mnium, potissimum autem Hebraicarum Graecarumque, splendore amplificando ita multum excellis, ut nova imde ad praeclarissimas Τuas laudes dignitas gloriosissime accedat Cuius quidem rei plurima exstant ad immor- talitatem Τui nominis argumenta & Bononiae ct Neapoli, S in aliquot Calabriae Urbibus, ct hic etiam Romae,' ubi delectos viros, qui Linguas Orientales ingenuis Adolescentibus traderent , consti sti , magnisque muner, bus decorasti , atque Adolescentes ipsos , quibus opti, me instituendis diligentissime studes, splendide alendos curasti; quorum multi hoc Τuo praesidio sulti magno litterarum , Ecclesiae Catholicae , Τuique ordinis bono i nobilissime florent, suaque ipsorum eruditione sese com mendant.Μagna prosecto haec aeternaque apud omnes memoria dignissima sunt animi Τui ornamenta; nec scio an celebriora sint ea, quae ad Antiquitates Ecclesiasti eas illustrandas contulisti, cum Viros aliquot merito quidem suo magnos eximiis beneficiis assectoa , qui Τui Ordinia Annalibus castigandia recensendisque studia omnia navarent , sapientissime iam delectos mirifice severis , alioa praeterea designaveris, qui documenta vetera sedulo evolt

5쪽

verent, atque in ea accuratius inquirerent; alios demum ιqui eruditissima Cl. hominum, quos magno numero tuisse amplissimus Ordo Tuus , monumenta quaeque publi- ei iuris facerent, novisque accessionibus exornarent. Quae cum ita sint, vereri certe non potero, ne altera illa studiorum pars , quae ad veteris Ecclesiae Hispanae digni, talem asserendam confirmandamque a me instituta fuit, Tibi minus probetur , cum praesertim ita natus sis ac comparatus, ut studia omnia Τibi carissima esse debeant. Nec vero Tuus hic amor in amoenioribus solum litteris, quae ad universam eruditionem sint, promovendis & ornandis elucet, sed ad severiores quoque augendas disciplis nas ardentissime sertur, atque Matheseos in primis, cuius

ficultatis NeapoIi, alibique passim plurima a Te instituta Collegia Tuo patrocinio florere conspiciuntur; ut nihil proinde praeclarissima nullique inferior Praedicatorum Sodalitas ad splendidam absolutamque studiorum omnium rationem optare iam posse videatur. Haec Tua vero in doctrinas tum singulas , tum universas praesidia cum ab omnibus summia laudibus sint efferenda , tum maxime ab Hispanis commendari debent; cum Τu , REVEREN DassIME PATER , Tuae meaeque gentis gloriae amamrissimus , auctoritate Τua , quae apud Μaximos Princi pes, quibus generis splendore coniunctus es, plurimum valet, Tuaque sapientia ea omnia prudentissime praesti, teris, quae certam nobis omnibus spem faciunt veterem

6쪽

litterarum Iaudem apud Nostrates confirmari atque ampli Mari posses hoc praesertim tempore, quo FERDINAN-DuS UI. Optimus Hispaniae nostrae Princeps atqui Clementissimus Parens regali prorsus munificentia litteras, iisque deditos homines honestissime prosequitur . Haec cum omnia saepissime cogitare atque admirari soleam, Praeclare mecum actum existimabo , si notissimus- illo Tuus in litteras amor id essiciat, ut dubitare non possim, quin me meorumque studiorum rationem illustri gratia excipias , ct hoc qualecumque obsequii in Te mei mo nimentum benigne complectaris , . cum id tanquam ab universa Scholarum Piarum Familia, quam Τu singula

riter amas , i atque . gratissima in Te . aevumque et ordi

nem voluntate prosectum intelligas . Quod ubi pro Tua comitate praestiteris , non uberem modo laborum Duinctum ex Tuo auspicio me consecutum putabo , sed alacriori quoque animo in posterum ita contendam, ut maius aliquando monumentum consecrari Tibi a me posse confidam.

7쪽

IMPRIMATUR,

Si videbitur Reverendissimo Patri Magistro Sacri Palatii Apostolici F. M. de Rubeis retriareis Consantinos. Hi fierem. IMPRIMATUR. Fr. Vincentius Elena Magister Socius Reverendissimi Patris Magistri Saeri Palatii Apostolici ordinis Praedicatorum. Diqitigoo by Corale

8쪽

PARS I.

De Lingua Sancta, & Bibliis Hebraicis.

EMo est , 'qui iti hodierna litterarum luce non videat, quantum intersit Christianae Reipublicae Hebraici sermonis studium eum Theologicis disciplinis coniungere, cum Religionis , eiusque mysteriorum cognitio ab eius exordio fideliter repetenda sit. Eo autem alacrius utilissimam provinciam amplecti solent Τheologi, quo illustrius affulgent ipsius dignitas atque praestantia. Hebraeorum enim linguam ceterarum omnium antiquissimam , & mundo aequalem esse luculenter ostendunt nomina primis hominibus locisque imposita , 3c quaedam ipsius vestigia , quae apud alios populos , eosque potissimum, qui Babyloni viciniores fuerint, deprehenduntur . His momentis adiecit Iosepti Scaliger se) linguae puritatem atque simplicitatem, qua ratione inductus ; fiammam esse imperviam, si quis Brorum linguam Hebraica antiquiorem esse velit . Eadem argumenta in caussa sunt , cur mihi minus probetur Cl.

