De sacrosancta et individua Trinitate oratio habita in sacello pontificio Vaticano ad sanctissimum D.N. Pium sextum ab Josepho Sorbolonghi patricio Romano ..

발행: 1794년

분량: 19페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ne illa seraphica contineri, in qua et personarum distinctio .

et essentiae unitas, et maiestatis aequalitas declaratur. Et quoniam ad majestatem. quae in Trinitate ador tur, transiit oratio. quid est quod Angelicae illae mirabilesque virtutes , quamvis omnia, quae de summa Dei maiestate praedicantur, in verbis illis; Dominus Deus exercituum, con- tineri arbitremur, unam, prae caeteris, alterna modulatione psallentes, resonant sanctitatem Z Annon id propterea sapienti consilio, per summas illas intelligentias , quae docente Spiritu Sancto. veram didicerant Dinitatis laudem ch) . factum existimabimus, quod in Deo sanctitatis laus , omnium praeci- ipua habeatur et praeclarissima Cum enim, ex Dionysii Areo. pagitae definitione, sanctitas sit. ab omni scelere libera. omniis liro persecta , atque omni ex parte immaculata puritas eam prae aliis omnibus excellentiis ac dignitatibus praestantissimi Theologi cmὶ utar hic stre verbis J, peculiariter sibi propriam vindicat Deus . cujus substantiam summi philosophi , et divinarum rerum scriptores, munditia et sancicrate definire maluerunt. Qui cum Dei naturam . et volunt tem, ac quidquid in Deo est , unica rebusque aliis incommunicabili proprietate vellent exprimere, non virtutis quidem. non divinitatis, aut reliquis tantae majestati consentaneis n minibus usi sunt, sed munditiae et sanctitatis significationi- , s ἷ ac propterea . Actum purum . deitatis dixere fribstam itiam. eandem certe ipsam, definitione hac, mundissimam es- lve ac Saactissimam statuentes. Quod si mirum alicui sertasse videri possit. Dei naturam, de qua toties inter theologos, et liam subtiliter est disputatum, in sanctitate constitui, doctrinam de hac re ex Spiritu Sancto desumptam . non inutile erit in medium afferri. Qui cum per os Petri doceat . divinae

consortes naturae homines effici, per maxima et pretiora Pr

missa, quae per Jesum Christum donavit nobis Deus π , per

12쪽

XIII

gratiam scilicet sanctificantena, ex qua totius sanctitatis ratio in hominibus derivatur, sanctitatem profecto naturam Dei esse, testimonio suo apertissime declaravit.. Si igitur ginnina. persecta atque infinita puritas, quae est sanctitas, Dei naturam constitust, si, ut rectius loquamur, ipsa Dei natura. puritas summa est . atque supereminens sanctitas, nullam certe aliam, aeque ac sanctitatis laudem, sanctissimae Dei maiestati credimus convenire. Et quanta hic enimvero laudationis messis exsurgeret, modo ut in eam' sanctitatis purissimae claritatem, quae Seraphim quoque oculos lucis aeternae sulgore perstringit. nostrae intelligetitiae aciem possemus intendere t Uerum quis, non dico apposite atque ornate loqui. sed ne cogitatione quidem assequi se posse arbitretur, quanta illius sit plenitudo Sanctitatis, quae praeter intemeratae munditiae praeclarissimum decus, tot insuper egregiarum virtutum insignibus . excellentissimarumque Persectionum ornamentis , unde totius moralis bonitatis pulchritudo perficitur, in Dgnificentissime amicta praeiulget 3 Hoc unum equidem scimus , quod, cum nihil mediocre, nihil circumscriptum, emem sum nihil in se patiatur , natura s9a persectissimus . De iis, ea proinde omnia, unde, nostro intelligendi modo, sanctitas maxima, infinita, persectissima exsistit, Supereminciuer in se. sanctissimus Deus attributa complectitur. Quare cum sanctum

dicimus Deum, eundem pariter, ita primis utique sapienti simum, in judiciis justum, in consiliis rectum. in verbis v racem , in promissis fidelem, in bonitate summum, in missricordiis copiosum, in suis quibusvis persectionibus infinitum esse , atque immutabilem intelligimus; et quoties Dei sapiemtia et iustitia. quoties Dei veritas et misericordia. quoties Dei

aequitas et bonitas praedicantur. majestatis Dei sanctitas, sanctitatis Dei in omnibus operibus suis, magnifice alia et gloria

exaltatur.

