De sacrosancta et individua Trinitate oratio habita in sacello pontificio Vaticano ad sanctissimum D.N. Pium sextum ab Josepho Sorbolonghi patricio Romano ..

발행: 1794년

분량: 19페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

PONTIFICI MAXIMO

FELICITATEM.

Ihil erit mihi, BEATISSIME

PATER . magnopere laborandum , ut eas CauSas Commemorem , quae, meam hanc, de S,

crosanctae individuae ΤRINITATI s

3쪽

I Usacramento inessabili orationem , amplissimo ut Τuo Nomini inscriberem , potissimum suaserunt . Cum enim in tam sublI- mi Divinitatis mysterio, licet breviter, explicando , praeterea in Dei sanctitate aliquanto susius amplificanda , ea tota Verse tur , tanquam jure Suo , pertinere ad Τequam maxime Videbatur, quem Pontificem Maximum , mysteriorum Dei Custodem integerrimum Veneramur , quique et sacerdotio, et potestate, et Virtute in primis, ad Deum tara proxime accedens , Sanctissimus apud omnes haberis jure merito et appellaris . Certe equidem, cum apud Τe nuper , tanta CirCumdatum majestate , qua

nulla in terris major, de his summἰs rebus dissererem, ipsi prosecto Numini adesse videbar, atque ex Tuae sanctitatis splendore, tanquam ex imagine, ejus, cujus in terris optime vice fungeris , ratione aliqua Sanctitatem conij ciebam. Quis porro Sanctum esse dubitet, quem ad apicem tantae aucto

riis

4쪽

ritatis evectum, sanctae Ecclesiae suae Μωderatorem , sanctae Civitatis Principem a Deo Constitutum , tanta sapientia , tanta animi fortitudine , tanta pietate, tanto denique religionis studio , Christianam rempublicam , et Romanum regnum Sanctissime administrantem , intuemur omnes et admiramur P Quae omnia, aliaque pariter illustria , insignia, praeclara permulta , quae sanctitatem nobis demonstrant Tuam, putiaris , BEATISSIME PATER qui de Deo parum , de Principe nihil prope lo cutus, cumcta consulto hoC loco reticeam . Hoc unum compendio dicam, eximiam prorsus ac singularem sanctitatem Τuam istam censeri oportere , quam pluribus Divinae erga Gbenevolentiae argumentis , Deo esse accep tissimam intelligimus. Quod namque , ut caetera sileam, de profligatis novorum barbarorum copiis , tot praeclaros nuper triumphos Christiani exercitus reportarint , uni utique Omnipotenti Deo acceptum rese

5쪽

UIrimus , ita tamen ut , sanctissimum Te Israel Ducem , in monte orantem dum praeliabatur , Victoriam a Domino exercituum impetrasse credamus. Qtrare mirum, non debet esse, si non haec tua tantum

Urbs , non Italia modo, et finitimae Italiae regiones, sed et Europa universa, totusque Christianus orbis , dum Te, Leonum, et Pii cognominis virtutibus praefulgentem Conspiciunt, mirabilesque insuper tantarum virtutum intuentur effectus, Sperent quam maxime , esseratos hosce religionis sanctissimae , atque humani generis hostes, Tuis apud Deum meritis penitus Conterendos 3 novaque interim laudum praeconia , laudibus Τuis addenda veteribus meditentur. Id quoque fecit, BEATISSIME PATER , ut orationem hanc Sanctitati Τuae sistere cogita

rem , OCCasionem nactus exoptatissimam , Τ ibi ut coram , non meo tantum , Sed et

totius Clementini Collegit Tui nomine, re- Centes Christianorum triumphos , qui Tui

6쪽

praecipue triumphi sunt, gestienti Vehemen. ter animo gratularer . Restat , ut quidquid muneris istud sit , certissimum tamen obsequii cultusque erga Te mei argumentum, ea qua soles excipias humanitate 3 meque interim, Collegas meos omnes , ac moderatΟ- res nostros , Τuarum virtutum observantissimos , maximo Tibi rerum suarum Patrono beneficentissimo , felicem sacri imperii diuturnitatem , votis omnibus exoptantes, benedictione Apostolica prosequaris.