Epiae s a. ad Rieh. Thompsen. a Chaldaieam reteris praesert Georg. Amtra In Praef. ad Gram. Syr. sequutus Theodoretum. Coniecturis utitur non contemnendis, sed qu/e cum argumentis nostris comparari non debeat.

9쪽

Grotii 9 sententia , quae tenet primam linguam in idiomatum confusione periisse , eiusque reliquias tantum exstare. II. Cavendum est autem, ne adversus Ieremiae b) testimonium Chaldaica 3c Syriaca cum Hebraica lingua consum dantur ; haec enim Ionge ab illis diversa et summe tamen coniuncta videtur Chananaeae seu Phoeniciae , cum qua una eademque haberi solet, magna Philologorum parte consen- ente . Eam opinionem tuentur Scaliger , Vossius, Grotius, pellus , Genebrardus , Seldenus ; praecipue vero doctissimus Bochartus co , qui ex Sancti uniathone , Herodoto , Iosepho , Livio, Strabone, Plutarcho , Solino , Athenaeo plurima vocabula δ Phoenicia Hebraeis omnino consona uberrime collegit. Multa ea de re habet Augustinus , cuius tempore Afrorum lingua erat Punica seu Phoenicia; sed omnium maxime illustris est Plauti locus ex Poenulo Act. V. Scen Ιω thalonim, valonoth ; quae Deos , De que veπeror reddit Poeta ; uc ex Bochario legenda: rm γ' in duν,9 m au III. Abraham primo a Chananaeis dictus mav m-Praeus , quasi ram cor, quia de regione trans Euphratem. quam prius incoluerat, in Chananaeam venerat , ut post Urigenem & Hieronymum praeclare docent Recentiores fere omnes cum doctissimo Hispalensi Aria Montano , in Chaldaea degens pristinam lin 'am nna cum veri Dei cultu retinuit. Saeculis sequentibus hanc ipsam puritatis ac elegantiae formam illa praestetulit usque ad captivitatem Babylonicam; quo tempore Iudaei vernaculam linguam misere deturparunt, aut nenitus amiserunt ; cum deinceps iam non amplius apud plebem ea valuerit. Templo autem instaurato & Iudaeis postliminio in terram patriam revocatis, Esdras omnium eruditissimus characteres Hebraicos, qui ad illud usque tempus iidem cum

,i illam orerem, quam Hissimis ex nostratibua oti; ; η'φφηψyum imperio subiicerentur , multi

P ara non potest, cum Omni fundamento destituatur.

10쪽

Samaritanis fuerant , loco movit,& divinas etiam Scripturas charactere hodierno , quem quadratum vocant , sapientissime instauravit. Id optime proselio tradiderant Eusebius sa), atque Hiςronymus b) , quos seliciter illustrarunt Recentiores plurimis siesis & numismatis Hebraeorum ante Babylonicam captivitatem forsan cusis 3 , & ex ruderibus Hierosolymorum effossis. Consulendi sunt Ludovicus Capellus in libro , quem de hoc argumento edidit , & Iohannes d'Espieres b) , qui

hanc sententiam omnium approbatione receptam appellat. IV. At multo adhuc antiquiores hodierni Hebraeorum characteres punctis vocalibus videntur ; quae neque ad M sem, neque ad Esdram, neque ad Synagogam magnam ullo modo referri possimi . Fateor equidem magni ponderis esse argumenta, qΠae pro punctorum antiquitate vindicanda produxit Iohannes Buxtorsius adversus Capellum , quos inter magna animorum contentione pugnatum est; caussa nihilo tamen secius ille cecidit . Libros enim veteres etiam longe post Esdram sine punctis scribi solitos ab ipsis Capello, Altingio, &aliis harum rerum viris peritissimis Poripicu demonstratum

est 1 adeo ut id amplius inficiari, inquit Grotius q, non ni spertinacium t. Reliquum ergo est , ut accentus , & puncta vocalia recenter a Matarethis Tiberiensibus , qui longo post Christum tempore floruerunt , inventa esse profiteamur. Ante puncta vero vicem vocalium substinebant litterae ris, quae Matres lectionis dicuntur , non secus ac hodie Arabes omnes eisdem litteris absque punctis legunt expeditissime. V. Iam vero magnum opus m dici Masora , quod in Adns lationibus criticis circa Textum Hebraicum versatur , a diversis auctoribus , nec uno eodemque tempore, compositum esse apertissime constat ; nec ulla fides adhibenda est Rabbinis , qui Esdrae , aut Sacris Scriptoribus illud affertum , nullo tamen producto documento, contendunt di ut vere Grotius

I Eorum unum nactus Arias Montanus , ut eertissimum veritatis te. stem magni habuit, quem in ratione ponderum , & monetarum ineundaligenter eonsuluit. In Apparat. Bibl. Lib. Tubal Cain . Nostri huius temporis viri Eruditi nullum siclum ante Simonem Maeehabaeum euium eontendunt apud Calmetum ad Gen. . t 6. Nihi vero adhue sub iudice caussa pendere videtur.

SEARCH

MENU NAVIGATION