Quae

13쪽

- XIV

Quae sunt autem divinae laujus sanctitatis amplissimae testimonia 3 omnino illustria, praeclara , uni sermia, certissi nia. Ac ne latius evagando cuncta recenseam, ex his, quae propiora nobis sunt. cordis nostri conscientiae intimum sensum satis erit interrogare . Licet namque hominis animus, culpae originalis contagione corruptus , quam longissime ab ea , secundum quatu Gerat conditus, iustitiae sanctitate recesserit , quaedam nihilominus divinae in se imaginis vestigia

adhuc retinet 'ta ut . quae sunt justitiae consentanea recte in mori s-saudans, et quae sunt contraria reprehendens, sua pra rationalem animam , supra omnes intelligentias , unaml'em esse summam , incommutabilem , sempiternam . quae sit regula totius humanae justitiae , et totius rectitudinis nodima , testatur. Haec autem in omnes diffusa, in omnibus in- Sita , sempiterna , semper constans . atque incommutabilis

lex, quid aliud profecto est . quam summa divinae Sapientiae ratio , Dei veritas et voluntas . essentialis ip a sanctitas Dei. quae iustitiam volens , quidquid est justitiae contrarium , naturaliter adversatur 2 Quare fit, ut rationalis hominis animus, quod rectum est probans, et reiiciens quod non rectum est . conditoris sui sanctitati , quae per opus legis scriptum in cordibus co , per signatum super omnes vultus Dei lumen sp . sui quadam veluti irradiatione se manifestat, testimonium reddit conscientia sua luculentissimum . Et quo- , niam de lege dicimus , quam praeclarum quoque sanctitatis Dei testimonium est altera ea lex, quam, a priori illa aete ua aberrante hominum genere , in revelatione sua Deus ipse tradens populo suo, misericorditer addere dignatus est i Quaecum ab eadem divinae Sapientiae ratione procedat, et per salutaria praecepta . homines ab errorum tenebris ad sapientiae lumen, a vitiis ad virtutem convertat, lex sancta et im.

maculata g . mandatum sanctum, et justum, et bonum r ,

14쪽

testimonium Domini fidele r in scripturis iure optimo

nominatur. Hujusmodi autem testimoniis, quae omnium ma-xtra habentur et certis ima , divina scripturarum elo quia plena sunt, in quibus, prae caeteris , quae de magnitudine

Dei praedicari possunt, sanctitas et iustitia ejus iustitiae etenim nomine sanctitas in scripturis appellari solet ipsius

Dei Spiritus ore commemorantur . Atque ut ex pluribus, quae sunt summa complectar , quid praeclarius testimonio,

quod de se ipso perhibet Deus, cum Sanctum se t) . et anctum suum nomen u saepissime appellat quid illu.strius, quam Deuna in sanctitate magnificum c ν . quid plenius , quam sanctum in omnibus operibus suis a: praedi ea ri 3 Hinc est, quod laudationem Domini absolutissimam in stituens David . cum gloriae sanctitatis ejus magnificentiam initio proposuisset , divinae huius sanctitatis veluti partes,

Praeclarissima earum virtutum insignia , quae Deum nobis praecipue commendant , iustitiam , benign talem, misericor diam , suavitatem, in verbis fidelitatem, edusam bonitatis liberalitatem, insuper potentiae , dominationis, providentiae magnitudinem , carmine vere magaifico exornans commemo. rat ; Deumque in omnibus operibus Suis Sanctum esse pro. nuncians, sanctissimo Dei majestatis nomini, quotquot fieri us quam possint. amplissimo hoc omnium uno, praeconia coma plectitur. Quae cum ita sint, cumque et ex ineologorum doctrinis , et ex testimoniorum fide, et ex divini oraculi auctoritate . tantam in Deo sanctitatis amplitudinem clarescere in

telligamus, nihil profecto jucundius, nihil pretiosius, nihil au. gustius invenimus, quo Deum praedicare possimus, nisi ut Sanctum appellemus, quodlibet aliud in serius Deo, in serius Domino esse intelligentes . Cum vero sanctum dicimus Deum , sanctam quidem inteljigimus Trinitatem , quae Deus

unus est; atque ita sanctum Deum Patrem, sanctum Deu ni

15쪽

Filium, sanctum Deum Paraclitum Spiritum praedicamus, ut tribus sanctificationibus in unam dominationem ac deitatem coeuntibus a , unam Dei sanctitatem, in Patre, et Filio. et Spiritu Sancto. inseparabiliter indivisam celebremus. Quam divinam , inaestimabilem. superexcellentem , in

