장음표시 사용
2쪽
5쪽
6쪽
8쪽
RECOGNOVIT ET EXPLANAVIT RAPHAEL MANER,
PH. DR , LYCEI HANNO UERANI RECTOR.
10쪽
Consilium Xenophontis de Socrate commentarios edendi diu quidem mente agitaveram, sed haud scio unnunquam id ad effectum adducturus fuerim, nisi in
eo confirmatus e8sem a ROStio, praeceptore quondam meo Summe reverendo, cuius apud me auctoritas
valet plurimum. Is enim, quum anno ΜDCCCXXXV per serias aestivas Gothae, patria mea urbe, commorarer, non Solum gravissimus mihi, ut consilio meo exsequendo Sine mora manum admoverem, exstitit auctor et suasor, sed etiam, ut editionem meam bibliothecae Graecae, ab eo et Friderico Jacobsto, viro praestantissimo, conditae egregieque adornatae, insererem, humanissime me invitavit. Quinquennio igitur amplius exactum est, ex quo ingreSSus sum operam meam his libris edendis navare - sat longum temporis spatium t At longa etiam erat via, quae mihi emetienda erat. Nam non prius horum librorum editionem lucem adspicere volui, quam omnia Xenophontis opera diligentissima lectione pervestigavissem interioreinque mihi Xenophonici sermonis intelligentiam ComparRSSem.