8쪽

ORATIO

Audationem Domini c. . BlAriasi Me PA- BR. quam jamdiu loqui desideraveram, nulla profecto dies magis exigit, quam quae Sanctae TRINITATI Augustissimae consecrata . tanta hodie per orbem terrarum solemnitate celebratur. Quod enim trini unius Dei. in hae tantae laetitiae die, ineffabile recolitur sacramentum, in quo quidquid de deitatis majestate . catholica veritate edocti sentimus . divinarumque omnium dispensationum complexus continetur, diem profecto Domini praecipuo iure appellandam , neque aliter , quam in Dei Iaudatione transigendam. existimamus. Et quamvis satis superque compertum sit, quod nulla mens ad cogitandum de Deo, qui incomprehensibilis est. nulla ad loquendum de eo , qui est ineffabilis . Iingua sum-ciat b ; cum tamen. ct de Trinitatis mysterio, pro Vete

9쪽

ri eonsuetudine , iubear dicere . simulque . ad Dei Iaudem pronunciandam, sestivitatis hodiernae celebritas ipsa compellat, utrumque , pro tenuitate mea, peragere posse arbitror si totius et orationis, et laudationis, ex scriptura Dei: hauriam argumentum. Ne sorte igitur, quem laudare contendimus, nostra per ignorantiam offendat laudatio. Sancti Spiritus ducente virtute, ad magni Dei omnipotentis evecti consessum, a beatissimis spiritibus. qui faciem velantes suam , Dei magnitudinem assidue confitentur et laudant, quid de ejus essentia sentiendum, quid de ejus majestate sit praedicandum, intelligamus . Qui dum, Sanctus , Sanctus, SancIus, Dominus Deus exercituum ce . in vocis jubilatione proclamant, duo praecipue, si diligenter attendimus , aptissime nobis vudentur significare. Primum scilicet , unam prorsus in tribus hypostasibus divinitatem esse . et dominationem, ac proinde

Sanctae individuae Trinitatis in Angelico, illo trisagio aperiri

mysterium; alterum vero, in Deo sanctitatis laudem, pra cipuam esse omnium et preaclarissimam. Naturae itaque unitatem in hypostasum trinitate, et pedisonarum trinitatem in divinae essentiae unitate , per tris gium hymnuhi apertissima declaratione manifestatam asserere non dubitamus. cum sere omnes, Deo plenos. Ecclesiae Patres, hujusce intellectionis, tanquam duces auctoresque habeamus. Hieronymus siquidem mirificam illam visionem, quam Isaias habuit expendens: Seraphim, inquit, inricem te ad lam es Domini cohortamur et dicunt, Sanetur, Sanctus, Sanetur Dominus Deus exercituum, ut sterium Trinitatis in unus dioinuate demonstrent d . Hieronymo consentit Fulgentius . qui mysterium hoc in visione illa Prophetae revelatum pronuncians; in eo, inquit, quia dicitur tertio. Sanctur, personarum trinitatem; in eo vero quod dicitur semel. Dominus Deus exercituum. divinae naturae cognoscimus unitatem e .

Ac Dissiligod by O li

10쪽

Aς ne sexcenta aliorum asseram praeclarissima testimo quae extant ae , eam:ein sententiam Ambrosit auctoritate satis est confirmare. Cherubim. ait, et Seraphim indefesiis sotibis quadam, ei dicunt . Sa tui, Sauctus , Sanctus . Dominus Deus Sabaoth. . . . Ter repetunt, G idem dicunt. M Giamin.Θmno , distinctionem trinitatis . es divini ruis intelligarunitatem c. g . Qiod equidem tali ratione intelligimus, ut

cum Seraphim, vocem illam. Sanctus, tertio proferunt. tres personas absolute ostendant. ab se invicem proprietate distimctas λ cum vero semel trinae repetitioni subdunt , Dominus Deus exercituum. unam dominationem. unam majestatis gloriam, unam Deitatis essentiam in personarum trinitate decIDrent . Quare optimo quidem iure Joannes Chrysostomus, conchnam illam modulatamque Angelici agminis symphoniam.

Iron laudes modo asserit Dei esse, sed accuratam quoque dogmatum. disciplinam Θ . Etenim, cum ex divina revelatione. fidei nostrae propositum sit altissimum omnium divinitatis mysterium illud. quod imperscrutabile omnibus, cuique adoramdum , ne Angelicis quidem verbis explicari ullatenus possit i .

quem scilicet rerum universitatis constitutorem ac moderat rem colimus Deum, unum p secto natura esse, eundemque simul personis trinum; in tribus vero personis, cum propri tatis distinctione, unam eandemque esse divinitatis essentiam ita ut, quamvis unaquaeque persona sit Deus, non tres tamen eos, sed unum esse credamus Deum I in hac autem proprietatis distinctione . nullam personarum, aliam aut praecedere aeternitate, aut magnitudine excedere, aut Potestate superare. verum unam trium prorsus aeternitatem, unam immensitatem

unam in quibuscumque persectionibus aequalitatem, adeo ut . in Trinitate persecta, et unitas potestatis, et plenitudo ad retur divinitatis; totum hoc , recte concludimus. de trinitatis unitate, religionis catholicae dogma praecipuum, in laudatio

SEARCH

MENU NAVIGATION