cunctis operibus suis admirabilem atque inestabilem sanctitatem , dum virtutum omnium collaudat caelestis exercitus, dum caeli et terra solemniter gratulantur . et cuncta quae in eis sunt, mirabilia eius praedicant et magnitudinem, nos quoque, qui venerandam in nobismetipsis Sanctae Trinitatis imaginem agnoscentes, sanctitatis Dei beneficia innumera experti, eius magnificentiam in providentiae suae dispensatione admiramur, hymnis et canticis spiritualibus, maxime vero nobilitate moriam, exercitio virtutum, dignitate meritorum, sanctitatem hanc praeclarissimam, quantum possumus, imitari satagentes, laudare, ac praeconio hominis dignissimo amplificare con tendamus . Pudeat eos, qui in tanta laudis consensione . nescio quo commentitiae libertatis aestu licentius abrepti , multo quoque magis religionis penitus abolendae furore inflammati, cum iam antea apud se, deinde apud exteros , vesanae lice tiae suae et incredulitatis contagione , latrociniis praeterea. et vastationibus, sanguine et caedibus luctuosis, omni demum nefario scelere , pulcherrimam orbis partem totam undiquesperturbaverint, orbem reliquum sui usquequaque nominis in

mia compleverint; pergentes modo in deliramentis suis impiisque machinamentis. seditiosi, sacrilegi, periuri . parricidae . esserati, flagitiosorum hominum scelestissimi, sanctitatis Dei majςstatem, dominationemque blasphemant cas . Quasib quam . et in hoc ipso testimonium effulget . mihi videtur, sanctitatis Dei praeclarissimum. Cum namque ad Sanctitatem, quae omnem abominatur iniquitatem , justitia pertineat, qua hominum scelera , sanctus et sortis aemulator ulciscitur D

16쪽

us ex miserrimo quidem malorum prospectu . 'quibaaut jamdudum striis criminum exagitati suorum. flagitiosi illi homines affiguntur . aut quae insipientem populum in dies

maiora circumstant, super omnem impietatem et injustitiam eorum, justitiae Dei sanctitas mirabiliter revelatur ec . Quod menta confusi in cogitationibus suis, rerum omnium ordine perturbato, civilibus inter se tot annos dissensionibus invicem dilacerati. metum inter et odia et contentiones, fraterna quotidie caede faedentur ; quod sere omnes exterae gentes . tantorum scelerum indignatione excitatae, nequissimorum hominum facta nomenque exsecrantes , adverpus eos , tam quam adversus humani generis hostes , totis viribus conjura

verint ; admirabilem in his omnibus sanctae iustitiae Dei dispensationem perspicimus, qui profligatissimos hosce Iicentiae

et incredulitatis auctores propagatoresque . teterrimo jam nunc supplicio persequitur . Nisi quod, cum persuasum nobis sit, quod non sineret bonus Deus fieri male, nisi omnipotens et de malo facere posset bene cdd c quod est aliud sanctutatis Dei non minus illustre argumentum γ, in spem adducimur. fore ut homines illi, Dei ipsius gratiae adjuvante virtute, castigatos se ob superbiam cordis, sesubriter agnoscentes. in melius conversi, ad eum , a quo non impune desecerant. per justitiae opera revertantur , atque ut caeterae gentes, tam terribili unius populi , antea forentissimi , exemplo detere, tae . a perniciosis novitatibus abhorrere perdiscant, potestatu hus a Deo constitutis fideliores in Domino obtemperent, in fide. et in religionis studio struentiores magis magisque co

firmentur a

Atque ut illuc tandem . unde est prosecta revertatur oratio, et laudatio ejus finem habeat, cujus magnitudinis non est finis re . Trinitatis augustissimae majestatem in deitatis unitate Catholice confitentes , et illam supereminentem trini

17쪽

- XVIII

unius Dei indivisibilem sanctitatem , quae in suis omnibus sa. pientiae, justitiae, et gratiae operibus maniscitqtur , sancti P. stipe venerantes , communi laudum modulatione cum superio-.ribus mundo exercitibus , divinae huic Trinitati individuae. hymnum sacratissimum concinamus, anctas, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus cxercituum . plena est omnis terra gloria ejus . Ut autem cumulatius gloria Domini omnis terra impleatur . Sanctum Deum Patrem, Sanctum Deum Filium , Mnctum Deum Paraclitum Spiritum, Trinitatem sanctissimam in una divinitatis maiestate precemur . ut de. tantae plenitudine sanctitatis, multiformis suae gratiae virtutem . quae Sanctificatio irem operatur . super christianum populum , pro benignit te sua, largissime essundat; ac per eam fiat. ut nequissimi hujus sacculi pravitate sublata, et reviviscente in cordibus Dei charitate, reddita demum Europae pace , et religionis cultu. amplificato , in moribus, et in felicitate christianae teipublicae, sanctitas Dei, per orbem terrarum, perenni sanctificatione glorificetur. Diqitigod by CORE '

18쪽

Sem. I cap. 2.

chr. Vat. .

19쪽

si videbitur Reverendissimo Patri Magistro Sacri Palatii Apostolici. Hane. δεα Passeri , eQ.

A. Thomas Vincen. Pani Ord. Praedicat. Sacri Psatii Apostolici Magister . . t Disiligod by Coos e

SEARCH

MENU NAVIGATION